Et fuit erroris cognitor ipse sui.Cuius ad insigni titulo non sponte revellorPraeteriens summi maxima quaeque ducis;Propositi memor esse mei dum cogor et arctiTemporis, ante prior conficienda fera est.Immodice forsan videor digressus ab ilia,Sed tamen interea stare necesse fuit,Dum longo clamore feram cursuque fatigentSilva tot voces evariante viri,Vixque neci tandem coepit matura videriSensibus: exhausit singula membra furorEt sudore fluens crebro quatit ilia pulsuSpumaque iam toto corpore densa caditImplicat ambiguos pedibus velut ebria gressus;Aspice, quam subita sit peritura nece.Nam satis ut visa est animo cepisse furoris,Desiliunt equites et removentur equi.Solis more suo gladiis accincta iuventusProdit, ut haec ferro cominus icta cadat.Arboribus lectis mira vi pectoris astantExpositi ad saevam laudis amore necem,Enseque fulgenti tenui cum voce coruscansPro se quisque trucem provocat arte feram.Ocior et vento conspectum fertur in hostem,Qui retro prosiliens arbore tectus abit.Haec petitur summoque gradu magnique recessusImpete, ut ardentem fulmineumque putes.Solvuntur tactique cadunt ex arbore ramiEt fragmenta suae pondera mortis habent.Tune opus est animo vigiles intendere sensus,Ignavis minime convenit iste locus.Vidi ego, dum simili casu vir fortis et acerEnsem dimisit diriguitque metu;Et nisi subsidium misero fortuna tulisset,In subitae lapsus vincula mortis erat.Ilia quidem nivibtis suspensis canduit arbor,Maxima quae ramis pinus et ampla fuitDuraque; cum sonitu quam primum robore frons estImpacta et rami contremuere graves,Nix commota ruens densavit in aere nubemInvolvitque tegens arboris ima virum.Corporis hie subito vires animique recepitEt rapuit celerem nube tegente fugam.Hoc socii magno facinus risere cachinno,Tamquam sit morti cedere turpe nefas,Et velut aequatas habeant certamina vires,Alterius semper quae nece partis eunt.Quantumcunque graves robur tamen excipit ictusAmplexuque sui cornua fixa tenet.Ut tamen ipsa suis maneat radicibus arbor.Delectum terrae pinguis habere decet.Si quis enim siccis stanti confidit arenis,Fallitur atque ipsa saepe cadente cadit,Ut quam commoti fera vis evertere ventiNon possit, cedat cornibus icta ferae.Luctatur specie miranda evertere molemHorrendumque fremens se rotat orbe suo.Eripuit visum rabies sensumque removit,Se putat in tota fronte tenere virum.Tune neque vir saliens possit tibi nec fera cerni,Incubat excusso pulvis et umbra loco.Ilia tamen rabieslonge diversa ferarum est:Multa etiam medio saepe furore vident.Regis Alexandri venatu contigit olimAspera res facto nota recensque suo,Quae potuitto turn lacrimis involvere regnum,Ni deus in dubia sorte tulisset opem.Quattuor excelsis sedes erecta columnisSpectandis late caedibus apta fuit.Hac socio procerum coetu regina sedebatEt cum matronis virginibusque suis.Stant in prospectu iuvenes gaildentque ferarumUt se maiores praecipuaeque petant,Hic animos cupiunt artem viresque probari:Arbore de summa spicula tendit Amor.Utere more tuo facili sine sanguine ludo.Quid tibi cum silvis, perniciose puer?Ecce suae cupiens aliquis placuisse puellaeRidicula et subita teduce morte cadet.Dumque ferae currunt <currumt>, dum se ferientibus instantEt dum spectandi maxima cura fuit,Agmine virgineo diffusus in aera fulgorSplenduit, ut multum veste decoris erat,Qua color intexto ludebat candidus auro,Ardebant variis serica rubra notis.Mox ea flagranti novitas oblata furoriDefixit cunctas et remorata parum est,Ne loquar humanos assuetum ludere sensusHoc genus in rabidas ius habuisse feras.Hinc aliae magnis ibant clamoribus actae,In venatores impetus omnis erat.Una tamen fixo iam vulnera corpore portansA sensu certe non aliena suo,Restitit et quatiens caput est mirata coloresEt vultus hominum noscere visa fuit.Indignata sua spectacula caede parariInstantem voluit nobilitare necem.Infremuit tandem nares inflata tumentes(Agminis hoc signurn terga sequentis erat)Suppositamque petens excussit fronte cqlumnamEt vix dimidia parte pependit onus.Si structura cadens fato delapsa fuisset,Sanquine quam multo demaduisset humusEt quam crudeli rubuissent cornua caede,Fingere mens magno victa timore nequit.Propterea multo prius est agitanda labore,Ut superet sensus emoveatque furor,Ante satis vasto spumarum devoret ore,Lingua diu fauces pendeat ante suas,Cum sonitu cauda volucres diverberet auras,Densaque fumanti nubila nare vomat;Et licet invictas durarint frigora viresNec nisi vi summa corpore sudor abit,Spiritus ante gravis sudantibus ilia membrisPulset et in spumas undique sudor eat;Irruat in dubios sine quovis ordine motusSaepe supercilii nictibus acta sui;Ne dubio moti saliant spiramine villi,Morsibus evellat diripiatque comas:Saeviat in proprium, cum desint caetera, corpusEt pedibus ventrem tundat acerba suis;Dum siccas agitantventorum f lamina frondes,In frondes saitu praecipitante ruat;Dum tremulam volucres fecere volatibus umbram,Hanc rapidis semper cursibus ilia premat.Signa tibi vel mille dabit, quibus ipse videbisTempora congressus commodiora tui.Si quid enim sensus inerit, vincere profectoFrusta timque cita comminuere nece.Materiam videor vanis extendere verbis.Taedia deponas, nam prope finis adest.Arbore venator, qua bellua cornibus haeret,Nititur et pressam corpore semper habet,Ne si vel modice fuerit diversus ab ilia,Et fera disiunctum mox petal ipsa virum.Circuituque pari rapidum volyuntur in orbemPer varios saltus, hinc vir et inde fera.Ille regit gladium metuendo corpore fixum,Haec etiam lingua pugnat ut ense sua,Qua procul exserta si posset prendere vestem,Actum est: correptus veste repente perit.Sed minus ut fieret vitare pericula linguae,Omnes in caedem librat agitque pedes.Nulla potest citius corpus transire sagitta,Quam dispersa pedis vulnere membra ruunt.Corporis in rapido sellers videt omnia gestuVenator, quid agat, quae fugienda putet,Ni miserum rabidis adeo spiratibus urat,Ut calor et vero distet ab igne parum.Si subito ense celer non solvent intima cordis,Vincitur et solo flante vapore cadit.Hoc tamen attendunt socii; ne tempore longoLucta sit, altera vox avocat inde feram.Sed iuvenes usu facili praecordia rumpunt,Ut semel infixo desinat ense labor.Cornua perflantur, socii ridentur inertes;Iam fera, sed magno fracta labore iacet.Labitur arctoae durissimus incola silvae,Alter adhuc etiam me patiente latet.Otia si fuermt nobis, quaeretur et ille,Tu frontem bello, si sapis, ure, para.Ne quid nunc agitem, terrent atrocia men ternBella, quibus toto Mars fremit orbe ferus.Optima religio Christi turbata vacillat,Debilis in campo, non bene firma domi,Ipsa suis in se gladiis dum scinditur, hostiTurpiter in praedam ludibriumque cadit,Auxiliumque dm tantum caeleste requirit,Quod sperare etiam crimina nostra vetant.Interea quid agunt <agant> reges? dormire videntur?Heu nunquam minor his cura quietis erat,Nunquam solliciti fuerant magis. Ergo quid illud?Unus in alterius comparat arma caput.Funestas versant acies in caede suorum,Hoc oblectamen nunc sibi mentis habent.Miles utrimque cadens numeros in partibus aequat,Quemque regant, nullum iam superesse volunt;Per scelus immensum nostro sibi sanguine ludunt.Iam dudum ridet publicus hostis eos,Dum qui debuerant custodum munia ferre,Commissum lacerant dilaniantque gregem;Quos adeovehemens irarum concitat ardor,Tarn gravis obsedit ferrea corda furor:Nemo videt, quantum diseriminis omnibus instet,Publica res in quo stet miseranda gradu.Nam quis in orbe vacat, qui nostro non fluat ensisSanguine? Sed proprio plus feritatis inest.Thurcus enim miseram caedit tantummodo plebem,Diripiens arces, oppida, templa, domos,Anticipans portus, firmans loca, milite complens,Quae satis, ut cunctos perderet, apta videt.Sive senum facili rubet infantumque cruore,Securus damni transigit acta sui;Sive fodit partu gravidarum viscera matrum,Nil praeter lacrimas laetus ubique videt,Nec timet, arreptis ne quis foret obvius armis:Deplorata adeo caecaque turba sumus.At reges, propfii quod roboris undique cernunt,Excerpunt cunctis dilacerantque modis,Illud agunt tantum, ne quis superesset porum,Qui curam Christi legis habere queant.Illa refulgentis dum special numina caeli,Vix habet, unde suae fidere possit opi.Virgo, dei mater, cuius dum scribere nomenHie vellem, pavidae contremuere manus,Attonitusque diu nequeo comprendere mente,Qua taceam, tecum qua ratione loquar;Si taceo, digna es, quam totus clamitet orbis,Cunctaque communi voce creata sonent;Si loquor, humanae non est attingere linguaeNec menti, quae te verba decere queant.Persuasus bonitate tamen, qua caetera vincis,Immenso quae sunt inferiora deo,Accedo veniamque petens et corde tremiscensAnte pedes volvor, virgo Maria, tuos.Sordidus et squalens habitu, squalentior intus,Molior exsangui pallidus ore preces,Non quia sim dignus verbum proferre vel unum,Sed quia tu tan turn nos relevare poles:Te deus humanis miserans eventibus instarLuminis in celso monte locavit opem,Nec secus afficitur pullis implumibus ales,Quam mortale genus tu, pia virgo, foves,Et velut infantem puerum levat obvia mater,Excipis attollens, quos cecidisse vides.Nunc, o virginei maiestas inclita floris,Interpone tuas in mea vota preces.Respice bellorum rabiem camposque fluentes,Quam multum gladio fata licere velintIn populo, quern firma tui per foedera natiConiuncturn socia vivere pace decet.Principibus sanam nostris, precor, incute mentem,Officii videant prodita iura sui;Cur ita commissi diffundant orbis habenas,Ut sint custodes nomine reque lupi.Interea donee possint resipiscere, saevosDetineas hostes et remorare parum,Ne miseram plebem rapiant omnique carentesAuxilio populos in sua vincia trahant.Adrianique viam Sexti dispone: coactusProiciat causas consiliumque moraeEt venial rapidos praevertens aequore ventosAc teneat gladios, quos furor altus agit.Ostendat stolidis, quibus in regionibus hostesConsistant et quos sternere lege decet,Ut qui legitime titulos accepit inemptos,Legitime populi dirigat arma suiEt se pontificem studeat componere talem,Quali tam teter temporis horror eget.