Выбрать главу
XVI
Eheu, quae miseros tramite deuios Abducit ignorantia! Non aurum in uiridi quaeritis arbore Nec uite gemmas carpitis, Non altis laqueos montibus abditis Ut pisce ditetis dapes Nec uobis capreas si libeat sequi Tyrrhena captatis uada; Ipsos quin etiam fluctibus abditos Norunt recessus aequoris, Quae gemmis niueis unda feracior Uel quae rubentis purpurae Nec non quae tenero pisce uel asperis Praestent echinis litora. Sed quonam lateat quod cupiunt bonum Nescire caeci sustinent Et quod stelliferum transabiit polum Tellure demersi petunt. Quid dignum stolidis mentibus imprecer? Opes honores ambiant Et cum falsa graui mole parauerint Tum uera cognoscant bona.
XVII

Hactenus mendacis formam felicitatis ostendisse suffecerit; quam si perspicaciter intueris, ordo est deinceps quae sit uera monstrare. — Atqui uideo, inquam, nec opibus sufficientiam nec regnis potentiam nec reuerentiam dignitatibus nec celebritatem gloria nec laetitiam uoluptatibus posse contingere. — An etiam causas cur id ita sit deprehendisti? — Tenui quidem ueluti rimula mihi uideor intueri, sed ex te apertius cognoscere malim. — Atqui promptissima ratio est. Quod enim simplex est indiuisumque natura, id error humanus separat et a uero atque perfecto ad falsum imperfectumque traducit. An tu arbitraris quod nihilo indigeat egere potentia? — Minime, inquam. — Recte tu quidem; nam si quid est quod in ulla re imbecillioris ualentiae sit, in hac praesidio necesse est egeat alieno. — Ita est, inquam. — Igitur sufficientiae potentiaeque una est eademque natura. — Sic uidetur. — Quod uero huius modi sit spernendumne esse censes an contra rerum omnium ueneratione dignissimum? — At hoc, inquam, ne dubitari quidem potest. — Addamus igitur sufficientiae potentiaeque reuerentiam, ut haec tria unum esse iudicemus. — Addamus, si quidem uera uolumus confiteri. — Quid uero, inquit, obscurum ne hoc atque ignobile censes esse an omni celebritate clarissimum? Considera uero, ne quod nihilo indigere, quod potentissimum, quod honore dignissimum esse concessum est, egere claritudine, quam sibi praestare non possit, atque ob id aliqua ex parte uideatur abiectius. — Non possum, inquam, quin hoc uti est ita etiam celeberrimum esse confitear. — Consequens igitur est ut claritudinem superioribus tribus nihil differre fateamur. — Consequitur, inquam. — Quod igitur nullius egeat alieni, quod suis cuncta uiribus possit, quod sit clarum atque reuerendum, nonne hoc etiam constat esse laetissimum? — Sed unde huic, inquam, tali maeror ullus obrepat ne cogitare quidem possum; quare plenum esse laetitiae, si quidem superiora manebunt, necesse est confiteri. — Atqui illud quoque per eadem necessarium est, sufficientiae, potentiae, claritudinis, iucunditatis nomina quidem esse diuersa, nullo modo uero discrepare substantiam. — Necesse est, inquam.

Hoc igitur quod est unum simplexque natura prauitas humana dispertit et dum rei quae partibus caret partem conatur adipisci, nec portionem, quae nulla est, nec ipsam, quam minime affectat, assequitur. — Quonam, inquam, modo? — Qui diuitias, inquit, petit penuriae fuga, de potentia nihil laborat, uilis obscurusque esse mauult, multas etiam sibi naturales quoque subtrahit uoluptates, ne pecuniam quam parauit amittat. Sed hoc modo ne sufficientia quidem contingit ei quem ualentia deserit, quem molestia pungit, quem uilitas abicit, quem recondit obscuritas. Qui uero solum posse desiderat profligat opes, despicit uoluptates honoremque potentia carentem, gloriam quoque nihili pendit. Sed hunc quoque quam multa deficiant uides; fit enim ut aliquando necessariis egeat, ut anxietatibus mordeatur, cumque haec depellere nequeat etiam id quod maxime petebat, potens esse, desistat. Similiter ratiocinari de honoribus, gloria, uoluptatibus licet; nam cum unumquodque horum idem quod cetera sit, quisquis horum aliquid sine ceteris petit ne illud quidem quod desiderat apprehendit. — Quid igitur, inquam, si qui cuncta simul cupiat adipisci? — Summam quidem ille beatitudinis uelit; sed num in his eam repperiet quae demonstrauimus id quod pollicentur non posse conferre? — Minime, inquam. — In his igitur quae singula quaedam expetendorum praestare creduntur beatitudo nullo modo uestiganda est. — Fateor, inquam, et hoc nihil dici uerius potest.

Habes igitur, inquit, et formam falsae felicitatis et causas. Deflecte nunc in aduersum mentis intuitum; ibi enim ueram quam promisimus statim uidebis. — Atqui haec, inquam, uel caeco perspicua est eamque tu paulo ante monstrasti dum falsae causas aperire conaris. Nam nisi fallor, ea uera est et perfecta felicitas quae sufficientem, potentem, reuerendum, celebrem laetumque perficiat. Atque ut me interius animaduertisse cognoscas, quae unum horum, quoniam idem cuncta sunt, ueraciter praestare potest, hanc esse plenam beatitudinem sine ambiguitate cognosco. — O te, alumne, hac opinione felicem, si quidem hoc, inquit, adieceris! — Quidnam? Inquam. — Essene aliquid in his mortalibus caducisque rebus putas quod huius modi statum possit afferre? — Minime, inquam, puto idque a te, nihil ut amplius desideretur, ostensum est. — Haec igitur uel imagines ueri boni uel imperfecta quaedam bona dare mortalibus uidentur, uerum autem atque perfectum bonum conferre non possunt. — Assentior, inquam. — Quoniam igitur agnouisti quae uera illa sit, quae autem beatitudinem mentiantur, nunc superest ut unde ueram hanc petere possis agnoscas. — Id quidem, inquam, iam dudum uehementer exspecto. — Sed cum, ut in Timaeo Platoni, inquit, nostro placet, in minimis quoque rebus diuinum praesidium debeat implorari, quid nunc faciendum censes ut illius summi boni sedem repperire mereamur? — Inuocandum, inquam, rerum omnium patrem, quo praetermisso nullum rite fundatur exordium. — Recte, inquit; ac simul ita modulata est:

XVIII
O qui perpetua mundum ratione gubernas, Terrarum caelique sator, qui tempus ab aeuo Ire iubes stabilisque manens das cuncta moueri, Quem non externae pepulerunt fingere causae Materiae fluitantis opus uerum insita summi Forma boni liuore carens, tu cuncta superno Ducis ab exemplo, pulchrum pulcherrimus ipse Mundum mente gerens similique in imagine formans Perfectasque iubens perfectum absoluere partes. Tu numeris elementa ligas, ut frigora flammis, Arida conueniant liquidis, ne purior ignis Euolet aut mersas deducant pondera terras. Tu triplicis mediam naturae cuncta mouentem Conectens animam per consona membra resoluis; Quae cum secta duos motum glomerauit in orbes, In semet reditura meat mentemque profundam Circuit et simili conuertit imagine caelum. Tu causis animas paribus uitasque minores Prouehis et leuibus sublimes curribus aptans In caelum terramque seris, quas lege benigna Ad te conuersas reduci facis igne reuerti. Da, pater, augustam menti conscendere sedem, Da fontem lustrare boni, da luce reperta In te conspicuos animi defigere uisus. Dissice terrenae nebulas et pondera molis Atque tuo splendore mica; tu namque serenum, Tu requies tranquilla piis, te cernere finis, Principium, uector, dux, semita, terminus idem.
XIX

Quoniam igitur quae sit imperfecti, quae etiam perfecti boni forma uidisti, nunc demonstrandum reor quonam haec felicitatis perfectio constituta sit. In quo illud primum arbitror inquirendum an aliquod huius modi bonum quale paulo ante definisti in rerum natura possit exsistere, ne nos praeter rei subiectae ueritatem cassa cogitationis imago decipiat. Sed quin exsistat sitque hoc ueluti quidam omnium fons bonorum, negari nequit; omne enim quod imperfectum esse dicitur id imminutione perfecti imperfectum esse perhibetur. Quo fit ut, si in quolibet genere imperfectum quid esse uideatur, in eo perfectum quoque aliquid esse necesse sit; etenim perfectione sublata unde illud quod imperfectum perhibetur exstiterit ne fingi quidem potest. Neque enim ab deminutis inconsummatisque natura rerum cepit exordium, sed ab integris absolutisque procedens in haec extrema atque effeta dilabitur. Quodsi, uti paulo ante monstrauimus, est quaedam boni fragilis imperfecta felicitas, esse aliquam solidam perfectamque non potest dubitari. — Firmissime, inquam, uerissimeque conclusum est.