Выбрать главу
V

Uidesne igitur quanto in caeno probra uoluantur, qua probitas luce resplendeat? In quo perspicuum est numquam bonis praemia, numquam sua sceleribus deesse supplicia. Rerum etenim quae gerentur illud propter quod unaquaeque res geritur eiusdem rei praemium esse non iniuria uideri potest, uti currendi in stadio propter quam curritur iacet praemium corona. Sed beatitudinem esse id ipsum bonum propter quod omnia geruntur ostendimus; est igitur humanis actibus ipsum bonum ueluti praemium commune propositum. Atqui hoc a bonis non potest separari — Neque enim bonus ultra iure uocabitur, qui careat bono — Quare probos mores sua praemia non relinquunt. Quantumlibet igitur saeuiant mali, sapienti tamen corona non decidet, non arescet; neque enim probis animis proprium decus aliena decerpit improbitas. Quodsi extrinsecus accepto laetaretur, poterat hoc uel alius quispiam uel ipse etiam qui contulisset auferre; sed quoniam id sua cuique probitas confert, tum suo praemio carebit cum probus esse desierit. Postremo, cum omne praemium idcirco appetatur bonum esse creditur, quis boni compotem praemii iudicet expertem? At cuius praemii? Omnium pulcherrimi maximi que; memento etenim corollarii illius quod paulo ante praecipuum dedi ac sic collige. Cum ipsum bonum beatitudo sit, bonos omnes eo ipso quod boni sint fieri beatos liquet. Sed qui beati sint deos esse conuenit. Est igitur praemium bonorum, quod nullus deterat dies, nullius minuat potestas, nullius fuscet improbitas, deos fieri. Quae cum ita sint, de malorum quoque inseparabili poena dubitare sapiens nequeat; nam cum bonum malum que, item poenae atque praemium aduersa fronte dissideant, quae in boni praemio uidemus accedere eadem necesse est in mali poena contraria parte respondeant. Sicut igitur probis probitas ipsa fit praemium ita improbis nequitia ipsa supplicium est. Iam uero quisquis afficitur poena malo se affectum esse non dubitat. Si igitur sese ipsi aestimare uelint, possuntne sibi supplicii expertes uideri, quos — Omnium malorum extremo — Nequitia non affecit modo, uerum etiam uehementer infecit?

Uide autem ex aduersa parte bonorum quae improbos poena comitetur; omne namque quod sit unum esse ipsumque unum bonum esse paulo ante didicisti; cui consequens est ut omne quod sit id etiam bonum esse uideatur. Hoc igitur modo quicquid a bono deficit esse desistit. Quo fit ut mali desinant esse quod fuerant. — Sed fuisse homines adhuc ipsa humani corporis reliqua species ostentat — Quare uersi in malitiam humanam quoque amisere naturam. Sed cum ultra homines quemque prouehere sola probitas possit, necesse est ut quod ab humana condicione deiecit infra homines merito detrudat improbitas; euenit igitur ut quem transformatum uitiis uideas hominem aestimare non possis. Auaritia feruet alienarum opum uiolentus ereptor: lupis similem dixeris. Ferox atque inquies linguam litigiis exercet: cani comparabis. Insidiator occultus subripuisse fraudibus gaudet: uulpeculis exaequetur. Irae intemperans fremit: leonis animum gestare credatur. Pauidus ac fugax non metuenda formidat: ceruis similis habeatur. Segnis ac stupidus torpet: asinum uiuit. Leuis atque inconstans studia permutat: nihil auibus differt. Foedis immundisque libidinibus immergitur: sordidae suis uoluptate detinetur. Ita fit ut qui probitate deserta homo esse desierit, cum in diuinam condicionem transire non possit, uertatur in beluam.

VI
Uela Neritii ducis Et uagas pelago rates Eurus appulit insulae, Pulchra qua residens dea Solis edita semine Miscet hospitibus nouis Tacta carmine pocula. Quos ut in uarios modos Uertit herbipotens manus, Hunc apri facies tegit, Ille Marmaricus Leo Dente crescit et unguibus; Hic lupis nuper additus Flere dum parat ululat, Ille tigris ut Indica Tecta mitis obambulat. Sed licet uariis malis Numen Arcadis alitis Obsitum miserans ducem Peste soluerit hospitis, Iam tamen mala remiges Ore pocula traxerant, Iam sues Cerealia Glande pabula uerterant Et nihil manet integrum Uoce, corpore perditis. Sola mens stabilis super Monstra quae patitur gemit. O leuem nimium manum Nec potentia gramina, Membra quae ualeant licet, Corda uertere non ualent! Intus est hominum uigor Arce conditus abdita. Haec uenena potentius Detrahunt hominem sibi Dira quae penitus meant Nec nocentia corpori Mentis uulnere saeuiunt.
VII

Tum ego: fateor, inquam, nec iniuria dici uideo uitiosos, tametsi humani corporis speciem seruent, in beluas tamen animorum qualitate mutari; sed quorum atrox scelerataque mens bonorum pernicie saeuit, id ipsum eis licere noluissem. — Nec licet, inquit, uti conuenienti monstrabitur loco, sed tamen, si id ipsum quod eis licere creditur auferatur, magna ex parte sceleratorum hominum poena releuetur. Etenim, quod incredibile cuiquam forte uideatur, infeliciores esse necesse est malos cum cupita perfecerint quam si ea quae cupiunt implere non possint. Nam si miserum est uoluisse praua, potuisse miserius est, sine quo uoluntatis miserae langueret effectus. Itaque cum sua singulis miseria sit, triplici infortunio necesse est urgueantur quos uideas scelus uelle, posse, perficere. — Accedo, inquam, sed uti hoc infortunio cito careant patrandi sceleris possibilitate deserti uehementer exopto. — Carebunt, inquit, ocius quam uel tu forsitan uelis uel illi sese aestiment esse carituros; neque enim est aliquid in tam breuibus uitae metis ita serum quod exspectare longum immortalis praesertim animus putet. Quorum magna spes et excelsa facinorum machina repentino atque insperato saepe fine destruitur. Quod quidem illis miseriae modum statuit; nam si nequitia miseros facit, miserior sit necesse est diuturnior nequam. Quos infelicissimos esse iudicarem si non eorum malitiam saltem mors extrema finiret; etenim si de prauitatis infortunio uera conclusimus, infinitam liquet esse miseriam quam esse constat aeternam. — Tum ego: mira quidem, inquam, et concessu difficilis inlatio, sed his eam quae prius concessa sunt nimium conuenire cognosco.

Recte, inquit, aestimas, sed qui conclusioni accedere durum putat aequum est uel falsum aliquid praecessisse demonstret uel collocationem propositionum non esse efficacem necessariae conclusionis ostendat; alioquin concessis praecedentibus nihil prorsus est quod de inlatione causetur. Nam hoc quoque quod dicam non minus mirum uideatur, sed ex his quae sumpta sunt aeque est necessarium. — Quidnam? Inquam. — Feliciores, inquit, esse improbos supplicia luentes quam si eos nulla iustitiae poena coherceat. Neque id nunc molior quod cuiuis ueniat in mentem, corrigi ultione prauos mores et ad rectum supplicii terrore deduci, ceteris quoque exemplum esse culpanda fugiendi; sed alio quodam modo infeliciores esse improbos arbitror impunitos, tametsi nulla ratio correctionis, nullus respectus habeatur exempli.

Et quis erit, inquam, praeter hos alius modus? — Et illa: bonos, inquit, esse felices, malos uero miseros nonne concessimus? — Ita est, inquam. — Si igitur, inquit, miseriae cuiuspiam bonum aliquid addatur, nonne felicior est eo cuius pura ac solitaria sine cuiusquam boni ammixtione miseria est? — Sic, inquam, uidetur. — Quid si eidem misero, qui cunctis careat bonis, praeter ea quibus miser est malum aliud fuerit adnexum, nonne multo infelicior eo censendus est cuius infortunium boni participatione releuatur? — Quidni? Inquam. — Habent igitur improbi cum puniuntur quidem boni aliquid adnexum, poenam ipsam scilicet, quae ratione iustitiae bona est, idemque cum supplicio carent inest eis aliquid ulterius mali, ipsa impunitas, quam iniquitatis merito malum esse confessus es. — Negare non possum. — Multo igitur infeliciores improbi sunt iniusta impunitate donati quam iusta ultione puniti. Sed puniri improbos iustum, impunitos uero elabi iniquum esse manifestum est. — Quis id neget? — Sed ne illud quidem, ait, quisquam negabit bonum esse quod iustum est contraque quod iniustum est malum. — Liquere respondi. Tum ego: ista quidem consequentia sunt eis quae paulo ante conclusa sunt; sed quaeso, inquam, te, nullane animarum supplicia post defunctum morte corpus relinquis? — Et magna quidem, inquit, quorum alia poenali, alia uero purgatoria clementia exerceri puto; sed nunc de his disserere consilium non est.