Tum illa: morem, inquit, geram tibi, simulque sic orsa est: si quidem, inquit, aliquis euentum temerario motu nullaque causarum conexione productum casum esse definiat, nihil omnino casum esse confirmo et praeter subiectae rei significationem inanem prorsus uocem esse decerno. Quis enim cohercente in ordinem cuncta deo locus esse ullus temeritati reliquus potest? Nam nihil ex nihilo exsistere uera sententia est, cui nemo umquam ueterum refragatus est, quamquam id illi non de operante principio sed de materiali subiecto hoc omnium de natura rationum quasi quoddam iecerint fundamentum. At si nullis ex causis aliquid oriatur, id de nihilo ortum esse uidebitur; quodsi hoc fieri nequit, ne casum quidem huius modi esse possibile est qualem paulo ante definiuimus. Quid igitur, inquam, nihilne est quod uel casus uel fortuitum iure appellari queat? An est aliquid, tametsi uulgus lateat, cui uocabula ista conueniant? — Aristoteles meus id, inquit, in Physicis et breui et ueri propinqua ratione definiuit. — Quonam, inquam, modo? — Quotiens, ait, aliquid cuiuspiam rei gratia geritur aliudque quibusdam de causis quam quod intendebatur obtingit casus uocatur, ut si quis colendi agri causa fodiens humum defossi auri pondus inueniat. Hoc igitur fortuitu quidem creditur accidisse, uerum non de nihilo est; nam proprias causas habet, quarum inprouisus inopinatusque concursus casum uidetur operatus. Nam nisi cultor agri humum foderet, nisi eo loci pecuniam suam depositor obruisset, aurum non esset inuentum. Hae sunt igitur fortuiti causae compendii, quod ex obuiis sibi et confluentibus causis, non ex gerentis intentione prouenit. Neque enim uel qui aurum obruit uel qui agrum exercuit ut ea pecunia repperiretur intendit, sed, uti dixi, quo ille obruit hunc fodisse conuenit atque concurrit. Licet igitur definire casum esse inopinatum ex confluentibus causis in his quae ob aliquid geruntur euentum. Concurrere uero atque confluere causas facit ordo ille ineuitabili conexione procedens qui de prouidentiae fonte descendens cuncta suis locis temporibusque disponit.
Animaduerto, inquam, idque uti tu dicis ita esse consentio. Sed in hac haerentium sibi serie causarum estne ulla nostri arbitrii libertas an ipsos quoque humanorum motus animorum fatalis catena constringit? — Est, inquit; neque enim fuerit ulla rationalis natura quin eidem libertas adsit arbitrii. Nam quod ratione uti naturaliter potest id habet iudicium quo quidque discernat; per se igitur fugienda optandaue dinoscit. Quod uero quis optandum esse iudicat petit, refugit uero quod aestimat esse fugiendum. Quare quibus in ipsis inest ratio etiam uolendi nolendique libertas, sed hanc non in omnibus aequam esse constituo. Nam supernis diuinisque substantiis et perspicax iudicium et incorrupta uoluntas et efficax optatorum praesto est potestas. Humanas uero animas liberiores quidem esse necesse est cum se in mentis diuinae speculatione conseruant, minus uero cum dilabuntur ad corpora, minusque etiam cum terrenis artubus colligantur. Extrema uero est seruitus cum uitiis deditae rationis propriae possessione ceciderunt. Nam ubi oculos a summae luce ueritatis ad inferiora et tenebrosa deiecerint, mox inscitiae nube caligant, perniciosis turbantur affectibus, quibus accedendo consentiendoque quam inuexere sibi adiuuant seruitutem et sunt quodam modo propria libertate captiuae. Quae tamen ille ab aeterno cuncta prospiciens prouidentiae cernit intuitus et suis quaeque meritis praedestinata disponit.
Tum ego: en, inquam, difficiliore rursus ambiguitate confundor. — Quaenam, inquit, ista est? Iam enim quibus pertubere, coniecto. — Nimium, inquam, aduersari ac repugnare uidetur praenoscere uniuersa deum et esse ullum libertatis arbitrium. Nam si cuncta prospicit deus neque falli ullo modo potest, euenire necesse est quod prouidentia futurum esse praeuiderit. Quare si ab aeterno non facta hominum modo sed etiam consilia uoluntatesque praenoscit, nulla erit arbitrii libertas; neque enim uel factum aliud ullum uel quaelibet exsistere poterit uoluntas nisi quam nescia falli prouidentia diuina praesenserit. Nam si aliorsum quam prouisa sunt detorqueri ualent, non iam erit futuri firma praescientia, sed opinio potius incerta; quod de deo credere nefas iudico.
Neque enim illam probo rationem qua se quidam credunt hunc quaestionis nodum posse dissoluere. Aiunt enim non ideo quid esse euenturum quoniam id prouidentia futurum esse prospexerit, sed e contrario potius quoniam quid futurum est id diuinam prouidentiam latere non posse eoque modo necessarium hoc in contrariam relabi partem. Neque enim necesse esse contingere quae prouidentur, sed necesse esse quae futura sunt prouideri quasi uero quae cuius rei causa sit, praescientiane futurorum necessitatis an futurorum necessitas prouidentiae, laboretur ac non illud demonstrare nitamur, quoquo modo sese habeat ordo causarum necessarium esse euentum praescitarum rerum etiam si praescientia futuris rebus eueniendi necessitatem non uideatur inferre.
Etenim si quispiam sedeat, opinionem quae eum sedere coniectat ueram esse necesse est; atque e conuerso rursus, si de quopiam uera sit opinio quoniam sedet, eum sedere necesse est. In utroque igitur necessitas inest, in hoc quidem sedendi, at uero in altero ueritatis. Sed non idcirco quisque sedet quoniam uera est opinio, sed haec potius uera est quoniam quempiam sedere praecessit. Ita cum causa ueritatis ex altera parte procedat, inest tamen communis in utraque necessitas.
Similia de prouidentia futurisque rebus ratiocinari patet. Nam etiam si idcirco quoniam futura sunt prouidentur, non uero ideo quoniam prouidentur eueniunt, nihilo minus tamen a deo uel uentura prouideri uel prouisa necesse est euenire prouisa, quod ad perimendam arbitrii libertatem solum satis est. Iam uero quam praeposterum est ut aeternae praescientiae temporalium rerum euentus causa esse dicatur! Quid est autem aliud arbitrari ideo deum futura quoniam sunt euentura prouidere quam putare quae olim acciderunt causam summae illius esse prouidentiae? Ad haec, sicuti cum quid esse scio id ipsum esse necesse est ita cum quid futurum noui id ipsum futurum esse necesse est; sic fit igitur ut euentus praescitae rei nequeat euitari. Postremo si quid aliquis aliorsum atque sese res habet, existimet, id non modo scientia non est, sed est opinio fallax ab scientiae ueritate longe diuersa. Quare si quid ita futurum est ut eius certus ac necessarius non sit euentus, id euenturum esse praesciri qui poterit? Sicut enim scientia ipsa impermixta est falsitati ita id quod ab ea concipitur esse aliter atque concipitur nequit. Ea namque causa est cur mendacio scientia careat, quod se ita rem quamque habere necesse est uti eam sese habere scientia comprehendit.
Quid igitur, quonam modo deus haec incerta futura praenoscit? Nam si ineuitabiliter euentura censet quae etiam non euenire possibile est, fallitur, quod non sentire modo nefas est sed etiam uoce proferre. At si ita uti sunt ita ea futura esse decernit, ut aeque uel fieri ea uel non fieri posse cognoscat, quae est haec praescientia, quae nihil certum, nihil stabile comprehendit? Aut quid hoc refert uaticinio illo ridiculo tiresiae: ‘Quicquid dicam aut erit aut non?’