Id uero hactenus egimus ut quae indignissima tibi uidebatur malorum potestas eam nullam esse cognosceres, quosque impunitos querebare uideres numquam improbitatis suae carere suppliciis, licentiam quam cito finiri precabaris nec longam esse disceres infelicioremque fore si diuturnior, infelicissimam uero si esset aeterna; post haec miseriores esse improbos iniusta impunitate dimissos quam iusta ultione punitos. Cui sententiae consequens est ut tum demum grauioribus suppliciis urgueantur cum impuniti esse creduntur.
Tum ego: cum tuas, inquam, rationes considero, nihil dici uerius puto; at si ad hominum iudicia reuertar, quis ille est cui haec non credenda modo sed saltem audienda uideantur? — Ita est, inquit illa. Nequeunt enim oculos tenebris assuetos ad lucem perspicuae ueritatis attollere similesque auibus sunt quarum intuitum nox inluminat, dies caecat; dum enim non rerum ordinem sed suos intuentur affectus, uel licentiam uel impunitatem scelerum putant esse felicem.
Uide autem quid aeterna lex sanciat. Melioribus animum conformaueris: nihil opus est iudice praemium deferente, tu te ipse excellentioribus addidisti;studium ad peiora deflexeris: extra ne quaesieris ultorem, tu te ipse in deteriora trusisti ueluti, si uicibus sordidam humum caelumque respicias, cunctis extra cessantibus ipsa cernendi ratione nunc caeno nunc sideribus interesse uidearis. At uulgus ista non respicit. Quid igitur, hisne accedamus quos beluis similes esse monstrauimus? Quid, si quis amisso penitus uisu ipsum etiam se habuisse obliuisceretur intuitum nihilque sibi ad humanam perfectionem deesse arbitraretur, num uidentes eadem caeco putaremus? Nam ne illud quidem adquiescent quod aeque ualidis rationum nititur firmamentis, infeliciores eos esse qui faciant quam qui patiantur iniuriam. — Uellem, inquam, has ipsas audire rationes. — Omnem, inquit, improbum num supplicio dignum negas? — Minime. — Infelices uero esse qui sint improbi multipliciter liquet. — Ita, inquam. — Qui igitur supplicio digni sunt miseros esse non dubitas. — Conuenit, inquam. — Si igitur cognitor, ait, resideres, cui supplicium inferendum putares, eine qui fecisset an qui pertulisset iniuriam? — Nec ambigo, inquam, quin perpesso satisfacerem dolore facientis. — Miserior igitur tibi iniuriae inlator quam acceptor esse uiderentur. — Consequitur, inquam. Hac igitur aliisque causis ea radice nitentibus quod turpitudo suapte natura miseros faciat apparet inlatam cuilibet iniuriam non accipientis sed inferentis esse miseriam.
Atqui nunc, ait, contra faciunt oratores; pro his enim qui graue quid acerbumque perpessi sunt miserationem iudicum excitare conantur, cum magis admittentibus iustior miseratio debeatur; quos ab iratis sed a propitiis potius miserantibusque accusatoribus ad iudicium ueluti aegros ad medicum duci oportebat ut culpae morbos supplicio resecarent. Quo pacto defensorum opera uel tota frigeret uel si prodesse hominibus mallet in accusationis habitum uerteretur. Ipsi quoque improbi, si eis aliqua rimula uirtutem relictam fas esset aspicere uitiorumque sordes poenarum cruciatibus se deposituros uiderent, compensatione adipiscendae probitatis nec hos cruciatus esse ducerent defensorumque operam repudiarent ac se totos accusatoribus iudicibusque permitterent. Quo fit ut apud sapientes nullus prorsus odio locus relinquatur, — Nam bonos quis nisi stultissimus oderit? — Malos uero odisse ratione caret. Nam si uti corporum languor ita uitiositas quidam est quasi morbus animorum, cum aegros corpore minime dignos odio sed potius miseratione iudicemus, multo magis non insequendi sed miserandi sunt quorum mentes omni languore atrocior urguet improbitas.
Hic ego: uideo, inquam, quae sit uel felicitas uel miseria in ipsis proborum atque improborum meritis constituta. Sed in hac ipsa fortuna populari non nihil boni maliue inesse perpendo; neque enim sapientum quisquam exsul inops ignominiosusque esse malit potius quam pollens opibus, honore reuerendus, potentia ualidus in sua permanens urbe florere. Sic enim clarius testatiusque sapientiae tractatur officium, cum in contingentes populos regentium quodam modo beatitudo transfunditur, cum praesertim carcer, nex ceteraque legalium tormenta poenarum perniciosis potius ciuibus, propter quos etiam constitutae sunt, debeantur. Cur haec igitur uersa uice mutentur scelerumque supplicia bonos premant, praemia uirtutum mali rapiant, uehementer ammiror, quaeque tam iniustae confusionis ratio uideatur ex te scire desidero. Minus etenim mirarer si misceri omnia fortuitis casibus crederem. Nunc stuporem meum deus rector exaggerat. Qui cum saepe bonis iucunda, malis aspera contraque bonis dura tribuat, malis optata concedat, nisi causa deprehenditur, quid est quod a fortuitis casibus differre uideatur? — Nec mirum, si quid ordinis ignorata ratione temerarium confusumque credatur; sed tu quamuis causam tantae dispositionis ignores, tamen, quoniam bonus mundum rector temperat, recte fieri cuncta ne dubites.
Ita est, inquam; sed cum tui muneris sit latentium rerum causas euoluere uelatasque caligine explicare rationes, quaeso uti quae hinc decernas, quoniam hoc me miraculum maxime perturbat, edisseras. — Tum illa paulisper arridens: ad rem me, inquit, omnium quaesitu maximam uocas, cui uix exhausti quicquam satis sit. Talis namque materia est ut una dubitatione succisa innumerabiles aliae uelut hydrae capita succrescant; nec ullus fuerit modus nisi quis eas uiuacissimo mentis igne coherceat. In hac enim de prouidentiae simplicitate, de fati serie, de repentinis casibus, de cognitione ac praedestinatione diuina, de arbitrii libertate quaeri solet, quae quanti oneris sint ipse perpendis. Sed quoniam haec quoque te nosse quaedam medicinae tuae portio est, quamquam angusto limite temporis saepti tamen aliquid deliberare conabimur. Quodsi te musici carminis oblectamenta delectant, hanc oportet paulisper differas uoluptatem dum nexas sibi ordine contexo rationes. — Ut libet, inquam.