Выбрать главу
IV
Quantas rerum flectat habenas Natura potens, quibus immensum Legibus orbem prouida seruet Stringatque ligans inresoluto Singula nexu, placet arguto Fidibus lentis promere cantu. Quamuis Poeni pulchra leones Uincula gestent manibusque datas Captent escas metuantque trucem Soliti uerbera ferre magistrum, Si cruor horrida tinxerit ora, Resides olim redeunt animi Fremituque graui meminere sui, Laxant nodis colla solutis Primusque lacer dente cruento Domitor rabidas imbuit iras. Quae canit altis garrula ramis Ales caueae clauditur antro; Huic licet inlita pocula melle Largasque dapes dulci studio Ludens hominum cura ministret, Si tamen arto saliens texto Nemorum gratas uiderit umbras, Sparsas pedibus proterit escas, Siluas tantum maesta requirit, Siluas dulci uoce susurrat. Ualidis quondam uiribus acta Pronum flectit uirga cacumen; Hanc si curuans dextra remisit, Recto spectat uertice caelum. Cadit Hesperias Phoebus in undas, Sed secreto tramite rursus Currum solitos uertit ad ortus. Repetunt proprios quaeque recursus Redituque suo singula gaudent Nec manet ulli traditus ordo Nisi quod fini iunxerit ortum Stabilemque sui fecerit orbem.
V

Uos quoque, o terrena animalia, tenui licet imagine uestrum tamen principium somniatis uerumque illum beatitudinis finem licet minime perspicaci qualicumque tamen cogitatione prospicitis, eoque uos et ad uerum bonum naturalis ducit intentio et ab eodem multiplex error abducit. Considera namque an per ea quibus se homines adepturos beatitudinem putant ad destinatum finem ualeant peruenire. Si enim uel pecunia uel honores ceteraque tale quid afferunt cui nihil bonorum abesse uideatur, nos quoque fateamur fieri aliquos horum adeptione felices. Quodsi neque id ualent efficere quod promittunt bonisque pluribus carent, nonne liquido falsa in eis beatitudinis species deprehenditur? Primum igitur te ipsum, qui paulo ante diuitiis affluebas, interrogo: inter illas abundantissimas opes numquamne animum tuum concepta ex qualibet iniuria confudit anxietas? — Atqui, inquam, libero me fuisse animo quin aliquid semper angerer reminisci non queo. — Nonne quia uel aberat quod abesse non uelles uel aderat quod adesse noluisses? — Ita est, inquam. — Illius igitur praesentiam, huius absentiam desiderabas? — Confiteor, inquam. — Eget uero, inquit, eo quod quisque desiderat? — Eget, inquam. — Qui uero eget aliquo non est usquequaque sibi ipse sufficiens. — Minime, inquam. — Tu itaque hanc insufficientiam plenus, inquit, opibus sustinebas? — Quidni? Inquam. — Opes igitur nihilo indigentem sufficientemque sibi facere nequeunt, et hoc erat quod promittere uidebantur. Atqui hoc quoque maxime considerandum puto quod nihil habeat suapte natura pecunia ut his quibus possidetur inuitis nequeat auferri. — Fateor, inquam. — Quidni fateare, cum eam cotidie ualentior aliquis eripiat inuito? Unde enim forenses querimoniae, nisi quod uel ui uel fraude nolentibus pecuniae repetuntur ereptae? — Ita est, inquam. — Egebit igitur, inquit, extrinsecus petito praesidio quo suam pecuniam quisque tueatur. — Quis id, inquam, neget? — Atqui non egeret eo nisi possideret pecuniam, quam possit amittere. — Dubitari, inquam, nequit. — In contrarium igitur relapsa res est; nam quae sufficientes sibi facere putabantur opes alieno potius praesidio faciunt indigentes. Quis autem modus est quo pellatur diuitiis indigentia? Num enim diuites esurire nequeunt, num sitire non possunt, num frigus hibernum pecuniosorum membra non sentiunt? Sed adest, inquies, opulentis quo famem satient, quo sitim frigusque depellant. Sed hoc modo consolari quidem diuitiis indigentia potest, auferri penitus non potest; nam si haec hians semper atque aliquid poscens opibus expletur, maneat necesse est quae possit expleri. Taceo, quod naturae minimum, quod auaritiae nihil satis est. Quare si opes nec summouere indigentiam possunt et ipsae suam faciunt, quid est quod eas sufficientiam praestare credatis?

VI
Quamuis fluente diues auri gurgite Non expleturas cogat auarus opes Oneretque bacis colla rubri litoris Ruraque centeno scindat opima boue, Nec cura mordax deserit superstitem Defunctumque leues non comitantur opes.
VII

Sed dignitates honorabilem reuerendumque cui prouenerint reddunt. Num uis ea est magistratibus ut utentium mentibus uirtutes inserant, uitia depellant? Atqui non fugare, sed inlustrare potius nequitiam solent. Quo fit ut indignemur eas saepe nequissimis hominibus contigisse; unde Catullus licet in curuli Nonium sedentem strumam tamen appellat. Uidesne quantum malis dedecus adiciant dignitates? Atqui minus eorum patebit indignitas si nullis honoribus inclarescant. Tu quoque num tandem tot periculis adduci potuisti ut cum Decorato gerere magistratum putares, cum in eo mentem nequissimi scurrae delatorisque respiceres? Non enim possumus ob honores reuerentia dignos iudicare quos ipsis honoribus iudicamus indignos. At si quem sapientia praeditum uideres, num posses eum uel reuerentia uel ea qua est praeditus sapientia non dignum putare? — Minime. — Inest enim dignitas propria uirtuti, quam protinus in eos quibus fuerit adiuncta transfundit. Quod quia populares facere nequeunt honores, liquet eos propriam dignitatis pulchritudinem non habere. In quo illud est animaduertendum magis: nam si eo abiectior est quo magis a pluribus quisque contemnitur, cum reuerendos facere nequeat quos pluribus ostentat, despectiores potius improbos dignitas facit. Uerum non impune; reddunt namque improbi parem dignitatibus uicem, quas sua contagione commaculant. Atque ut agnoscas ueram illam reuerentiam per has umbratiles dignitates non posse contingere: si qui multiplici consulatu functus in barbaras nationes forte deuenerit, uenerandumne barbaris honor faciet? Atqui si hoc naturale munus dignitatibus foret, ab officio suo quoquo gentium nullo modo cessarent, sicut ignis ubique terrarum numquam tamen calere destitit. Sed quoniam id eis non propria uis sed hominum fallax adnectit opinio, uanescunt ilico cum ad eos uenerint qui dignitates eas esse non aestimant. Sed hoc apud exteras nationes: inter eos uero apud quos ortae sunt num perpetuo perdurant? Atqui praetura magna olim potestas, nunc inane nomen et senatorii census grauis sarcina; si quis quondam populi curasset annonam magnus habebatur, nunc ea praefectura quid abiectius? Ut enim paulo ante diximus, quod nihil habet proprii decoris, opinione utentium nunc splendorem accipit, nunc amittit. Si igitur reuerendos facere nequeunt dignitates, si ultro improborum contagione sordescunt, si mutatione temporum splendere desinunt, si gentium aestimatione uilescunt, quid est quod in se expetendae pulchritudinis habeant, nedum aliis praestent?