An uero regna regumque familiaritas efficere potentem ualet? Quidni, quando eorum felicitas perpetuo perdurat? Atqui plena est exemplorum uetustas, plena etiam praesens aetas, qui reges felicitatem calamitate mutauerint. O praeclara potentia, quae ne ad conseruationem quidem sui satis efficax inuenitur! Quodsi haec regnorum potestas beatitudinis auctor est, nonne, si qua parte defuerit, felicitatem minuat, miseriam importet? Sed quamuis late humana tendantur imperia, plures necesse est gentes relinqui quibus regum quisque non imperet. Qua uero parte beatos faciens desinit potestas hac impotentia subintrat, quae miseros facit; hoc igitur modo maiorem regibus inesse necesse est miseriae portionem. Expertus sortis suae periculorum tyrannus regni metus pendentis supra uerticem gladii terrore simulauit. Quae est igitur haec potestas, quae sollicitudinum morsus expellere, quae formidinum aculeos uitare nequit? Atqui uellent ipsi uixisse securi, sed nequeunt; dehinc de potestate gloriantur. An tu potentem censes quem uideas uelle quod non possit efficere, potentem censes qui satellite latus ambit, qui quos terret ipse plus metuit, qui ut potens esse uideatur in seruientium manu situm est? Nam quid ego de regum familiaribus disseram — Cum regna ipsa tantae imbecillitatis plena demonstrem — Quos quidem regia potestas saepe incolumis, saepe autem lapsa prosternit? Nero Senecam familiarem praeceptoremque suum ad eligendae mortis coegit arbitrium, Papinianum diu inter aulicos potentem militum gladiis Antoninus obiecit. Atqui uterque potentiae suae renuntiare uoluerunt, quorum Seneca opes etiam suas tradere Neroni seque in otium conferre conatus est; sed dum ruituros moles ipsa trahit, neuter quod uoluit effecit. Quae est igitur ista potentia, quam pertimescunt habentes, quam nec cum habere uelis tutus sis et cum deponere cupias uitare non possis? An praesidio sunt amici quos non uirtus sed fortuna conciliat? Sed quem felicitas amicum fecit infortunium faciet inimicum. Quae uero pestis efficacior ad nocendum quam familiaris inimicus?
Gloria uero quam fallax saepe, quam turpis est! Unde non iniuria tragicus exclamat:
Plures enim magnum saepe nomen falsis uulgi opinionibus abstulerunt. Quo quid turpius. Excogitari potest? Nam qui falso praedicantur suis ipsi necesse est laudibus erubescant. Quae si etiam meritis conquisitae sint, quid tamen sapientis adiecerint conscientiae, qui bonum suum non populari rumore sed conscientiae ueritate metitur? Quodsi hoc ipsum propagasse nomen pulchrum uidetur, consequens est ut foedum non extendisse iudicetur. Sed cum, uti paulo ante disserui, plures gentes esse necesse sit ad quas unius fama hominis nequeat peruenire, fit ut quem tu aestimas esse gloriosum proxima parte terrarum uideatur inglorius. Inter haec uero popularem gratiam ne commemoratione quidem dignam puto, quae nec iudicio prouenit nec umquam firma perdurat. Iam uero quam sit inane, quam futtile nobilitatis nomen, quis non uideat? Quae si ad claritudinem refertur, aliena est; uidetur namque esse nobilitas quaedam de meritis ueniens laus parentum. Quodsi claritudinem praedicatio facit, illi sint clari necesse est qui praedicantur; quare splendidum te, si tuam non habes, aliena claritudo non efficit. Quodsi quid est in nobilitate bonum, id esse arbitror solum, ut imposita nobilibus necessitudo uideatur ne a maiorum uirtute degeneret.
Quid autem de corporis uoluptatibus loquar, quarum appetentia quidem plena est anxietatis, satietas uero paenitentiae? Quantos illae morbos, quam intolerabiles dolores quasi quendam fructum nequitiae fruentium solent referre corporibus! Quarum motus quid habeat iucunditatis ignoro; tristes uero esse uoluptatum exitus, quisquis reminisci libidinum suarum uolet intelleget. Quae si beatos explicare possunt, nihil causae est quin pecudes quoque beatae esse dicantur, quarum omnis ad explendam corporalem lacunam festinat intentio. Honestissima quidem coniugis foret liberorumque iucunditas; sed nimis e natura dictum est nescio quem filios inuenisse tortores. Quorum quam sit mordax quaecumque condicio neque alias expertum te neque nunc anxium necesse est ammonere. In quo euripidis mei sententiam probo, qui carentem liberis infortunio dixit esse felicem.
Nihil igitur dubium est quin hae ad beatitudinem uiae deuia quaedam sint nec perducere quemquam eo ualeant ad quod se perducturas esse promittunt. Quantis uero implicitae malis sint breuissime monstrabo. Quid enim? Pecuniamne congregare conaberis? Sed eripies habenti. Dignitatibus fulgere uelis? Danti supplicabis et qui praeire ceteros honore cupis poscendi humilitate uilesces. Potentiamne desideras? Subiectorum insidiis obnoxius periculis subiacebis. Gloriam petas? Sed per aspera quaeque distractus securus esse desistis. Uoluptariam uitam degas? Sed quis non spernat atque abiciat uilissimae fragilissimaeque rei, corporis, seruum? Iam uero qui bona prae se corporis ferunt, quam exigua, quam fragili possessione nituntur! Num enim elephantos mole, tauros robore superare poteritis, num tigres uelocitate praeibitis? Respicite caeli spatium, firmitudinem, celeritatem et aliquando desinite uilia mirari. Quod quidem caelum non his potius est quam sua qua regitur ratione mirandum. Formae uero nitor ut rapidus est, ut uelox et uernalium florum mutabilitate fugacior! Quodsi, ut Aristoteles ait, Lyncei oculis homines uterentur, ut eorum uisus obstantia penetraret, nonne introspectis uisceribus illud Alcibiadis superficie pulcherrimum corpus turpissimum uideretur? Igitur te pulchrum uideri non tua natura, sed oculorum spectantium reddit infirmitas. Sed aestimate quam uultis nimio corporis bona, dum sciatis hoc quodcumque miramini triduanae febris igniculo posse dissolui. Ex quibus omnibus illud redigere in summam licet quod haec quae nec praestare quae pollicentur bona possunt nec omnium bonorum congregatione perfecta sunt, ea nec ad beatitudinem quasi quidam calles ferunt nec beatos ipsa perficiunt.