Выбрать главу

Quid etiam diuina prouidentia opinione praestiterit si uti homines incerta iudicat quorum est incertus euentus? Quodsi apud illum rerum omnium certissimum fontem nihil incerti esse potest, certus eorum est euentus quae futura firmiter ille praescierit.

Quare nulla est humanis consiliis actionibusque libertas, quas diuina mens sine falsitatis errore cuncta prospiciens ad unum alligat et constringit euentum. Quo semel recepto quantus occasus humanarum rerum consequatur liquet. Frustra enim bonis malisque praemia poenaeue proponuntur, quae nullus meruit liber ac uoluntarius motus animorum. Idque omnium uidebitur iniquissimum quod nunc aequissimum iudicatur, uel puniri improbos uel remunerari probos, quos ad alterutrum non propria mittit uoluntas sed futuri cogit certa necessitas. Nec uitia igitur nec uirtutes quicquam fuerint, sed omnium meritorum potius mixta atque indiscreta confusio; quoque nihil sceleratius excogitari potest, cum ex prouidentia rerum omnis ordo ducatur nihilque consiliis liceat humanis, fit ut uitia quoque nostra ad bonorum omnium referantur auctorem. Igitur nec sperandi aliquid nec deprecandi ulla ratio est; quid enim uel speret quisque uel etiam deprecetur quando optanda omnia series indeflexa conectit?

Auferetur igitur unicum illud inter homines deumque commercium, sperandi scilicet ac deprecandi, si quidem iustae humilitatis pretio inaestimabilem uicem diuinae gratiae promeremur; qui solus modus est quo cum deo colloqui homines posse uideantur illique inaccessae luci prius quoque quam impetrent ipsa supplicandi ratione coniungi. Quae si recepta futurorum necessitate nihil uirium habere credantur, quid erit quo summo illi rerum principi conecti atque adhaerere possimus? Quare necesse erit humanum genus, uti paulo ante cantabas, dissaeptum atque disiunctum suo fonte fatiscere.

VI
Quaenam discors foedera rerum Causa resoluit? Quis tanta deus Ueris statuit bella duobus Ut quae carptim singula constent Eadem nolint mixta iugari? An nulla est discordia ueris Semperque sibi certa cohaerent, Sed mens caecis obruta membris Nequit oppressi luminis igne Rerum tenues noscere nexus? Sed cur tanto flagrat amore Ueri tectas reperire notas? Scitne quod appetit anxia nosse? Sed quis nota scire laborat? At si nescit, quid caeca petit? Quis enim quicquam optet? Aut quis ualeat nescita sequi Quoue inueniat? Quis reppertam Queat ignarus noscere formam? An cum mentem cerneret altam Pariter summam et singula norat, Nunc membrorum condita nube Non in totum est oblita sui Summamque tenet singula perdens? Igitur quisquis uera requirit Neutro est habitu; nam neque nouit Nec penitus tamen omnia nescit, Sed quam retinens meminit summam Consulit alte uisa retractans, Ut seruatis queat oblitas Addere partes.
VII

Tum illa: uetus, inquit, haec est de prouidentia querela M.que Tullio, cum diuinationem distribuit, uehementer agitata tibique ipsi res diu prorsus multumque quaesita, sed haudquaquam ab ullo uestrum hactenus satis diligenter ac firmiter expedita. Cuius caliginis causa est quod humanae ratiocinationis motus ad diuinae praescientiae simplicitatem non potest ammoueri; quae si ullo modo cogitari queat, nihil prorsus relinquetur ambigui. Quod ita demum patefacere atque expedire temptabo, si prius ea quibus moueris expendero. Quaero enim cur illam soluentium rationem minus efficacem putes quae quia praescientiam non esse futuris rebus causam necessitatis existimat nihil impediri praescientia arbitrii libertatem putat. Num enim tu aliunde argumentum futurorum necessitatis trahis nisi quod ea quae praesciuntur non euenire non possunt? Si igitur praenotio nullam futuris rebus adicit necessitatem, quod tu etiam paulo ante fatebare, quid est quod uoluntarii exitus rerum ad certum cogantur euentum?

Etenim positionis gratia, ut quid consequatur aduertas, statuamus nullam esse praescientiam. Num igitur, quantum ad hoc attinet, quae ex arbitrio ueniunt ad necessitatem cogantur? — Minime. — Statuamus iterum esse, sed nihil rebus necessitatis iniungere; manebit, ut opinor, eadem uoluntatis integra atque absoluta libertas. Sed praescienta, inquies, tametsi futuris eueniendi necessitas non est, signum tamen est necessario ea esse uentura. Hoc igitur modo, etiam si praecognitio non fuisset, necessarios futurorum exitus esse constaret; omne etenim signum tantum quid sit ostendit, non uero efficit quod designat. Quare demonstrandum prius est nihil non ex necessitate contingere, ut praenotionem signum esse huius necessitatis appareat; alioquin si haec nulla est, ne illa quidem eius rei signum poterit esse quae non est. Iam uero probationem firma ratione subnixam constat non ex signis neque petitis extrinsecus argumentis sed ex conuenientibus necessariisque causis esse ducendam.

Sed qui fieri potest ut ea non proueniant quae futura esse prouidentur? Quasi uero nos ea quae prouidentia futura esse praenoscit non esse euentura credamus ac non illud potius arbitremur, licet eueniant, nihil tamen ut euenirent sui natura necessitatis habuisse. Quod hinc facile perpendas licebit: plura etenim dum fiunt subiecta oculis intuemur, ut ea quae in quadrigis moderandis atque flectendis facere spectantur aurigae, atque ad hunc modum cetera. Num igitur quicquam illorum ita fieri necessitas ulla compellit? — Minime; frustra enim esset artis effectus si omnia coacta mouerentur. — Quae igitur cum fiunt carent exsistendi necessitate eadem prius quam fiant sine necessitate futura sunt. Quare sunt quaedam euentura quorum exitus ab omni necessitate sit absolutus. Nam illud quidem nullum arbitror esse dicturum, quod quae nunc fiunt prius quam fierint euentura non fuerint. Haec igitur etiam praecognita liberos habent euentus. Nam sicut scientia praesentium rerum nihil his quae fiunt ita praescientia futurorum nihil his quae uentura sunt necessitatis importat. Sed hoc, inquis, ipsum dubitatur an earum rerum quae necessarios exitus non habent ulla possit esse praenotio. Dissonare etenim uidentur, putasque si praeuideantur consequi necessitatem, si necessitas desit minime praesciri, nihilque scientia comprehendi posse nisi certum. Quodsi quae incerti sunt exitus ea quasi certa prouidentur, opinionis id esse caliginem non scientiae ueritatem; aliter enim ac sese res habeat arbitrari ab integritate scientiae credis esse diuersum. Cuius erroris causa quod omnia quae quisque nouit ex ipsorum tantum ui atque natura cognosci aestimat quae sciuntur. Quod totum contra est; omne enim quod cognoscitur non secundum sui uim sed secundum cognoscentium potius comprehenditur facultatem. Nam ut hoc breui liqueat exemplo, eandem corporis rotunditatem aliter uisus aliter tactus agnoscit; ille eminus manens totum simul iactis radiis intuetur, hic uero cohaerens orbi atque coniunctus circa ipsum motus ambitum rotunditatem partibus comprehendit.

Ipsum quoque hominem aliter sensus, aliter imaginatio, aliter ratio, aliter intellegentia contuetur. Sensus enim figuram in subiecta materia constitutam, imaginatio uero solam sine materia iudicat figuram. Ratio uero hanc quoque transcendit speciemque ipsam quae singularibus inest uniuersali consideratione perpendit. Intellegentiae uero celsior oculus exsistit; supergressa namque uniuersitatis ambitum ipsam illam simplicem formam pura mentis acie contuetur. In quo illud maxime considerandum est: nam superior comprehendendi uis amplectitur inferiorem, inferior uero ad superiorem nullo modo consurgit. Neque enim sensus aliquid extra materiam ualet uel uniuersales species imaginatio contuetur uel ratio capit simplicem formam; sed intellegentia quasi desuper spectans concepta forma quae subsunt etiam cuncta diiudicat, sed eo modo quo formam ipsam, quae nulli alii nota esse poterat, comprehendit. Nam et rationis uniuersum et imaginationis figuram et materiale sensibile cognoscit nec ratione utens nec imaginatione nec sensibus, sed illo uno ictu mentis formaliter, ut ita dicam, cuncta prospiciens. Ratio quoque cum quid uniuersale respicit nec imaginatione nec sensibus utens imaginabilia uel sensibilia comprehendit. Haec est enim quae conceptionis suae uniuersale ita definit: homo est animal bipes rationale. Quae cum uniuersalis notio sit, tum imaginabilem sensibilemque esse rem nullus ignorat quod illa non imaginatione uel sensu sed in rationali conceptione considerat. Imaginatio quoque, tametsi ex sensibus uisendi formandique figuras sumpsit exordium, sensu tamen absente sensibilia quaeque collustrat non sensibili sed imaginaria ratione iudicandi. Uidesne igitur ut in cognoscendo cuncta sua potius facultate quam eorum quae cognoscuntur utantur? Neque id iniuria; nam cum omne iudicium iudicantis actus exsistat, necesse est ut suam quisque operam non ex aliena sed ex propria potestate perficiat.