{225} Reversus itaque Attila in sedes suas et quasi otii penitens graviterque ferens a bello cessare, ad Orientis principem Marcianum legatos dirigit provinciarum testans vastationem, quod sibi promissum a Theodosio quondam imperatore minime persolveretur, et inhumanior solito suis hostibus appareret haec tamen agens, ut erat versutus et callidus, alibi minatus alibi arma sua {226} commovit, et, quod restabat indignationi, faciem in Vesegothas convertit. sed non eum, quem de Romanis, reportavit eventum. nam per dissimiles anteriores vias recurrens, Alanorum partem trans flumen Ligeris considentem statuit suae redigere dicioni, quatenus mutata per ipsos belli facie terribilior immineret. igitur ab Dacia et Pannonia provinciis, in quibus tunc Hunni cum diversis subditis nationibus insidebant, egrediens Attila in Alanos {227} movit procinctum. sed Thorismud rex Vesegotharum, fraudem Attilae non inpari subtilitate presentiens. ad AIanos tota velocitate prius advenit, ibique supervenientis Atillae iam motibus preparatus occurrit, consertoque proelio pene simili eum tenore, ut prius in campos Catalaunicos, ab spe removit victoriae fugatuinque a partibus suis sine triumpho remittens in sedes proprias fugire compulit. sic Attila famosus et multarum victoriarum dominus dum quaerit famam perditoris abicere et quod prius a {228} Vesegothis pertulerat abolere, geminata sustenuit ingloriosusque recessit, Thorismud vero repulsis ab AIanis Hunnorum catervis sine aliqua suorum lesione Tolosa migravit suorumque quieta pace conposita tertio anno regni sui egrotans, dum sanguinem tollit de vena, ab Ascalc suo clienti inimico nuntiante arma subtracta peremptus est una tamen manu, quam liberam habebat, scabillum tenens sanguinis sui extitit ultor, aliquantos insidiantes sibi extinguens.
{229} Post cuius decessum Theoderidus germanus eius Vesaegotharum in regno succedens, id mox Riciarium Suavorum regem cognatum suum repperit inimicum. hic etenim Riciarius affinitate Theoderidi presumens, universam pene Spaniam sibi credidit occupandam, iudicans oportunum tempus subreptionis incomposita {230} initia temptare regnantis. quibus antea Gallicia et Lysitania sedes fuere, quae in dextro latere Spaniae per ripani Oceani porriguntur, habentes ab oriente Austrogonia, ab occidente in promuntorio sacrum Scipionis Romani ducis monumentum, a septentrione Oceanum, a meridie Lysitaniam et fluvium Tagum, qui harenis suis permiscens auri metalla trahit cum limi vilitate divitias. exinde ergo exiens Riciarius rex Suavorum nititur totas Spanias occupare. {231} cui Theodoridus cognatus suus, ut erat moderatus, legatos mittens, pacifice dixit, ut non solum recederet a finibus alienis, verum etiam nec temptare presumeret, odium sibi tali ambitione adquirens. ille vero animo pretumido ait: “si hic murmuras et me venire causaris, Tolosam, ubi tu sedes, veniam; ibi, si vales, resiste”, his auditis aegre tulit Theodoridus compacatasque cum citeris gentibus arma movit in Suavos, Burgundzonum quoque Gnudiuchum et Hilpericum reges auxiliarios habens sibique devotos. {232} ventum est ad certamen iuxta flumen Vlbium, qui inter Asturicam Hiberiamque pretermeat, consertoque proelio Theoderidas cum Vesegothis, qui ex iusta parte pugnabat, victor efficitur, Suavorum gente pene cuncta usque ad internicione prosternens. quorum rex Riciarius relicta infesta hoste fugiens in nave conscendit adversaque procella Tyrreni hoste {233} repercussus Vesegotharum est manibus redditus. miserabilis non differt mortem, cum elementa mutaverit. Theoderidus vero victor existens subactis pepercit nec ultra certamine saevire permisit, preponens Suavis, quos subegerat, clientem proprium nomine Agrivulfum. qui in brevi animu praevaricatione Suavorum suasionibus commutans neglexit imperata conplere, potius tyrranica elatione superbiens credenaque se ea virtute provinciam obtinere, qua dudum cum domino suo ea subigisset. vir si quidem erat Varnorum stirpe genitus, longe a Gothici sanguinis nobilitate seiunctus, idcirco nec libertatem studens nec patrono fidem reservans. {234} quo conperto Theodoridus mox contra eum, qui eum de regno pervaso deicerent, destinavit, qui venientes sine mora in primo eum certamine superantes congruam factorum eius ab eo exigerunt ultionem, captus namque et suorum solacio destitutus capite plectitur, sensitque tandem iratum, qui propitium dominum crediderat contemnendum. tunc Suavi rectoris sui interitum contuentes locorum sacerdotes ad Theoderidum supplices direxerunt. quos ille pontificali reverentia suscipiens non solum inpunitatem Suavorum indulsit, sed ut sibi de suo genere principem constituerent, flexus pietate concessit. quod et factum est, et Rimismundum sibi Suavi regulum ordmaverunt. his peractis paceque cuncta munitis, tertio decimo regni sui anno Theoderidus occubuit.
{235} Cui frater Eurichus praecupida festinatione succedens sceva suspicione pulsatas est nam dum haec circa Vesegotharum gente et alia nonnulla geruntur, Valentinianus imperator dolo Maximi occisus est et ipse Maximus tyrrannico more regnum iuvasit quod audiens Gyzericus rex Vandalorum ab Africa armata classe in Italiam venit Romaeque ingressus cuncta devastat Maximus {236} vero fugiens a quodam Vrso, milite Romano, interemptus est. post quem iussu Marciani imperatoris Orientalis Maiurianus Occidentale suscepit imperium gubernandum. sed et ipse non diu regnans, dum contra Alanos, qui Gallias infestabant, movisset procinctum, Dertona iuxta fluvium Hyra cognomento occiditur, cuius locum Severus invasit, qui tertio anno imperii sui Romae obiit. quod cernens Leo imperator, qui in Orientali regno Marciano successerat, Anthemium patricium suum ordinans Romae principem distinavit. qui veniens ilico Recimerem generum suum contra Alanos direxit, virum egregium et pene tunc in Italia ad exercitum singularem. qui et multitudine Alanorum et regem {237} eorum Beorgum in primo statim certamine superatos internicioni prostravit. Euricus ergo, Vesegotharum rex, crebram mutationem Romanorum principum cernens Gallias suo iure nisus est occupare, quod conperiens Anthemius imperator Brittonum solacia postulavit. quorum rex Riotimus cum duodecim milia veniens in {238} Beturigas civitate Oceano e navibus egresso susceptus est. ad quos rex Vesegotharum Eurichus innumerum ductans advenit exercitum diuque pugnans Riudmum Brittonum rege, antequam Romani in eius societate coiungerentur, effugavit. qui amplam partem exercitus amissam cum quibus potuit fugiens ad Burgundzonum gentem vicinam Romanisque in eo tempore foederatam advenit. Eurichus vero rex Vesegotharum Arevemam Galliae civitatem {239} occupavit Anthemio principe iam defuncto: qui cum Ricemere genero ano intestino bello saeviens Romam trivisset, ipseque a genero peremptus regnum reliquid Olybrio. quo tempore in Constantinopolim Aspar primus patriciorum et Gothorum genere clarus cum Ardabure et Patriciolo filiis, illo quidem olim patricio, hoc autem Caesare generoque Leonis principis appellato, spadonum ensibus in palatio vulneratus interiit. et necdum Olybrio octavo mense in regno ingresso obeunte Glycerius apud Ravennam plus presumptione quam electione Caesar effectus. quem anno vix expleto Nepus Marcellini quondam patricii sororis filius {240} a regno deiciens in Porto Romano episcopum ordinavit. tantas varietates mutationesque Eurichus cernens, ut diximus superius, Arevernam occupans civitatem, ubi tunc Romanorum dux praeerat Ecdicius nobilissimus senator et dudum Aviti imperatoris, qui ad paucos dies regnum invaserat, filius (nam hic ante Olybrium paucos dies tenens imperium ultro secessit Placentia, ibique episcopus est ordinatus). huius ergo filius Ecdicius, diu certans cum Vesegothis nec valens antestare, relicta patria maximeque {241} urbem Arevernate hosti, ad tutiora se loca collegit. quod audiens Nepus imperator praecepit Ecdicium relictia Galliis ad se venire loco eius Orestem mag. mil. Ordinatum. qui Orestes suscepto exercitu et contra hostes egrediens a Roma Ravenna pervenit ibique remoratus Augustulum filium saum imperatorem effecit. quo conperto Nepus fugit Dalmatias ibique defecit privatus a regno, ubi iam Glycerius dudum imperator episcopatum Salonitanum habebat.
{242} Augustulo vero a patre Oreste in Ravenna imperatore ordinato non multum post Odoacer Torcilingorum rex habens secum Sciros, Herulos diversarumque gentium auxiliarios Italiam occupavit et Orestem interfectum Augustulum filium eius de regno {243} pulsum in Lucullano Campaniae castello exilii poena damnavit. sic quoque Hesperium Romanae gentis imperium, quod septingentesimo nono urbis conditae anno primus Angustorum Octavianus Augustus tenere coepit, cum hoc Augustulo periit anno decessorum prodecessorumue regni quingentesimo vicesimo secundo, Gothorum dehinc regibus Romam Italiamque tenentibus. interea Odoacer rex gentium omnem Italiam subiugatam, ut terrorem suum Romanis iuiceret. mox initio regni sui Bracilam comitem apud Ravennam occidit regnoque suo confortato pene per tredecem annos usque ad Theodorici praesentiam. de quo in subsequentibus dicturi sumus, obtenuit.
{244} Interim tamen ad eum ordinem, unde digressi sumus, redeamus, et quomodo Euricus rex Vesegotharum Romani regni vacillationem cernens Arelatum et Massiliam propriae subdidit dicioni, Gyzericus etenim Vandalorum rex suis eum muneribus ad ad ista committenda inlicuit, quatenus ipse Leonis vel Zenonis insidias, quas contra eum direxerant, praecaveret, egitque, ut Orientalem imperium Ostrogothas, Hesperium Vesegothae vastarent, ut in utramque rem publicam hostibus decementibus ipse in Africa quietus regnaret, quod Eurichus grato suscipiens animo, totas Spanias Galliasque sibi iam iure proprio tenens, simul quoque et Burgunzones subegit Arelatoque degens nono decimo {245} anno regni sui vita privatus est. huic successit proprius filius Alarichus, qui nonus in numero ab illo Alarico magno regnum adeptus est Vesegotharum. nam pari tenore, ut de Augustis superius diximus, et in Alaricis provenisse cognoscitur, et in eos saepe regna deficiunt, a quorum nominibus inchoarunt, quod nos interim praetermisso sic ut promisimus omnem Gothorum texamus originem.
{246} Et quia, dum utrique gentes, tam Ostrogothae quam etiam Vesegothae, in uno essent, ut valui, maiorum sequens dicta revolvi divisosque Vesegothas ab Ostrogothis ad liquidum sum prosecutus, necesse nobis est iterum ad antiquas eorum Scythicas sedes redire et Ostrogotharum genealogia actusque pari tenore exponere. quos constat morte Hermanarici regis sui, decessione a Vesegothis divisos, Hunnorum subditos dicioni, in eadem patria remorasse, Vinithario tamen Amalo principatus sui insignia retinente, {247} qui avi Vultulfi virtute imitatus, quamvis Hermanarici felicitate inferior, tamen aegre ferens Hunnorum imperio subiacere, paululum se subtrahens ab illis suaque dum nititur ostendere virtute, in Antorum fines movit procinctum, eosque dum adgreditur prima congressione superatus, deinde fortiter egit regemque eorum Boz nomine cum filiis suis et LXX primatibus in exemplum terroris adfixit, ut dediticiis metum cadavera pendentium {248} geminarent. sed dum tali libertate vix anni spatio imperasset, non est passus Balamber, rex Hunnorum, sed ascito ad se Gesimundo, Hunnimundi magni filio, qui iuramenti sui et fidei memor cum ampla parte Gothorum Hunnorum imperio subiacebat, renovatoque cum eo foedere super Vinitharium duxit exercitum: diuque certati primo et secundo certamine Vinitharius vincit. nec valet aliquis commemoraret quanta strage de Hunnorum {249} Venetharius fecit exercitu. tertio vero proelio subreptionis auxilio ad fluvium nomine Erac, dum utrique ad se venissent, Balamber sagitta missa caput Venetharii saucians interemit neptemque eius Vadamercam sibi in coniugio copulans iam omnem in pace Gothorum populum subactum possedit ita tamen, ut {250} genti Gothorum semperum proprius regulus, quamvis Hunnorum consilio, imperaret. et mox defuncto Venethario rexit eos Hunimundus, filius quondam regis potentissimi Hermanarici, acer in bello totoque corpore pulchritudine pollens, qui post haec contra Suavorum gente feliciter dimicavit. eoque defuncto successit Thorismud filius eius flore iuventutis ornatus, qui secundo principatus {251} sui anno contra Gepidas movit exercitum magnaque de illis potitus victoria casu equi dicitur interemptus. quo defuncto sic eum luxerunt Ostrogothae, ut quadraginta per annos in eius locum rex alius non succederet, quatenus et illius memoriae semperum haberent in ore et tempus accederet, quo Valamer habitum repararet virilem, qui erat ex consubrino eius genitus Vandalario; quia filius eius, ut superius diximus, Beremud iam contempta Ostrogotharum gente propter Hunnorum dominio ad partes Hesperias Vesegotharum fuisset gente secutus, de quo et ortus est Vetericus. Veterici quoque filius natus est Eutharicus, qui iunctus Amalasuenthae filiae Theodorici, item Amalorum stirpe iam divisa coniunxit et genuit Athalaricum et Mathesuentam. sed quia Athalaricus in annis puerilibus defunctus est, Mathesuenta Constantinopolim allata de secundo viro, id est Gemano fratruele Iustiniani imperatoris, genuit postumum filium, quem nominavit Germanum.