Выбрать главу

Accepisti, inquit, in fabulis lacessentes caelum Gigantas; sed illos quoque, uti condignum fuit, benigna fortitudo disposuit. Sed uisne rationes ipsas inuicem collidamus? Forsitan ex huius modi conflictatione pulchra quaedam ueritatis scintilla dissiliat. — Tuo, inquam, arbitratu. — Deum, inquit, esse omnium potentem nemo dubitauerit. — Qui quidem, inquam, mente consistat nullus prorsus ambigat. — Qui uero est, inquit, omnium potens, nihil est quod ille non possit. — Nihil, inquam. — Num igitur deus facere malum potest? — Minime, inquam. — Malum igitur, inquit, nihil est, cum id facere ille possit qui nihil non potest. — Ludisne, inquam, me inextricabilem labyrinthum rationibus texens, quae nunc quidem qua egrediaris introeas, nunc uero quo introieris egrediare, an mirabilem quendam diuinae simplicitatis orbem complicas? Etenim paulo ante beatitudine incipiens eam summum bonum esse dicebas, quam in summo deo sitam loquebare. Ipsum quoque deum summum esse bonum plenamque beatitudinem disserebas, ex quo neminem beatum fore nisi qui pariter deus esset quasi munusculum dabas. Rursus ipsam boni formam dei ac beatitudinis loquebaris esse substantiam ipsumque unum id ipsum esse bonum docebas quod ab omni rerum natura peteretur. Deum quoque bonitatis gubernaculis uniuersitatem regere disputabas uolentiaque cuncta parere nec ullam mali esse naturam. Atque haec nullis extrinsecus sumptis, sed ex altero [altero] fidem trahente insitis domesticisque probationibus explicabas. — Tum illa: minime, inquit, ludimus remque omnium maximam dei munere, quem dudum deprecabamur, exegimus. Ea est enim diuinae forma substantiae ut neque in externa dilabatur nec in se externum aliquid ipsa suscipiat, sed, sicut de ea Parmenides ait, Patoken eukuklou sfaires enaligkion ogko, rerum orbem mobilem rotat dum se immobilem ipsa conseruat. Quodsi rationes quoque non extra petitas sed intra rei quam tractabamus ambitum collocatas agitauimus, nihil est quod ammirere, cum Platone sanciente didiceris cognatos de quibus loquuntur rebus oportere esse sermones.

XXIV
Felix, qui potuit boni Fontem uisere lucidum, Felix, qui potuit grauis Terrae soluere uincula. Quondam funera coniugis Uates Threicius gemens Postquam flebilibus modis Siluas currere mobiles, Amnes stare coegerat Iunxitque intrepidum latus Saeuis cerua leonibus Nec uisum timuit lepus Iam cantu placidum canem, Cum flagrantior intima Feruor pectoris ureret Nec qui cuncta subegerant Mulcerent dominum modi, Immites superos querens Infernas adiit domos. Illic blanda sonantibus Chordis carmina temperans Quicquid praecipuis deae Matris fontibus hauserat, Quod luctus dabat impotens, Quod luctum geminans amor Deflet Taenara commouens Et dulci ueniam prece Umbrarum dominos rogat. Stupet tergeminus nouo Captus carmine ianitor; Quae sontes agitant metu Ultrices scelerum deae Iam maestae lacrimis madent; Non Ixionium caput Uelox praecipitat rota Et longa site perditus Spernit flumina Tantalus; Uultur dum satur est modis Non traxit Tityi iecur. Tandem ‘uincimur’ arbiter Umbrarum miserans ait. ‘Donamus comitem uiro Emptam carmine coniugem; Sed lex dona coherceat, Ne dum Tartara liquerit Fas sit lumina flectere.’ Quis legem det amantibus? Maior lex amor est sibi. Heu, noctis prope terminos Orpheus Eurydicen suam Uidit, perdidit, occidit. Uos haec fabula respicit Quicumque in superum diem Mentem ducere quaeritis; Nam qui Tartareum in specus Uictus lumina flexerit, Quicquid praecipuum trahit Perdit dum uidet inferos.

Liber Quartus

I

Haec cum philosophia dignitate uultus et oris grauitate seruata leniter suauiterque cecinisset, tum ego nondum penitus insiti maeroris oblitus intentionem dicere adhuc aliquid parantis abrupi et: o, inquam, ueri praeuia luminis, quae usque adhuc tua fudit oratio cum sui speculatione diuina tum tuis rationibus inuicta patuerunt, eaque mihi etsi ob iniuriae dolorem nuper oblita non tamen antehac prorsus ignorata dixisti. Sed ea ipsa est uel maxima nostri causa maeroris quod, cum rerum bonus rector exsistat, uel esse omnino mala possint uel impunita praetereant; quod solum quanta dignum sit ammiratione profecto consideras. At huic aliud maius adiungitur; nam imperante florenteque nequitia uirtus non solum praemiis caret, uerum etiam sceleratorum pedibus subiecta calcatur et in locum facinorum supplicia luit. Quae fieri in regno scientis omnia, potentis omnia, sed bona tantummodo uolentis dei nemo satis potest nec ammirari nec conqueri. — Tum illa: et esset, inquit, infiniti stuporis omnibusque horribilius monstris si, uti tu aestimas, in tanti uelut patris familias dispositissima domo uilia uasa colerentur, pretiosa sordescerent. Sed non ita est; nam si ea quae paulo ante conclusa sunt inconuulsa seruantur, ipso de cuius nunc regno loquimur auctore cognosces semper quidem potentes esse bonos, malos uero abiectos semper atque imbecilles, nec sine poena umquam esse uitia nec sine praemio uirtutes, bonis felicia malis semper infortunata contingere multaque id genus, quae sopitis querelis firma te soliditate corroborent. Et quoniam uerae formam beatitudinis me dudum monstrante uidisti, quo etiam sita sit agnouisti, decursis omnibus quae praemittere necessarium puto uiam tibi quae te domum reuehat ostendam. Pennas etiam tuae menti quibus se in altum tollere possit adfigam, ut perturbatione depulsa sospes in patriam meo ductu, mea semita, meis etiam uehiculis reuertaris.

II
Sunt etenim pennae uolucres mihi Quae celsa conscendant poli; Quas sibi cum uelox mens induit Terras perosa despicit, Aeris immensi superat globum Nubesque postergum uidet Quique agili motu calet aetheris Transcendit ignis uerticem, Donec in astriferas surgat domos Phoeboque coniungat uias Aut comitetur iter gelidi senis Miles corusci sideris Uel quocumque micans nox pingitur Recurrat astri circulum Atque ubi iam exhausti fuerit satis Polum relinquat extimum Dorsaque uelocis premat aetheris Compos uerendi luminis. Hic regum sceptrum dominus tenet Orbisque habenas temperat Et uolucrem currum stabilis regit Rerum coruscus arbiter. Huc te si reducem referat uia Quam nunc requiris immemor, Haec, dices, memini, patria est mihi, Hinc ortus, hic sistam gradum. Quodsi terrarum placeat tibi Noctem relictam uisere, Quos miseri toruos populi timent Cernes tyrannos exsules.