Выбрать главу
Hoc inter virgulta latens opus abdita quaerit, Cui satius est unam dicere posse feram. Sed multas, ut saepe, simul concludere mos est Et solet in plures maximus esse labor. Nos tamen ut plures ita clausam vidimus unam. Dicitur haec, ut me clausa vidente fuit. Ilia quidem primum levibus violata sagittis: Pendebant summa spicula missa cute. Quo facto furibunda viros prospexit in omnes, Difflans horrendos nare tremente sonos. Turn subitos obversa gradus saltusque citatos Impulit et celerem ten tat inire fugam; Currentemque equites sublata voce sequuntur: Alta repercussus sidera clamor agit. Sed dum praecipiti cursu pervenerat illuc, Qua circumiecta mole tenetur iter, Excipitur trepido vulgi clamore; repulsa Stat meditans, qua nam parte retorta ruat Missa fuit rursus stridens in vulnus arundo, Ut magis effervens ardeat ira ferae. Iam tune fixa videns ferro sua membra volucri In subitam rabiem solvitur atque furit. Iam venatores torvo gravat aspera visu Attendens, qua se densius agmen agat. Exercet primas latrantum bellua caedes Seque yiris infert strage cruenta canum. Diffugiunt iuvenes et equos in devia torquent Silvaque clamosis vocibus alta tremit. Nemo fugam sperare potest, si cursibus instet Rectus: in obliquum flectere tuta fuga est. Sic furor ipse gravem procul et celer impetus aufert, Ut nequeat tanto corpore torta sequi; Et cum tarn multis equitum circumdata currat, Quemlibet insequitur seque tenere nequit. Praecipites agitans saltus et corpore maior Cursibus extenso murmura nare tonat. Horrendas quatrt aura iubas et utrumque refundit In latus. Hac specie, turbida, grandis, atrox, Per loca saeptorum caeca vertigine saltat, Exquirens irae pabula dira suae. Et quam funestis sese terroribus inflet, Ex hoc, quod sequitur, quisque notare potest. Divitiis clarus quidam famaque parentum Inclitus obtinuit posse licere sibi, Ut se bombarda sumpta conferre bisonti Posset et ingentis solvere membra ferae. Permissum misero est, stabatque sub arbore tectus Attendens, qua nam bellua parte ruat. Affuit haec subito; sonitus terraeque tremores Atque canum gemitus signa furentis erant Proflantemque videt late fumosa per auras
Nubila; turn iacti caede morata canis Constitit et pinum versus furibunda retorsit Lumina; moxvisum seputat ille miser, Et quamvis fuerit longe summotus ab ilia, Territus est adeo, vique timoris obit Quern socii, sicut stetit, invenere gelaturn Mirantes fieri posse pavore necem. Pestifero nocet intuitu basiliscus, at ille Nondum conspectus qua ratione peril? Illa tamen timidi est ignavia credita cordis Et iuvenum risu mors agitata fuit. Si bene commemini, quae per me facta recordor, Insciptum tumulo distichon illud erat: Cornua quid facerent? Irati visa bisontis Laurinum species enecat, hicque iacet. Hoc ego confiteor, rerum quascunque notavi Luminibus, me non permovet ulla magis, Quam fera monstroso confundens omnia saitu, Dum nihil assequitur, quod laniare queat. Si stetit, inflatis absorbet naribus auras Pertentans, si quid posset odore rapi, Omniaque in commune furens viventia captat, Quemlibet autorem <authorem> vulneris esse putat. Nacta aliquid tollit rapiens et in aera torquet Corn ibus excep tans membra relapsa suis; Sive vir est, seu grand is equus, seu iecit utrumque Corpus, in excelso conspicienda volant Tortaque dispereunt repetitis iactibus; imber Carneus in ventos, sanguinis horror abit. Artubus actus homo sic permiscetur equinis, Quolibet ut frusto stillet uterque cruor. Spargitur alta volans, fuerit quaecunque ferarum Obvia; terga volens vertere visa perit Vidimus impulses volitare per aera cervos Hac fera in angusto proiciente loco, Idque minus, sed apros, sed atroces dissipat ursos, Si licet innumero teste probanda loqui, Separat a membris ex uno viscera iactu, Ut diversa volent et resoluta cadant; Tamque alte et late volitantia frusta rotantur, Ut nulla et vero possit inesse fides. Obscenae rapiunt volucres et in aere pastum Arboribus corvi corpora rupta legunt Pendentem ramis equitem quis crederet altis, Quando simul iactus disiceretur equus? Id quoque contigerat, dum bellua torsit utrumque, Arbore sublimi salvusinhaesit homo. Non licet exemplis ad rem facientibus uti Nec caritura fide perdere verba iuvat. Nec videt ille feram, cui non conspecta furens est, Dum ruit invertens omnia remque gerit, Et quacunque suos cursus intenderit, affert Cuncta procelloso turbidiora freto. Quos illo fremitus, illo quos improba saltus Tempore, quo studio laetificata movet! Omriia membra quibus quam laetis gestibus implet! Vindictam quoties se rapuisse putat, Quando cruor furiesta recens in cornua venit. Rem nequeo verbis aequiperare meis. Usque adeo pernix, ipso ut videatur in actu Non fera, sed nubes pulveris atque nivis. Denotat interitum turbatus carnibus aer, Ostendit caedis nix rubefacta locum, Aut ubi cernuntur curvis pendentia ramis Membra, quod haec reliqua parte cadente manent. Altricemque suam sequitur, quacunque cucurrit, Omne rapax volucrum carnivorumque genus. Ilia diu lacerum iactat versatque cadaver Nec nece tarn saeva se satiare potest, Nec nisi contritos artus discussaque linquit Corpora; quae remanent proterit ossa pede. Incursant equites multi, tamen agmine raro, Diris exagitant vocibus atque minis Non sine pernicie: quamvis satis aptus ad ilia Saepe etiam fato firma ferente perit In planis facile est cursus extendere campis Quolibet atrocem ludificante feram. Res alia est illic, in silvis talia fiunt: Putrida vertit equum quae iacet arbor humi, Decipiunt multos effossa cubilia talpae, Lubrica seu glacies, quam nive texit hiems, Non bene vitatur demissus ad infima ramus: Occupat innumeras mors inopina vias. Qui cecidit, vel equum vel mox fera corripit ipsum Aereque in summo corpus inane volat. Saepeque declinans etiam fortissimus unam Cornibus ex alia parte mentis obit. Si consectari, quae sunt notissima, vellem Et super hac possem commemorare fera, Vix aliquem liceat verbis imponere finem Nec scio, quam longus debeat esse liber. Stulta tamen talis venatio possit haberi Interdum multis perniciosa viris, Ni culpam levet ambiguam gravis ipsius autor <author>, Qui nomen summae nunc quoque laudis habet. Talibus inventis duri mens alta Vitoldi Attritas patriae constabilivit opes. His iuvenes exercitiis ad bella parabat, Litphanae princeps dum regionis erat! Ne quid in hoste novi videant, graviora coegit Quamquam tranquillo tempore ferre domi. Pacis amans, idem fax ardentissima belli.