Выбрать главу
VIII
Quondam Porticus attulit Obscuros nimium senes, Qui sensus et imagines E corporibus extimis Credant mentibus imprimi, Ut quondam celeri stilo Mos est aequore paginae Quae nullas habeat notas Pressas figere litteras. Sed mens si propriis uigens Nihil motibus explicat, Sed tantum patiens iacet Notis subdita corporum Cassasque in speculi uicem Rerum reddit imagines, Unde haec sic animis uiget Cernens omnia notio? Quae uis singula perspicit Aut quae cognita diuidit? Quae diuisa recolligit Alternumque legens iter Nunc summis caput inserit, Nunc decedit in infima, Tum sese referens sibi Ueris falsa redarguit? Haec est efficiens magis Longe causa potentior Quam quae materiae modo Impressas patitur notas. Praecedit tamen excitans Ac uires animi mouens Uiuo in corpore passio Cum uel lux oculos ferit Uel uox auribus instrepit. Tum mentis uigor excitus Quas intus species tenet Ad motus similes uocans Notis applicat exteris Introrsumque reconditis Formis miscet imagines.
IX

Quodsi in corporibus sentiendis, quamuis afficiant instrumenta sensuum forinsecus obiectae qualitates animique agentis uigorem passio corporis antecedat, quae in se actum mentis prouocet excitetque interim quiescentes intrinsecus formas, si in sentiendis, inquam, corporibus animus non passione insignitur, sed ex sua ui subiectam corpori iudicat passionem, quanto magis ea quae cunctis corporum affectionibus absoluta sunt in discernendo non obiecta extrinsecus sequuntur, sed actum suae mentis expediunt! Hac itaque ratione multiplices cognitiones diuersis ac differentibus cessere substantiis. Sensus enim solus cunctis aliis cognitionibus destitutus immobilibus animantibus cessit, quales sunt conchae maris quaeque alia saxis haerentia nutriuntur; imaginatio uero mobilibus beluis, quibus iam inesse fugiendi appetendiue aliquis uidetur affectus. Ratio uero humani tantum generis est sicut intellegentia sola diuini: quo fit ut ea notitia ceteris praestet quae suapte natura non modo proprium sed ceterarum quoque notitiarum subiecta cognoscit.

Quid igitur, si ratiocinationi sensus imaginatioque refragentur nihil esse illud uniuersale dicentes quod sese intueri ratio putet? Quod enim sensibile uel imaginabile est id uniuersum esse non posse; aut igitur rationis uerum esse iudicium nec quicquam esse sensibile aut, quoniam sibi notum sit plura sensibus et imaginationi esse subiecta, inanem conceptionem esse rationis, quae quod sensibile sit ac singulare quasi quiddam uniuersale consideret. Ad haec si ratio contra respondeat se quidem et quod sensibile et quod imaginabile sit in uniuersitatis ratione conspicere, illa uero ad uniuersitatis cognitionem aspirare non posse quoniam eorum notio corporales figuras non posset excedere, de rerum uero cognitione firmiori potius perfectiorique iudicio esse credendum: in huius modi igitur lite nos, quibus tam ratiocinandi quam imaginandi etiam sentiendique uis inest, nonne rationis potius causam probaremus? Simile est quod humana ratio diuinam intellegentiam futura nisi ut ipsa cognoscit non putat intueri. Nam ita disseris: si qua certos ac necessarios habere non uideantur euentus ea certo euentura praesciri nequeunt. Harum igitur rerum nulla est praescientia; quam si etiam in his esse credamus, nihil erit quod non ex necessitate proueniat. Si igitur uti rationis participes sumus ita diuinae iudicium mentis habere possemus, sicut imaginationem sensumque rationi cedere oportere iudicauimus sic diuinae sese menti humanam summittere rationem iustissimum censeremus. Quare in illius summae intellegentiae cacumen si possumus erigamur; illic enim ratio uidebit quod in se non potest intueri: id autem est, quonam modo etiam quae certos exitus non habent certa tamen uideat ac definita praenotio, neque id sit opinio sed summae potius scientiae nullis terminis inclusa simplicitas.

X
Quam uariis terras animalia permeant figuris! Namque alia extento sunt corpore pulueremque uerrunt Continuumque trahunt ui pectoris incitata sulcum; Sunt quibus alarum leuitas uaga uerberetque uentos Et liquido longi spatia aetheris uolatu; Haec pressisse solo uestigia gressibusque gaudent Uel uirides campos transmittere uel subire siluas. Quae uariis uideas licet omnia discrepare formis, Prona tamen facies hebetes ualet ingrauare sensus; Unica gens hominum celsum leuat altius cacumen Atque leuis recto stat corpore despicitque terras. Haec, nisi terrenus male desipis, ammonet figura: Qui recto caelum uultu petis exserisque frontem, In sublime feras animum quoque, ne grauata pessum Inferior sidat mens corpore celsius leuato.
XI

Quoniam igitur, uti paulo ante monstratum est, omne quod scitur non ex sua sed ex comprehendentium natura cognoscitur, intueamur nunc quantum fas est quis sit diuinae substantiae status, ut quaenam etiam scientia eius sit possimus agnoscere. Deum igitur aeternum esse cunctorum ratione degentium commune iudicium est. Quid sit igitur aeternitas consideremus; haec enim nobis naturam pariter diuinam scientiamque patefacit. Aeternitas igitur est interminabilis uitae tota simul et perfecta possessio. Quod ex collatione temporalium clarius liquet. Nam quicquid uiuit in tempore id praesens a praeteritis in futura procedit nihilque est in tempore constitutum quod totum uitae suae spatium pariter possit amplecti, sed crastinum quidem nondum apprehendit hesternum uero iam perdidit; in hodierna quoque uita non amplius uiuitis quam in illo mobili transitorioque momento. Quod igitur temporis patitur condicionem, licet illud, sicuti de mundo censuit Aristoteles, nec coeperit umquam esse nec desinat uitaque eius cum temporis infinitate tendatur, nondum tamen tale est ut aeternum esse iure credatur. Non enim totum simul infinitae licet uitae spatium comprehendit atque complectitur, sed futura nondum, transacta iam non habet. Quod igitur interminabilis uitae plenitudinem totam pariter comprehendit ac possidet, cui neque futuri quicquam absit nec praeteriti fluxerit, id aeternum esse iure perhibetur idque necesse est et sui compos praesens sibi semper assistere et infinitatem mobilis temporis habere praesentem.