Выбрать главу

Anno 1343. magister Borgardus de Drelegen cum suis proposuit delere Hargenses et misit Luterum Stecke advocatum Jerovensem de conventu Weysensteyn contra eos propter alias eciam ordinis causas; idem magister notificavit magistro Lutero Prussiae, quomodo dicti Ystenses, Hargenses, Osalienses, fidei persecutores, vellent totam Lyvoniam devastare, quomodoque iam milites etc. occidissent et omnes sibi occurentes, et modo vellent omnes christianos invadere ad diem statutam per eos, sed misericordia Dei fuit aversum. Osalienses enim 8 diebus ante diem convenerant et non perfecerunt propositum, sicuti Hargenses premediabantur. Magister sermones hujusmodi audiens, misit exercitum [70] ad magistrum Lyvoniensem cum 700 equis optine expeditis, cum fratre Hinrico commendatore Strosburgensi Johannem Nothafft commendatorem Dusemerum committens,

Ystenses, Hargenses, Osalienses, omnes fidei inimicos, una die vita privari. Commendator eciam de Engelsburg 3us cum dictis missus est. Ve.-niunt in Rigam in medio XLme, parati ad bellum. Divisitque magister in tres partes exercitum; unam partem sibi elegit; frater vero Dusmer cum suis mansit in Castro Rigensi, frater Conradus commendator cum sua cohorte missus est in Castrum Velin, Johannes Nothafft in Weysensteyn cum suis ad perficiendum commissa. Post spacium trium ebdomatum et post festum sancti Martini dictus magister Borgardus ordinavit exercitum cum Prutenis missis, ea intencione, ut terram Hargensium vastaret, senes cum junioribus interficiendo, quod et factum est. Osalienses vero in profunda palude septo grandi circumdederunt se, habente 3 valvas, in quo erigunt fortalicium, forte de lignis connexum pro defensione sua, quod nec igne nec sagittis poterat vinci. Magister vero praevia consultacione misit preceptores ad duas valvas occupandas, a mane usque in noctem. Ipse vero vi intravit septa, in quibus 2000 hominum sunt deleti et septa combusta, et acta sunt hec in die ante Carnisprivium a mane usque ad vesperam. Nam ante hec acta Osalienses elegerant de genere suo sibi Regem Wesse dictum, qui ibidem captivatus fuit et strictissime ligatus et juxta anchas suspensus, de cristianis eciam 500 [72] fuerunt ante septa inferfecti. Postea preceptores in medio XLme revertuntur cum suis et in festo Pasche veniunt in Prussiam de Lyvonia cum profectu.

Hoc tempore ante hyemem veniunt in Prussiam Johannes rex Bohemie cum filio suo Marchione de Moravia, rex Ungariae cum multis, comes Hollandiae, comes Gunterus de Swartzburg in numero 200 domini terrarum, cupientes miliciam exercere contra inimicos christi. Cum quibus magister exiit in obsidionem domus in magno comitatu et honore. Et facta est questio, an vellet procedere in terram; et notificatum fuit magistro per quandam animosam paganam: Regem Lithuanorum comportasse magnam multitudinem, cum qua vellet terram Sambiensem devastare. Unde juxta consultacionem principum magister revertitur cum ceteris ad protlegendam suam terram. Quo comperto rex Lithuanorum ivit potenter in Lyvoniam, ubi in absencia magistri multa querulosa peregit, unamque partem exercitus misit in terram vulgariter Mitow dictam, a vocabulo castri sic dicti, quod obtinuerunt, et cum hoc eciam Dolen combusserunt, et omnia vastata sunt, multi inferfecti, mulieres, pueri captivati et deducti et infinita dampna fecerant more paganorum. Tandem transeunt contra opidum Rigense. Frater Theodoricus percipiens huiusmodi ab aliis fratribus, rogabat quendam adolescentem, ut Rigenses avisaret et [74] regis adventum eis indicaret; sed ex levitate animi nec curavit. quare frater Theodoricus eum per brachium fixit et compulit ad eundum, qui veniens clamore magno intimavit Rigensibus regis adventum. Qui cum venisset, circumcirca combussit molas et vastans et quidquid ordinis fuit; venit tandem prope novum molendinum, omniaque ibidem mane conbussit et nemo evasit circumstantibus cum gladiis. Festinans ad transitum occurrit ei jurvenis mercator, sarcinam mercandorum ferens, volens intrare oppidum Rigense, nihil sciens de guerris, quern apprehenderunt, ligaverunt pagani, ventrem eius sciderunt et circumducunt eum arbori, donee intestina eius omnia extraheret, deposueruntque eum de trunco, sanguinem eius sic sacrificando, in quo delectabantur exultantes.

Festinanter transierunt in terram vulgariter Segewald, quam vastabant et comburunt, deducentes rapinam innumeram, mulieres simul cum pueris. Magister Luterus, audiens huiusmodi mala suis facta, perturbatione motus demens efficitur. Nee mirum, quum ambo reges Bohemorum et Ungarorum asscribebant culpam magistro, quod cum voluntate talia forent facta, quodque gratis de suis regnis et terris cum aliis venissent et spe frustrati absque bello paganorum secederent, et sic varie detractiones ab eis et aliis nobilibus contra magistrum sunt audite. Similiter et fratres sui. Quare desipuit in sermone et defecit in ratione, qui pridem alti consilii, profundi sermonis etc. fuerat. Preceptores cogitabant, quomodo magistrum sub bona custodia serva[76]rent, ut vitam eius salvarent, sc. magnus commendator, Thezaurarius, Hospitalarius etc. Camerarius. Et ordinant ei famulum, qui in omnibus eum inquietavit, sc. oracionibus, vigiliis etc.; tandem motus in ira, cultro vulneravit servum; unde preceptores petierunt eum propter Deum ut officio renunciaret et ut consilia daret pro alio utili eligendo; forte dono Dei posset sensus et racionem recuperare. Hie quoque Luterus cognomine rex fuit 20 generalis magister in Prussia, qui sic, ut premissum est, in suo officio propter dolores etc. lumine racionis fuit privatus, eo quod Curland vulgariter dictum, Deblen et Mitow erant vastata, imo et castra sic dicta ab inimicis victa sunt et sic destitutus a ratione ab officio destituitur. Et in commendatorem in castrum angeli ordinatur, in quo vitam terminavit. Plenum dedit quoque consensum in electionem Hinrici Dusemer, qui locum magistri tenuit, qui in multis annis bene se habuit contra paganos.

Tandem preceptores conveniunt de Almannia, Lyvonia etc. in Marienburg, similiter frater Luterus rex ibidem licentiam peciit et absolutionem de officio magisterii et obtinuit in die Exaltacionis sancte crucis et electus est Dusmer dictus. Post hec frater Luterus recuperavit dono Dei racionem et sermonem et sine aliquo defectu in devotione gratiam Dei promeruit et occidit et sepultus est in Marienburg.

[78] Caput VIII. Hinricus Dusemer electus fuit in Magistrum generalem

Anno 1345. in die Lucie et in (eodem) capitulo lecta fuit cedula, quomodo frater Goswinus de Herken deberet esse magister in Lyvonia et notum factum est fratribus ibidem eciam de magisro generali Hinrico. Post hec in brevi statuunt reysam in Lithwaniam in campum Angken sed revertuntur. Et cito statuunt aliam in campum Germedie et eciam revertuntur. Nec plures consueverunt in hyeme servare reysas, quam 2.

Anno 1345. feria 5ta in ebdomada animarum Algard et Kynstud ambo reges veniunt potenti manu, intrant oppidum Rastenburg, in quo capiunt et occidunt etc., 45 eciam bonos viros extra partas frustratim diviserunt, opidum succendunt, viros, mulieres et pueros deducunt captivos. Hec vastacio duravit a meridie in noctem, in qua reges festinant ad patriam.

Unde ad profectum patrie frater H. Dusemer magister fecit edificare castrum Johannis supra flumen Pisse.

[80] Anno 1347. deinde feria 5ta post invocavit amho dicti reges dyabolica suggestione iterum veniunt in Rastenhurg in Carnisprivio et cum semine suo dyabolico multa intulerunt crisfianis mala occidendo etc. Tandem intrant terram Barten et contra castrum Girdow, ubi 4 villas bonas annichilabant, consequenter in obsidionem castri Luenenborg sed a fratribus sic armatum fuit, quod nil ibi obtinuerunt, suburbium cum ecclesia comburunt et multos captivos, eciam mulieres educentes. Convertentes se ad villas, quibus similiter combustis etc., redeunt in Rastenburg et ad patriam se convertuut et in via transeunt in dyocesin Ermelensem juxta oppidum Resel et quidquid ibi inventum est, ut in aliis locis vastatum est.

Quo audito Hinricus Dusemer, quomodo sc. castrum Luenenburg invasissent et terrain sic depredati fuissent, a castro dicto deposuit conventum, censuum redditus propter terre devastacionem. Et statim postea deposuit conventun in Ynsterburg et officium commendatorie et multavit in officium minoris auctoritatis vulgariter Pfleger.

Tempore eciam dicti magistri reges prefati minabantur Sambiam intrare et omnia devastare. Quod prohibere conabatur; unde cum magna multitudine hinc inde vigilias et excubias contra terras paganorum ordinavit. Tedioque affecti sperabant regem abcessisse et revertuntur ad terram. Quod cum pagani cognovis[82]sent, statim persequuntur cristianos, sequentes eos et intrant Sambiam in carnisprivio et terram devastant, depredantur et multum dumpnificant cum grandi rapina viros, mulieres etc. deducentes in gemitibus et planctu etc. Tandem eodem anno idem rex venitprope Ragnetam, ubi 3 diebus stetit et multos perturbavit igne et rapina etc. Postea per transiit grandem silvam festinanter in terram Ynsterborgensem, ubi similia dampna fecerunt, ut supra, et in die sanctae Fidis virginis venit in Welaw mane sine ve (vi?) intrat opidum, in quo omnia igne consumit cum ecclesia. Post hec in terram Wolmensem que eciam sic devastatur, quod parum in ea derelictum est, viros cum mulieribus depellentes. Et sine mora in terram vulgariter Wunsdorff in qua frater Wernherus de Hollandia cum XIIII. fuit interfectus, preter alios multos occisos et captivos eductos. Simili modo fecerunt in terra Girdowensi, inde sic multipliciter afflicti sunt christiani a paganis.

Anno 1346. magister hie Dusemer collegit exercitum magnum cum commendatoribus culmensis terre et Pomeranie, cum quibusdam Anglicis peregrims et Francigenis etc. contra Lithwanos, habens in exercitu dieto 40000 bene armatos viros, (et) cum quibus converts se contra paganos. Regsam tamen non complevit, sed mansit cum consensu suorum in Ynsterburg. Fra[84]ter Syffridus de Danveld marschalkus et frater Wynricus Knyprode magnus commendator fuerunt in bello super Strebam fortiter pugnantes, intrantes terram in profesto corversionis Pauli, ubi jussu marschalci pagani utriusque sexus, senes cum junioribus occisi sunt et terra igne vastata. Rex vero convocat magnum exercitum, in quo vocati intererant Ruteni de Lademer, de Brisik, Wytenberge, de Smalentz, vulgariter de Plosczkow, et hii sequuntur marschalkum, dum revertitur et accidit in die Purificationis Marie et conveniunt ad flumen Streben simul in bellum letale. Pagani cum lanceis suis jecerunt in christianos, Ruteni cum arcubus et telis, multos vulnerantes viros et equos. Quo facto fratres viriliter resistunt eis et multi fuerunt interempti, signanter commendator de Gdancz et quidam advocatus episcopi Sambiensis Johannes de Love, cum quo L. fuerunt occisi juxta vexillum. Pagani subsidium fuge querebant, pulsi a christianis ubi in dicto flumine multi visi sunt mortui Rutenorum et aliorum in numero 18000, quum domino placuit, ut christiani triumpharent, specialiter virgini Mariae, cuius ymago in vexillo hospitum eleganter depicta erat, de cuius intervencione venit victoria ista. Noviter accidit, quod christiani illesi pertransierunt glaciem fragilem et sicco pede super occisis et submersis, et ita terminatum est hoc bellum in Lithwania juxta flumen Streben. Dicta victoria ex speciali gratia indulta est christianis. Quum magister Dusemer cum preceptoribus voverat reddere Deo laudes et [86] claustrum edificare, ut factum est in Konigsberg, ubi construxerunt claustrum virginum, redditibus ditantes juxta perstintem, in quo virgines Deo famulantur die et nocte secundum regulam sancti Benedicti. Quo perfecto in edificiis etc., idem magister cum suis preceptoribus anno sequenti statuit claustrum in Welow ad Dei laudem, in quo fratres minores Deo devote horis statutis famulantur.