Culture, tune nemorum proxima quaeque tremunt.Ille suos variat gressus saltusque minacesEt se terrorum format in omne genus.Quos hominum capiunt quam fortes pectora motus!Ingenio quantum proven iente vigent!An bene tune animo sequimur sublimia rerum?An pateant, alio quae latuere loco?Conveniatne graves patriae pensare ruinas,Ut subeat <subea> quo sit restituenda modo?Interdum placidis successibus obruitur mens,Plus level ut corpus quam medicina suum,Dulceque venandi studium quicunque sequeturEt sua silvestri membra labore teret,Seu qui delicias inter nemora alta salubresExercet, ne se taedia lenta gravent,Omnibus illudens medicislongissima vitaeTempera traducet, nec petet artis opemNec medicaminibus tenuabit viscera potis,Quae rumpi nimium tensa necesse foret.Nam nihil est illis gelida vivacius arcto,Quorum venatus sunt alimenta feri.Hoc est, cur libeat rebus praeponere silvas,Multa putare vagis inferiora feris.Restat adhuc, quas haec fera sit capienda per artes,Dicere, ni brevitas temporis arctet opus.Si tamen arctoae morem cognoscere gentisAttinet, hunc sequitur patria nostra modum.Non licet hoc animal procul actis sternere telis,Non datur occultis illaqueare dolis.Semper in excelso vis est versata virorum,Hoc fieri quadam religione ferunt.Affirmant solitum totis excedere silvis,Dum non vincuntur congrediente manu.Aut reor haec fingi, ne gentis inertia serpat,Aut etiam fieri talia posse puto.His tamen abiectis ego tantum visa vel actisPertentata meis dicere pauca paro.An dubitem, quid agam de venatrice DianaAut aliqua ex illis, quae comitantur earn?Non vacat, ut curves hie mirer Apollinis arcusTelaque confixis saepe cruenta feris.Pro Iove qui Christum veneror Christique parentemPro Iunone loqui carmina nostra solent.Nec miscenda mihi est tarn certis fabula rebus.Dicere sed nuda me brevitate sinant,Qui procul a vero studiis desueta sequutiErrores veterum carmine semper alunt.Improbat Erasmus Plocensis talia praesulOmnia, quae summum postposuere deum;Idque suis unum claris virtutibus addit:Nunquam quae non sunt praesule digna legit.Huius ad affectus igitur mea comparo verba;Inde venit, si quid religionis inest.Dulcia qui sequeris, qui res exquiris amoenas,Hie nihil horridulus floris agellus habet,Et glacie et nivibus passim iacet obrutus altis;Hoc opus hiberni temporis esse decet.Cogimur assiduis aestatem volvere bellis,Otia venandi sola ferebat hiems.Hunc quoque praeripuit Martis violentia moremBellaque irigoribus continuata iuvant.Excutit arbitrium res detestanda tacendiPar dolor et lacrimas <lachrimas> et mea verba rapit.Privato gerimus communia milite bella,Ut sacra lex fratrum tutior inde foret.Obruimur tali perTitusque evertimur hoste,Qui totum Christi perdere nomen avetBellaque, non ut opes atlt regnum comparet, infert,Non ut in imperii laude superbus eat:Efferat humani tantum sitis alta cruoris,Ut sibi discordes religione necetUtque per illorum caedes exerceat arma,Proiciat canibus vulturibusque dapes.Quo victore nihil poterit contingere morteUtilius, nam plus vita doloris habet.Qui proprio solitus componere singula ritu,Vix patitursummi commeminisse dei.Nos sumus extremi, quorum sua tela fatigatCorporibus, quorum sanguine tardat iter,Ne ruat interior saevumque profundius ensemInferat ac stern en sobvia quaeque secet.Haeret adhuc frendens. Possent, heu, proelia possentEt per nos aliqua commoditate geri,Ni noceat populus baptismi foedere iunctus,Ni nostras alia parte lacessat opes.Quorum lenta quies nostro defenditur aestu,Hi nos oppugnant et pernsse voluntSubsidiique loco iunxerunt hostibus arma,Quae studiis votis consiliisque fovent,Temporaque impellunt proprio currentia motuSemper ad hoc, ut eos nostra ruina trahat.Tuncne volent rabiem veteris componere morbi,Dum nihil auxilii pharmaca sera ferent?Quod quicunque hominum manifesta cernere signaResque notare velit, non procul esse videtParce feris, scelerata fames, tua viscera rode,Et quo pinguet humus, sanguine tinge nives!Suggere materiam positis incude catenis <cathenis>,Quae vel natorum vel tua colla gravent.Extenta est divina manus motuque minacrVindictae studiis impia facta notat.An cessare putas, quia nondum fulmina mittit?Mors cita, niors atrox et peracerba venit;Imminet ad minimum ratio reddenda quadrantem:Turn cernes, quantum proderit iste furor,Cognosces, quid erat causam praebere nefandisHostibus, ut vinclis milia multa trahantServitioque premant tali, quod nulla vetustasFiniat: in natis permanet ille dolor.Tantane posteritas, quae Christi lege teneriDebuit, infernum te duce mersa petet?Quid iuvat in silvis questus disperdere? VocemHinc refer ad brutas, Hussoviane, feras.Mos est hie illam gelida capientibus arcto,Hac ut propositum parte sequamur iter.Arboribus moles struitur latissima caesis,Quae spatio clausas interiore tenet.Circuitus duodena solet vel plura referre,Si sint Ausoniis milia mensa modis.Impositis tandem custodibus obfirmaturAmbitus, utmedio possit abire nihiclass="underline" Nec novus hie semper labor est: antiqua tenenturSaepta, sed in multis stant patefacta locis,Ut fera liberius venial; minimoque laboreClauditur atque inter pascua laeta manet.Hac strue detentas clausi venamur et ipsi,Lance pari <par> dubius constat utrinque metus.Iam nihil interius caro praestatur amicoAuxilii, famulus non comitatur herum,Nec genitor nati, nec filius ora parentisAttendit: sua res cuique gerenda datur.Quisque suam servare potest et perdere vitamEt minimus multum ponderis error habet.Edictoque gravi, quae sunt facienda cavetur,Alligat imperiis indita poena viros.Una salus cunctis, tutela relinquitur una:Sit celer et subitis flexibus aptus equus.Magnanimique ruunt et in ipsa pericula regesNobiscum: timido nemo subesse velit.Utque solent Scythicas ferro versare catervas,Dum populi spectant bella cruenta sui,Sic etiam miscentur equo venantibus acri,Nec maiestati fortia facta nocent.Compressi calamos, qui me retinente ferunturInque tuas laudes, Sigismunde, ruunt.Da veniam, quaeso, patriae pater, ardua res estVirtutes aliqua parte referre tuas.Magna domi, maiora foris tua facta videmus,Sed facilis dictu res mihi nulla subit.Maximus in silva es, sed campos dicere malim,Si possent vires suppeditare, tuos.Et modo dent aliquid vitae mihi fata quietae,Impendam factis otia nostra tuis.