Iamne igitur uides quid haec omnia quae diximus consequatur? — Quidnam? Inquam. — Omnem, inquit, bonam prorsus esse fortunam. — Et qui id, inquam, fieri potest? — Attende, inquit. Cum omnis fortuna uel iucunda uel aspera tum remunerandi exercendiue bonos tum puniendi corrigendiue improbos causa deferatur, omnis bona quam uel iustam constat esse uel utilem. — Nimis quidem, inquam, uera ratio et, si quam paulo ante docuisti prouidentiam fatumue considerem, firmis uiribus nixa sententia. Sed eam, si placet, inter eas quas inopinabiles paulo ante posuisti numeremus. — Qui? Inquit. — Quia id hominum sermo communis usurpat, et quidem crebro, quorundam malam esse fortunam. — Uisne igitur, inquit, paulisper uulgi sermonibus accedamus ne nimium uelut ab humanitatis usu recessisse uideamur? — Ut placet, inquam. — Nonne igitur bonum censes esse quod prodest? — Ita est, inquam. — Quae uero aut exercet aut corrigit, prodest? — Fateor, inquam. — Bona igitur? — Quidni? — Sed haec eorum est qui uel in uirtute positi contra aspera bellum gerunt uel a uitiis declinantes uirtutis iter arripiunt. — Negare, inquam, nequeo. — Quid uero iucunda, quae in praemium tribuitur bonis, num uulgus malam esse decernit? — Nequaquam, uerum uti est ita quoque esse optimam censet. — Quid reliqua, quae cum sit aspera iusto supplicio malos cohercet, num bonam populus putat? — Immo omnium, inquam, quae excogitari possunt iudicat esse miserrimam. — Uide igitur ne opinionem populi sequentes quiddam ualde inopinabile confecerimus. — Quid? Inquam. — Ex his enim, ait, quae concessa sunt euenit eorum quidem qui uel sunt uel in possessione uel in prouectu uel in adeptione uirtutis omnem quaecumque sit bonam, in improbitate uero manentibus omnem pessimam esse fortunam. — Hoc, inquam, uerum est, tametsi nemo audeat confiteri. — Quare, inquit, ita uir sapiens moleste ferre non debet quotiens in fortunae certamen adducitur, ut uirum fortem non decet indignari quotiens increpuit bellicus tumultus. Utriqueque enim huic quidem gloriae propagandae illi uero conformandae sapientiae difficultas ipsa materia est. Ex quo etiam uirtus uocatur, quod suis uiribus nitens non superetur aduersis; neque enim uos in prouectu positi uirtutis diffluere deliciis et emarcescere uoluptate uenistis. Proelium cum omni fortuna animis acre conseritis ne uos aut tristis opprimat aut iucunda corrumpat. Firmis medium uiribus occupate; quicquid aut infra subsistit aut ultra progreditur habet contemptum felicitatis, non habet praemium laboris. In uestra enim situm manu qualem uobis fortunam formare malitis; omnis enim quae uidetur aspera, nisi aut exercet aut corrigit, punit.
Liber Quintus
Dixerat orationisque cursum ad alia quaedam tractanda atque expedienda uertebat. Tum ego: recta quidem, inquam, exhortatio tuaque prorsus auctoritate dignissima, sed quod tu dudum de prouidentia quaestionem pluribus aliis implicitam esse dixisti re experior. Quaero enim an esse aliquid omnino et quidnam esse casum arbitrere. — Tum illa: festino, inquit, debitum promissionis absoluere uiamque tibi qua patriam reueharis aperire. Haec autem etsi perutilia cognitu tamen a propositi nostri tramite paulisper auersa sunt, uerendumque est ne deuiis fatigatus ad emetiendum rectum iter sufficere non possis. — Ne id, inquam, prorsus uereare; nam quietis mihi loco fuerit ea quibus maxime delector agnoscere. Simul, cum omne disputationis tuae latus indubitata fide constiterit, nihil de sequentibus ambigatur.