Выбрать главу

Post hec rex Polonorum contraxit amiciciam cum rege Wytan, liberos suos copulantes in finem, ut pacifice simul regna sua gubernarent.

Deinde Rex Polonie cum conjuge sua postulavit terram Pomeranie, atque in Cuyaviam copiam hominum misit, similiter ad papam, sed ordo huiusmodi mutavit (iuvavit) et se ubique defendit. Similiter in Prussia opponit se Regi. Hoc tempore dux Masovie Nanczke cum potentia sua fratribus adhesit, eo quod Poloni cum exercitu terram eius devastaverant. In cujus [16] vindictam fratres pertrasierunt Wislam, uli ducem nocerunt et terram teutonorum igne destruxerunt.

Anno sequenti Rex Bohemiae proposuit intrare terram Prussie, unde dux Lutzelburgensis cum 300 armigeris et aliis Christi fidelibus in protectionem fidei etc. venit, volens intrare Litwaniam. Sed eo tempore dissencio erat inter ordinem et terram Cracoviensem. Quare Rex Johannes ex prudentia sua ibidem pacem statuerat, quam putabant perpetue duraturam. Quod ideo factam fuit, quum simul cum 10000 Litwaniam invadere proponebant et eorum maliciam cum potencia infringere, ubi obsidebant Castrum Medwaglen: quo obtento, magnam multitudinem ibidem invenerunt, quam magister omnino perdere voluit, sed (et) Rex Johannes precibus suis salvavit vitam eorum et per baptisma incorporantur fidei catholice in die virginis purificationis; Et dederunt Magistro obsides in robur fidei, quod placuit valde Regi. Sed hyeme terminata ceperunt nauseam habere de baptismo et anhelare ad paganismum. Unde magister iudicavit hoc esse verecundum, quod ex pace firmata experiri posset. Sed cum Rege Johanne expertus est, ex conditione paganica pacem violari. Et ideo erectis vexillis potenti manu transeunt contra Regem Lokut, qui pacem violaverat; unde simul adjunctis multis electis viris vastant Doberinensem ter[18]ram, nulli parcentes, similiter in Masovia hinc inde igne etc. terram demoliendo et pertubati sunt et vindicta facta est fidei violate per magistrum et suos adherentes. Oppidum Plotczk ohsident; Machinas erigunt, quibus iucendo in opidum cives perurbant, moenia murorum dejicientes.

Tandem Rex Johannes compulit ducem Walden, quod ab eo suscepit omagium et subjecit se perpetuo.

Magister Wernherus eciam voluit voluntatem suam habere cum fratribus. Rediens in Prussiam convocat preceptores in proxima estate, sumpta copia contra fratres in Livonia hostiliter se exhibuit, et Castrum ei dederunt. Eo tempore multi pagani maiores de Medwalgen tractant cum magistro, quod si eos a furore et potencia regis securare posset, omnes vellent ei obedire quia aliter non possent salvari; et abierunt pagani et revertiintur in pristinum errorem, sicut canis rediens ad vomitum.

Eodem anno post pascha frater Otto de Luterberg mira gessit in Culmensi terra, cum prutenis obsedit Mosborg et cum machinis et sagittis graviter invasit, et subjectionem postulavit. [20] Qui superbe responderunt, putantes se bene custoditos, minas eius non curantes. Tandem frater Otto cum prutenis hostili aggressu castrum vicit, 80 de maioribus interfectis; Castrum quoque Wischegrot obtinuerunt fratres et totum desfruxerunt, et nullus evasit, nbi 200 viri fuerunt occisi sine mora et personarum, acceptione in die sancti Jacobi.

Post hec fratres in die sancti Alexii Castrum Nakel cum impetu obtentum, igne consumunt cum incolis, preter Capitaneum Hinricum, qui se dedit captivum. Similiter Carteus domus Episcopi que post S dierum inpugnationem in die Petri et Pauli hostiliter obtenta est.

Rumor oritur, quomodo Lithwani vellent impugnare Castrum Bartenstein, unde in festo Exaltacionis Crucis factum est capitulum in Marienburg et preceptores amaricati propter paganorum adcentum et proponunt eis obviare. Sed mutaverunt propositum, eo quod Rex Lokut cum Ungaris et Polonis 1500 et pluribus, Sic et Capitaneus Henricus) cum rege conrariatur fratribus et multi Ungarorum, qui cum eo venerant in terram Culmensem ultra flumen Ossam XIV. diebus vastantes signanter villam Gordyn.

Rex vero Bohemie Johannes et Wilhelmus princeps Ungarorum pacem et unionem ordinaverunt, et omnis controversia est [22] sopita et in robur fidei fratres Brawenburg et Wyssegrat Polonis presentarunt cum attinenciis iuxta dictamen Polonorum.

Anno 1331. sequenti anno in die nativitatis Marie virginis Rex Lokut polonie concepit malum propositum vindicte cum auxilio Gedemyn, regis Lithwanorum, qui sibi condixerant se pretacta die paratos esse. Tandem Rex Gedemyn in potenti manu intrat cum paganis terram Osterrodensem et igne vasat earn, uhi frater Detmarus, magister piscatorum, cum IX est interfectus. Processeruntque pagani contra Lobow opidum, ubi cives erant inavisati, pedestres impugnant opidum, circum comburunt; sed dominus preservavit cives et civitas mansit intacta.

Advocatus Episcopi frater Joh. de Dijr, audita de dicta obsidione et terre Loboviensis vastacione, in vindictam sumptis secum XL viris, invasit paganos, qui jussu regis sic impugnabant opidum etc, et ex eis plures crudeliter interfecit, et tot equos accepit, quo tvix poterant eos deportare; unde pagani putabant magnam copiam supervenisse, demiserunt impugnacionem et abierunt.

Crastina die de predictis paganis cum Bege Gedemyno intrant terram Kurnig, quam hinc inde subverterunt et comburunt. Eodem tempore idem rex transit flumen Drybantz in terram Michelaw, ubi similiter obprobrio cristianos perturbavit usque prope Strosburg ad medium miliare.

[24] Quo cognito Magister Wernerus venit de Livonia cum fratre Wuluram de Nellenborg, Magistro in Teutonia, animoso viro, cum multis electis viris in Strosburg, ubi eciam frater Eberhardus de Bruma, magister Lyvoniensis visi sunt; hii 3. magistri cum suis preceptoribus in Prussia in festo Exaltacionis sancte crucis capitulum celebrantes. Qui ut cognoverunt paganos in tanta multitudine terram vastantes igne etc., Magister Wernherus cum aliis convenit, quod cum Polonis belligeraret, transiit cum suis cum magna fatiga flumen Dribantz, prope stationem Lithwanorum, ubi magister presumpsit bellare, similiter et Poloni. Sed tamen abierunt cum omnibus viris etc. Quos magister insequitur in terram Dobrinensem, ubi reperit Regem cum gravi exercitu. Similiter Wilhelmus Comes de Ungaria ibidem fuit, ubi rex Ungarie quadam peste suppressus nequivit interesse etc. Tres Reges erant hostes ordinis, Lokut rex Polonie, Gedemyn Lithwanie paganus et Rex Ungariae.

Eodem tempore fratres Castrum Dobryn cum terra possidebant. Quod castrum hostiliter circumdatum cum machinis impugnatur. Sed et fratres fortiter se defendebant, quod eciam isti reges castrum linquentes cum omni exercitu abierunt.

Post hec rex Lokut Polonie regem Gedemynum petiit, ut cum eo in Prussiam transiret. Qui respondit: ego una vice condixi tecum, ut in die nativitatis Marie ibidem constitueremur, et [26] ego veni, tu vero non; unde nisi a diis meis protectus fuissem, captivatus fuissem tradimentu, cum noverim traditores.

Dux Wilhelmus videns, quomodo rex Lokut paganos ducere voluit contra cristianos, dixit: Si tu utique vis cum paganis cristianos impugnare, permitte, nos transire in Ungariam. Sed si debeamus tecum transire, dimitte paganos ad sua et tecum pugnabimus voluntarie. Quare rex paganorum conmovetur cum suis, quod gratis vocatus fuisset et irati cogerunt regem Polonie, sibi salaria in auro, argento, panno et equis largiri, cuilibet secundum sua merita et sic reversi sunt in patriam. Tandem rex Lokut cum Ungaris, gravi exercitu, processit ad Prussiam ad vadum Lubitz, ubi tres fratres cum tribus copiis vadum defendebant, quod nequibat pertransire. Tunc rex cum Ungaris castrametatur prope flumen Drybantz, nec fuit pax inter partes, X diebus mutuis sagittis et jactibus se impugnantes. Rex vero considerans, quod pertransire nequiret aquam, convertit se et ultra duo nuliaria vada querit. Fratres quoque putabant, regem domum ivisse, et rex excogitavit astuciam, quam complevit, et dimisit a se 600, unde fratres estimabant, quod procederet in Gelebrow. Post hec cognita astucia eius, cum magno exercitu convertunt se ei obviam, juxta flumen Drybantz et opidum Goluba; quo cognito rex iterum vertit se et pertransiit vadum cum multitudine copiosa, et pensant fratres, an bellare vellent; con cludunt, et regi nunciant campum relinquere, et consilio habito dividunt exercitum ad Castra Culmensis terre.

Alii veniunt ad [28] Castrum Thorun. Sed illi de Cristburg ad castrum Lippa et ita secundum decretum magistri se in terra Culmensi diviserunt.

Post hec rex circumdedit opidum Schonensee, ut prius volens impugnare; Schonensee obsidetur; unde aliqui de suis ceciderunt in vallem, alii cum funiculis colligantur, et capiuntur etc; non valentes persistere in defensione, postea cum pressura conantur adire, unde mira acciderunt. Nam frater Hermannus de Oppin ibidem Commendator virili animo, nacione Saxo, Polonos invasit, et licet opidum vile fuerit, nunquam tamen valve ibidem fuerunt clause. Nam Pruteni exeunt et hostiliter sagittis, ictibus etc. Polonos invadunt et tentoria eorum etc. mutuo pugnant in 4 diem; 5ta die Rex cum parvo honore abcessit. Et convertit se contra Castrum Lippa, ubi rex Lokut obsedit fratres multos, sc. Lutherum de Wonsdorff, commendatorem terre, Guntherum de Swartzburg commendatorem de Cristburg etc. et cum stricta obsidione circumdedit castrum et fecit fieri machinas, arietes et huiusmodi propugnacula, quibus graviter eos impugnat; unde et Poloni pro victualibus hinc inde in terra circuiunt, quos fratres multipliciter perturbant, captivant et occidunt. Quare Poloni fortificantes victuarios suos, sic similiter et fratres fortius eis occurrunt, repellunt et cogunt ad fugam, unde sic multipliciter dampnificati, non habentes victualia seu pascua, esuriem gravem [30] sustulerunt, quod eciam fratres latuit. Rex vero tunc accersiri fecit de Castro fratrem Gischardum, et fratrem Ottonem de Luterberg, qui obtento salvo conductu veniunt. Eodem tempore frater Segehardus commendator in Grudentz, quo Magister generalis Wernherus de Orsla et Magister de Teuthonia et frater Eberhardus magister in Lyvonia in Castro Graudentz existunt, mittitur ad exercitum. Qui a Rege Polonie amicabiliter susceptus est et licet a multis annis hostiliter cum fratibas vixisset, tamen rex humiliter se habuit. Tandem frater Segehardus de Swartzburg cum rege dulciter fabulatur et ut Magister ad exercitum veniret, de mutua pace tractaturus, obtinuit. Magister venit ad Regem sub salvo conductu a fratre Segehardo petito. Nam Comes Wilhelmus ait: Ego personaliter cum meis conducam a Graudentz Magistrum ad Regem iocondo animo. Statimque ibidem in die sancti Johannis pax concepta est. Tandem redeunt ad sua de cetero non reversuri ad dampna ordinis et Castra a Polonis non sunt devicta.

Caput IV. De Eclipsi Solis

30 annis, ante dicta, XVII kal. Augusti, in die Apostolorum, post vesperas ante Completorium eclipsatus est sol, cuius forma destitit in multis viris ociosis, unde sol in medio prope [32] inerpositus lumine niger apparuit et extrema Candida ut aurum et duravit in terciam unius hore.

Hiis temporibus, cum 30 anni sapputarentur, gravis copia Prutenorum et paganorum intrat terram Cweren vulgariter dictam, in dominica Reminiscere graviter vastantes et depredantes, multos utriusque sexus educentes et pueros. Eodem anno in die sancti Benediciti, inter fratres et Cives Rigenses facta concordia seu unio, qui dudum divisi fuerunt et inimici, unde Cives cum omnibus suis civitatem, privilegia etc. Magistro subjecerunt etc.

Post hec feria 4ta in die sanctorum Viti et Modesti frater Eberhardus Mynheyr primum lapidem posuit ad fundamentum domus in Rijga apud sanctum spiritum et idem magister primus fundator eiusdem domus fuit.