Mulcendis alii quantumlibet auribus instent.Hic modico strepitu concutit aura nemus.Florigeros veterum campos et rura peragrent:Nobis praescriptum est, per quod eamus iter.Iure suo excurrant ac libertate fruantur:Illi, cui scribo, non nisi vera placent.Crescit et in magnum soboles extend itur agmenEt sua communi castra tuentur ope.Certa quies in spem tantum custodis initur,Qui ferus ante alios circuit omne pecus.Ius habet imperii, qui forma et robore praestat.Regna petunt multo sanguine saepe mares,Proelia circumstant miseros furibunda regentesNullaque securi temporis hora datur,Atque adeo tumida regni furor aestuat ira,Ut saepe alterius morte dirempta cadat.Ambiguae postquam subiere pericula vires,Ut pecori praesit, praemia victor habet.Victus abit moerens et totos exulat annos,Migrantem sequitur foemina moesta virum.Taliter abiuncti metuunt venabula soli,Caedis habet nullos caetera turba metus.Nec semel exclusos admittunt agmina tauros,Foemina vim reditus liberioris habet,Quae remeat caeso trepida cum prole marito,Dum sociam rumpit mors inopina fidem.Principis edictum matres immite tueturEt sua silvestres cura perennat opes.Has sibi divitias rutilo gens praetulit auro,Se putat is merito maius habere nihil,Innumerae quamvis veniant ad proxima navesLitora, quae varia fervere merce solent.Flumina decurrunt tolas ditantia terras,Adnectunt celeres nummiferasque rates.Terra ferax frugum, modico contenta laboreFoecundos laetis messibus implet agros.Plurima vis pecorum campos silvasque pererrat,Veloces passim conspiciuntur equi.Frugibus externas soliti complere carinas,Quicquid in externis gentibus exstat, habent.Et quanquam rerum longe ditissima gens est,Cuncta tamen nemori postposuere suo.Sed non iccirco silvae placuere virentes,Quod dominis praestent commoda magna suis.Prodeat ex illis flavae quod maxima ceraeCopia, navalis copia magna picis:Illinc et pelles hibernis vestibus aptasInstructus nummis, dum venit, emptor habet;Illinc fluminibus vastum mittuntur in aequorRobora, vel quae sint navibus apta cavis,Vel quibus aedificet regio campestris et huiusIndiga materiae constituatque domos.Arboribus vis est crescendi laeta, nec ulloMaiores unquam vidimus esse loco.Quod careant pomis, steriles quis dixerit illas?Multum mellis habent grandeque murmur apum.Circum diversis effragrant floribus agri,Quos inter silvas rustica turba colit;Utque favis loca sint, suprema parte cavaturArbor et humana mella parantur ope.Desuper inhumerae volucrum multaeque sagittis,Multae bombardis deiciuntur aves.Et quas tetraonas appellat Plinius, illicInter diversas crebrius agmen agunt,Corporis immodicae, superant et pondera pinguisAnseris et multum carne saporis inest.Quando cadunt ictae, res est pulcherrima visuEt geminos fructus, qui necat, inde refert:Haec caro corpus alens pastum quoque mentibus affertEt dispartiri se per utrumque solet.Seu quis fallaces laqueos sou tendere mavultRetia, res fructu nulla carere potest.Ut perimat, quicunque velit, lex omnibus una est:Hanc libertatem copia nutrit opum.Quin etiam pereunt huius volucresque feraeque,Qui nimis astricte se gerit inter eas.Sic magnis pisces lacubus decedere vidi,Si dominus curam, ne capiantur, habet;Sic etiam clausjs fructus rarescit in hortisSaepius et segetes perdit avarus ager.Talia mirantes nostra regione videmus.Aut deus haec passim cuncta patere cupit.Aut pereunt magicis et crescunt artibus: illudInterdum reputans mens agitare solet.Tantaquevis herbis gelida verbisque sub arctoSemper inest, tantum carmina dira valent,Ut Medea mihi non ulla parte videturFabula, sed veram pene fuisse liquet,Si contemplemur mirapula temporis huius,Quamvis christicolae cuncta vetare velintEt soleant hominum subitis immittere flammisQuemlibet, ut primum res manifesta foret,Qui se vel modice de talibus implicetactisEt non continuo deferat ilia videns.Si quis et ambiguo plebis rumore notatur,Quanquam vel tenebris abdita facta latent,Arripitur, manibus subito pedibusque ligatusProicitur tumidas protinus inter aquas.Si mergi fuerit visus, revocatur ut insons,Si contra, semper creditur esse nocens.Compresses laqueis in gurgite vidimus altoLuctantes undis mergere posse caput;Multaque clamosae spectabant milia plebis;Me stupor attonitum reddrdit inde gravis:Ipsa fluens adeo dirum caput unda refugit,Ut sibi dissimilis tune mihi visa foret.Justior est ignis, qui talia solvere monstraEt solet hoc tetrum saepe domare nefas.Omnia Litphana dubitans regione videbitSaepe palam fieri meque probata sequi.Sed tamen assuetas pravis mulieribus artesExercent molles non nisi raro viri.Haec ego praetereo: satis est ostendere silvasRebus ab expressis pondus habere leve;Omnia deliciis quamvis sint plena, sed indeTarn vasto nemori gratia parva venit.Unicus hie decor est, quod sint numerosa ferarumAgmina nobilium talibus apta viris,Qui vegetant animos venatu a Marte reductosOtiaque in magnomixta labore terunt.Hie labor et menti prodest et fortia duratCorpora, quae senio firma gravante manent,Et longos hominum vitam producit in annos,Usibus ut veris experimenta probant,Multaque protendit sine cano tempora crine,Exaeuit sensus perspicuosque facit,Fortiter in parvos strepitus dum tendimus aures,Magnus in audituprovenit inde vigor;Dum tenui visus acie longinqua notamus,Luminibus praestahs hinc medicina venit.Talia continuo versat venator in actu,Confirmat visum sedulus auris ope,Dum fera conspecto dudum meditatur in hosteMirandaque suos quaerit in arte dolos,Quos natura dedit subitis in casibus ingens,Nec sensu facilis nec ratione regi.Quae tamen assuetis nemori tarn nota revolvo,Vix apud insolitos sunt habitura fidem.Omnia transgrediens illis censenda relinquo,Queis labor assiduus talia nosse dedit.Hi melius referant, videar ne scribere plura,Temporis angusti quam patiatur opus.Quando canum tremulis fervet latratibus aether,Quos animo stimulos excitet ille sonus!Quid facit irrumpens tranquilia silentia clamor,Dum per mille modos tollitur atque cadit!Quid ferat irati, quern lancea sustinet, ursiVox fera vel fremitus vulnus habentis apri!Vulnera quid saevo moveant inflicta bisonti,Dum ferus effreno spiritus ore tonat,Dum vecors speciem furor induit, horrida visuLumina dum fervens ardor in orbe rotat!Saucius horrendo si quando murmurat urus