Tum ego: papae, inquam, ut magna promittis! Nec dubito quin possis efficere, tu modo quem excitaueris ne moreris. — Primum igitur, inquit, bonis semper adesse potentiam, malos cunctis uiribus esse desertos agnoscas licebit, quorum quidem alterum demonstratur ex altero. Nam cum bonum malumque contraria sint, si bonum potens esse constiterit liquet imbecillitas mali, at si fragilitas clarescat mali boni firmitas nota est. Sed uti nostrae sententiae fides abundantior sit, alterutro calle procedam nunc hinc nunc inde proposita confirmans. Duo sunt, quibus omnis humanorum actuum constat effectus, uoluntas scilicet ac potestas, quorum si alterutrum desit, nihil est quod explicari queat. Deficiente etenim uoluntate ne aggreditur quidem quisque quod non uult, at si potestas absit uoluntas frustra sit. Quo fit ut, si quem uideas adipisci uelle quod minime adipiscatur, huic obtinendi quod uoluerit defuisse ualentiam dubitare non possis. — Perspicuum est, inquam, nec ullo modo negari potest. — Quem uero effecisse quod uoluerit uideas, num etiam potuisse dubitatis? — Minime. — Quod uero quisque potest in eo ualidus, quod uero non potest in hoc imbecillis esse censendus est. — Fateor, inquam. — Meministine igitur, inquit, superioribus rationibus esse collectum intentionem omnem uoluntatis humanae, quae diuersis studiis agitur, ad beatitudinem festinare? — Memini, inquam, illud quoque esse demonstratum. — Num recordaris beatitudinem ipsum esse bonum eoque modo, cum beatitudo petitur, ab omnibus desiderari bonum? — Minime, inquam, recordor, quoniam id memoriae fixum teneo. — Omnes igitur homines boni pariter ac mali indiscreta intentione ad bonum peruenire nituntur? — Ita, inquam, consequens est. — Sed certum adeptione boni bonos fieri? — Certum. — Adipiscuntur igitur boni, quod appetunt? — Sic uidetur. — Mali uero si adipiscerentur quod appetunt, bonum, mali esse non possent. — Ita est. — Cum igitur utrique bonum petant, sed hi quidem adipiscantur, illi uero minime, num dubium est bonos quidem potentes esse, qui uero mali sint imbecilles? — Quisquis, inquam, dubitat nec rerum naturam nec consequentiam potest considerare rationum.
Rursus, inquit, si duo sint quibus idem secundum naturam propositum sit, eorumque unus naturali officio id ipsum agat atque perficiat, alter uero naturale illud officium minime amministrare queat, alio uero modo quam naturae conuenit non quidem impleat propositum suum sed imitetur implentem, quemnam horum ualentiorem esse decernis? — Etsi coniecto, inquam, quid uelis, planius tamen audire desidero. — Ambulandi, inquit, motum secundum naturam esse hominibus num negabis? — Minime, inquam. — Eiusque rei pedum officium esse naturale num dubitas? — Ne hoc quidem, inquam. — Si quis igitur pedibus incedere ualens ambulet alius que, cui hoc naturale pedum desit officium, manibus nitens ambulare conetur, quis horum iure ualentior existimari potest? — Contexe, inquam, cetera; nam quin naturalis officii potens eo qui idem nequeat ualentior sit nullus ambigat. — Sed summum bonum, quod aeque malis bonisque propositum boni quidem naturali officio uirtutum petunt, mali uero uariam per cupiditatem, quod adipiscendi boni naturale officium non est, idem ipsum conantur adipisci; an tu aliter existimas? — Minime, inquam; nam etiam quod est consequens patet. Ex his enim quae concesserim bonos quidem potentes, malos uero esse necesse est imbecilles. — Recte, inquit, praecurris id que, uti medici sperare solent, indicium est erectae iam resistentisque naturae. Sed quoniam te ad intellegendum promptissimum esse conspicio, crebras coaceruabo rationes; uide enim quanta uitiosorum hominum pateat infirmitas, qui ne ad hoc quidem peruenire queunt ad quod eos naturalis ducit ac paene compellit intentio. Et quid, si hoc tam magno ac paene inuicto praeeuntis naturae desererentur auxilio? Considera uero quanta sceleratos homines habeat impotentia. Neque enim leuia aut ludicra praemia petunt quae consequi atque obtinere non possunt, sed circa ipsam rerum summam uerticemque deficiunt nec in eo miseris contingit effectus quod solum dies noctesque moliuntur; in qua re bonorum uires eminent. Sicut enim eum qui pedibus incedens ad eum locum usque peruenire potuisset quod nihil ulterius peruium iaceret incessui ambulandi potentissimum esse censeres, ita eum qui expetendorum finem quo nihil ultra est apprehendit potentissimum necesse est iudices. Ex quo fit, quod huic obiacet, ut idem scelesti idem uiribus omnibus uideantur esse deserti. Cur enim relicta uirtute uitia sectantur? Inscitiane bonorum — Sed quid eneruatius ignorantiae caecitate? — An sectanda nouerunt, sed transuersos eos libido praecipitat? Sic quoque intemperantia fragiles, qui obluctari uitio nequeunt. An scientes uolentesque bonum deserunt, ad uitia deflectunt? Sed hoc modo non solum potentes esse, sed omnino esse desinunt; nam qui communem omnium quae sunt finem relinquunt pariter quoque esse desistunt.
Quod quidem cuipiam mirum forte uideatur, ut malos, qui plures hominum sunt, eosdem non esse dicamus; sed ita sese res habet. Nam qui mali sunt eos malos esse non abnuo; sed eosdem esse pure atque simpliciter nego. Nam uti cadauer hominem mortuum dixeris, simpliciter uero hominem appellare non possis, ita uitiosos malos quidem esse concesserim, sed esse absolute nequeam confiteri. Est enim quod ordinem retinet seruatque naturam; quod uero ab hac deficit esse etiam, quod in sua natura situm est, derelinquit. Sed possunt, inquies, mali; ne ego quidem negauerim, sed haec eorum potentia non a uiribus sed ab imbecillitate descendit. Possunt enim mala, quae minime ualerent si in bonorum efficientia manere potuissent. Quae possibilitas eos euidentius nihil posse demonstrat; nam si, uti paulo ante collegimus, malum nihil est, cum mala tantummodo possint, nihil posse improbos liquet. — Perspicuum est. — Atque ut intellegas quaenam sit huius potentiae uis: summo bono nihil potentius esse paulo ante definiuimus. — Ita est, inquam. — Sed idem, inquit, facere malum nequit. — Minime. — Est igitur, inquit, aliquis qui omnia posse homines putet? — Nisi quis insaniat, nemo. — Atqui idem possunt mala. — Utinam quidem, inquam, non possent! — Cum igitur bonorum tantummodo potens possit omnia, non uero queant omnia potentes etiam malorum, eosdem qui mala possunt, minus posse manifestum est. Huc accedit quod omnem potentiam inter expetenda numerandam omniaque expetenda referri ad bonum uelut ad quoddam naturae suae cacumen ostendimus. Sed patrandi sceleris possibilitas referri ad bonum non potest, expetenda igitur non est. Atqui omnis potentia expetenda est; liquet igitur malorum possibilitatem non esse potentiam. Ex quibus omnibus bonorum quidem potentia, malorum uero minime dubitabilis apparet infirmitas ueramque illam Platonis esse sententiam liquet solos quod desiderent facere posse sapientes, improbos uero exercere quidem quod libeat, quod uero desiderent explere non posse. Faciunt enim quaelibet, dum per ea quibus delectantur id bonum quod desiderant se adepturos putant; sed minime adipiscuntur, quoniam ad beatitudinem probra non ueniunt.