Выбрать главу
XI

Quid autem de dignitatibus potentiaque disseram, qua uos uerae dignitatis ac potestatis inscii caelo exaequatis? Quae si in improbissimum quemque ceciderunt, quae flammis aetnae eructantibus, quod diluuium tantas strages dederint? Certe, uti meminisse te arbitror, consulare imperium, quod libertatis principium fuerat, ob superbiam consulum uestri ueteres abolere cupiuerunt, qui ob eandem superbiam prius regium de ciuitate nomen abstulerant. At si quando, quod perrarum est, probis deferantur, quid in eis aliud quam probitas utentium placet? Ita fit ut non uirtutibus ex dignitate sed ex uirtute dignitatibus honor accedat. Quae uero est ista uestra expetibilis ac praeclara potentia? Nonne, o terrena animalia, consideratis quibus qui praesidere uideamini? Nunc si inter mures uideres unum aliquem ius sibi ac potestatem prae ceteris uindicantem, quanto mouereris cachinno! Quid uero, si corpus spectes, imbecillius homine repperire queas, quos saepe muscularum quoque uel morsus uel in secreta quaeque reptantium necat introitus? Quo uero quisquam ius aliquod in quempiam nisi in solum corpus et quod infra corpus est — Fortunam loquor — Possit exserere? Num quicquam libero imperabis animo? Num mentem firma sibi ratione cohaerentem de statu propriae quietis amouebis? Cum liberum quendam uirum suppliciis se tyrannus adacturum putaret ut aduersum se factae coniurationis conscios proderet, linguam ille momordit atque abscidit et in os tyranni saeuientis abiecit; ita cruciatus, quos putabat tyrannus materiam crudelitatis, uir sapiens fecit esse uirtutis. Quid autem est quod in alium facere quisque possit, quod sustinere ab alio ipse non possit? Busiridem accepimus necare hospites solitum ab Hercule hospite fuisse mactatum. Regulus plures Poenorum bello captos in uincla coniecerat, sed mox ipse uictorum catenis manus praebuit. Ullamne igitur eius hominis potentiam putas qui quod ipse in alio potestne id in se alter ualeat efficere non possit?

Ad haec, si ipsis dignitatibus ac potestatibus inesset aliquid naturalis ac proprii boni, numquam pessimis prouenirent. Neque enim sibi solent aduersa sociari; natura respuit ut contraria quaeque iungantur. Ita cum pessimos plerumque dignitatibus fungi dubium non sit, illud etiam liquet natura sui bona non esse quae se pessimis haerere patiantur. Quod quidem de cunctis fortunae muneribus dignius existimari potest, quae ad improbissimum quemque uberiora perueniunt. De quibus illud etiam considerandum puto quod nemo dubitat esse fortem cui fortitudinem inesse conspexerit et cuicumque uelocitas adest manifestum est esse uelocem. Sic musica quidem musicos, medicina medicos, rhetorica rhetores facit: agit enim cuiusque rei natura quod proprium est nec contrariarum rerum miscetur effectibus et ultro quae sunt aduersa depellit. Atqui nec opes inexpletam restinguere auaritiam queunt, nec potestas sui compotem fecerit quem uitiosae libidines insolubilibus adstrictum retinent catenis, et collata improbis dignitas non modo non effecit dignos sed prodit potius et ostentat indignos. Cur ita prouenit? Gaudetis enim res sese aliter habentes falsis compellare nominibus, quae facile ipsarum rerum redarguuntur effectu; itaque nec illae diuitiae nec illa potentia nec haec dignitas iure appellari potest. Postremo idem de tota concludere fortuna licet, in qua nihil expetendum, nihil natiuae bonitatis inesse manifestum est, quae nec se bonis semper adiungit et bonos quibus fuerit adiuncta non efficit.

XII
Nouimus quantas dederit ruinas Urbe flammata patribusque caesis Fratre qui quondam ferus interempto Matris effuso maduit cruore Corpus et uisu gelidum pererrans Ora non tinxit lacrimis, sed esse Censor exstincti potuit decoris. Hic tamen sceptro populos regebat Quos uidet condens radios sub undas Phoebus, extremo ueniens ab ortu, Quos premunt septem gelidi triones, Quos Notus sicco uiolentus aestu Torret ardentes recoquens harenas. Celsa num tandem ualuit potestas Uertere praui rabiem Neronis? Heu grauem sortem, quotiens iniquus Additur saeuo gladius ueneno!
XIII

Tum ego: scis, inquam, ipsa minimum nobis ambitionem mortalium rerum fuisse dominatam; sed materiam gerendis rebus optauimus, quo ne uirtus tacita consenesceret. — Et illa: atqui hoc unum est quod praestantes quidem natura mentes sed nondum ad extremam manum uirtutum perfectione perductas allicere possit, gloriae scilicet cupido et optimorum in rem publicam fama meritorum. Quae quam sit exilis et totius uacua ponderis sic considera. Omnem terrae ambitum, sicuti astrologicis demonstrationibus accepisti, ad caeli spatium puncti constat obtinere rationem, id est, ut, si ad caelestis globi magnitudinem conferatur, nihil spatii prorsus habere iudicetur. Huius igitur tam exiguae in mundo regionis quarta fere portio est, sicut Ptolomaeo probante didicisti, quae nobis cognitis animantibus incolatur. Huic quartae si quantum maria paludesque premunt quantumque siti uasta regio distenditur cogitatione subtraxeris, uix angustissima inhabitandi hominibus area relinquetur. In hoc igitur minimo puncti quodam puncto circumsaepti atque conclusi de peruulganda fama, de proferendo nomine cogitatis, ut quid habeat amplum magnificumque gloria tam angustis exiguisque limitibus artata? Adde quod hoc ipsum breuis habitaculi saeptum plures incolunt nationes lingua, moribus, totius uitae distantes, ad quas tum difficultate itinerum tum loquendi diuersitate tum commercii insolentia non modo fama hominum singulorum sed ne urbium quidem peruenire queat. Aetate denique M. Tullii, sicut ipse quodam loco significat, nondum Caucasum montem Romanae rei publicae fama transcenderat et erat tunc adulta Parthis etiam ceterisque id locorum gentibus formidolosa. Uidesne igitur quam sit angusta, quam compressa gloria, quam dilatare ac propagare laboratis? An ubi Romani nominis transire fama nequit Romani hominis gloria progredietur? Quid quod diuersarum gentium mores inter se atque instituta discordant, ut quod apud alios laude apud alios supplicio dignum iudicetur? Quo fit ut si quem famae praedicatio delectat huic in plurimos populos nomen proferre nullo modo conducat. Erit igitur peruagata inter suos gloria quisque contentus et intra unius gentis terminos praeclara illa famae immortalitas coartabitur.

Sed quam multos clarissimos suis temporibus uiros scriptorum inops deleuit obliuio! Quamquam quid ipsa scripta proficiant, quae cum suis auctoribus premit longior atque obscura uetustas? Uos uero immortalitatem uobis propagare uidemini cum futuri famam temporis cogitatis. Quod si ad aeternitatis infinita spatia pertractes, quid habes quod de nominis tui diuturnitate laeteris? Unius etenim mora momenti si decem milibus conferatur annis, quoniam utrumque spatium definitum est, minimam licet habet tamen aliquam portionem; at hic ipse numerus annorum eiusque quamlibet multiplex ad interminabilem diuturnitatem ne comparari quidem potest. Etenim finitis ad se inuicem fuerit quaedam, infiniti uero atque finiti nulla umquam poterit esse collatio. Ita fit, ut quamlibet prolixi temporis fama, si cum inexhausta aeternitate cogitetur, non parua sed plane nulla esse uideatur. Uos autem nisi ad populares auras inanesque rumores recte facere nescitis et relicta conscientiae uirtutisque praestantia de alienis praemia sermunculis postulatis. Accipe in huius modi arrogantiae leuitate quam festiue aliquis illuserit. Nam cum quidam adortus esset hominem contumeliis, qui non ad uerae uirtutis usum ad superbam gloriam falsum sibi philosophi nomen induerat, adiecissetque iam se sciturum an ille philosophus esset si quidem inlatas iniurias leniter patienterque tolerasset, ille patientiam paulisper assumpsit acceptaque contumelia uelut insultans: ‘iam tandem’, inquit, ‘intellegis me esse philosophum?’ tum ille nimium mordaciter: ‘intellexeram’, inquit, ‘si tacuisses’. Quid autem est quod ad praecipuos uiros de his enim sermo est, qui uirtute gloriam petunt, quid, inquam, est quod ad hos de fama post resolutum morte suprema corpus attineat? Nam si, quod nostrae rationes credi uetant, toti moriuntur homines, nulla est omnino gloria, cum is cuius ea esse dicitur non exstet omnino. Sin uero bene sibi mens conscia terreno carcere resoluta caelum libera petit, nonne omne terrenum negotium spernat, quae se caelo fruens terrenis gaudet exemptam?