Anno 1394. frater Conradus Junginger nobilis genere per Capitulum concorditer eligitur in Magistrum generalem. Locum vero magistri tenuerat frater.....de Helfensteyn magnus commnendator et nobilis etc.
Reysa in latum edicitur hiis temporibus Wernhero Tetinger Marschalko commissa, ad quam venerant Francigene, Teutoni, preceptores et prefecti, qui cum marschalco in rigida hyeme veniunt prope Garten. Per Mimilam pertranseunt non ad profectum paganorum, venientes ad Nergam, vertunt se contra Neugarten, vieque erant male propter rigorem hyemis; sed marschalcus parum huiusmodi curabat. Cum pagani sentirent, cristianos esse in propinquo, castrum incinerant et abierunt; processerunt quoque in Lyden vulgariter, quod similiter invenerunt incineratum. Convertentes se in Merken, quod eciam a [352] paganis est exustum. Deinde hinc inde equitant, vastant et perturbant nec ante umquam ab aliquo marschalco tarn distans reysa fuit attemptata, in qua reysa interfuerunt Comes de Liningen, Bekvort, Anglicus et Francigene etc.; vexillo enim sancti Georgii non pepercerunt; adducunt in Prussiam captivos innumeros virorum, mulierum ac puerorum, de quibus supersunt in Prussia in hodiernum et longe post 4 ebdomadas sunt reversi.
Deinde Magister cum Marschalco in reysam mittunt fratrem Ulricum Junginger advocatum Sambiensem cum preceptoribus et peregrinis et simul pergunt in Lithwaniam, veniuntque in terram Rositten vulgariter ibique annunciatum fuit eis, ut domum redeant, quum Wytaut venisset contra Jurgenborg cum gravi exercitu per nemora multum longa.
Interim commendator de Balga, Comes Conradus de Kiborg, cum potencia porrexit in Droytzen non avisatam terram Russie et viriliter earn vastabat igne, gladio, plures interimens. Eduxit quoque validos Rutenos captivos 300 et 4 sexagenas thaurorum preter aliam predam magnam et cum gracia revertuntur.
Dux Masovie volens dilatare terminos suos contra ordinem novam, erexit domum vulgariter Sloterie dictam ad ripam Are. Quare Magister misit Comitem Rudolfurn commendato[354]rem de Balga, fratrem Walroder commendatorem de Reno cum populo multo, qui in furore suo Polonos expulerunt de castro, usque ad fundamentum ipsum igne destruentes.
Dux Johannes Masoviensis genere ibidem captivatur, quern ducunt usque ad Nare flumen et habita consultacione ad manum permittunt et predicta structura fuit violata. Post hec Magister vocavit dictum ducem, ut absque dilacione Magistro se presentet et ita reversi sunt, Polonos in merore relictos. Audivi ab antiquis, quomodo prefectus de Ynsterburg misit 6 ad latrocinandum in desertis circa penthecosten, quos Lithwani forti manu persequuntur et convertunt ad flumen Kirse, ubi manducabant, quod habebant. Lithwani vero sequuntur; quos cum percepissent, occultabant se ad miliare in deserto et veniunt ad aggerem, ubi iterum eos cognoverunt et Salice eos invenerunt, qui cum evadere nequirent, coperunt se defendere unde 8 de Lithwanis descendunt de equis et in mutuo conflictu duo de Lithwanis sunt occisi. Alii vero fugierunt, transeuntque consequenter ad Czuppam, unusque sedit in equo, qui fuerat Lithwanorum et superveniunt 4 Lithwani et sedens in equo clamavit. Lithwani veniunt et ita fugiunt et veniunt in Ynsterburg et inveniunt fratrem Kyntzel Kalsbuch, qui paganos sepe perturbavit.
Magister dictus prehabita consultacione cum preceptoribus statuit reysam anno 1394. ad reedificandum de fortissimis lignis Ritterswerder in locum pristinum, proponebantque pergere in Wyllam, collecta grandi copia suorum et peregrinorum de Francia et Almannia etc. Vocaverat etiam Magister sagittarios de Genewel 150, cum quibus dominus Theodoricus de Logendorff susceptis ibidem insigniis militaribus navigio venit in Prussiam, aliqui eorum nati erant de Francia, maior pars de Genewel, et veniunt in justa hora ad impugnandum infideles. Magister tandem porrexit in Konigsberg et post hec in Labyo cum preceptoribus.
Supervenit Marschalcus cum peregrinis de Labio, magnus commendator etc. navigio transeunt in reysam cum peregrinis, committentes commendatori de Elbingo, ut equos mitteret post eos et veniunt in stagnum vulgariter Kurisch-Hab et tempestate valida ingruente sunt turbati. Cristburgenses amiserunt ibidem arma et alii plures et cum periculo veniunt in Gilgam et ascenderunt in hoc flumine in Mymilam, tendentes in [358] Ragnitam, venientes quoque ante Suppam, ubi Samayte eos cognoverunt et Wytaudo detulerunt. Et celeri navigio Magister cum suis ascendens Mimilam, descendit in Ritterswerder, stans in 4 diebus et audivit, quomodo Wytaud superveniret cum magno exercitu et venit ad terram sicut prius in dolo et cum bombardis suis impugnat tentoria Magistri, Marschalci, maxime tentorium commendatoris de Balga. Similiter magister ordinavit pixides in hostes suos in pari forma. Tandem Magister et Wytaut colloquuntur, sed pax expiravit, et iterum ut prius mutuo se invadunt; unde duo sub Wytaud sunt occisi per sagittarium Magistri, duo in aquis similiter quam lapides volitabant. Hinc et inde Lithwani fortiter armati, quietis impacientes cum bombarda per quendam Genewel sunt turbati.
Multi quoque Polonorum erant presentes cum Wytaudo contra cristianos bellantes, de quo postea possent penitere aut sui successores propter presumpcionem et superbiam eorum. Witaudusque habuit in suo exercitu 15000 equestrium armatorum. Turba magistri parva fuit; preceptores cum peregrinis erant in bono animo. Magister quoque confortans suos et animans, in numero armatorum vix habens 400, nec desperabant aggredi tantam multitudinem neque formidabant innumeras sagittas etc. Magister bombarum Girke se ipsum negligenter occidit, Andreas vero dicto auxilio in insula se protexit.
[360] Deinde Magister mandavit marschalco, ut celeriter adduceret exercitum et omnes ad arma valentes cum equis. Quo audito Wytaudus convertit se cum exercitu suo ad Lithwaniam, et statim supervenit exercitus Brandenburgensis, et multi alii ab hostibus fuerunt interempti, multique captivati et vinculati. Exercitus veniens ad insulam; et post-quam Magister ibi IX stetisset dies, dimissa structura festinant in antiquum Cawen, accepts de navibus cibariis imponunt plaustris, stans ibidem duobus diebus, precepit, ut quilibet sibi provideret victum ad V septimanas, proposuit viam breviorem ad Wyllam. Quidam Lithwanus ibidem deprehensus est, a quo audiunt, Wytaudum stare in nemore intra septa succisorum arborum et armatum VIII vallis cum truncis et roboribus conclavatis cum bombardis et telis innumeris et Samaitis cum potencia sua. Quibus auditis Magister cum suis habita consultacione attemptavit ire per aliam viam, que ducit ad sinistram manum, circuiens per deserta, qualis nunquam a prutenis fuit perambulata, dilantando viam, inveniunt paludes multos, per quas pontes fecerunt. Unam noctem stetit magister in quadam vasta silva, in qua parum quietis habuit, in qua nec pabula pro equis etc. inventa sunt. Altera die invenerunt necessaria; quendam captivant bayorem vocabulo Lendenxrak de Stewa; dimisso Wytaudo procedunt in Paparten et quiescunt juxta stagnum. Ibi Sedemunt captivatur vulgariter Me [362] wen et magistro presentatur, qui eum consilio suorum propter eius tradimenta per talos suspendi, quia dolosus sepius inventus inter ordinem et paganos. Sequenti die statuunt insidias et procedunt et gener Wytaudi cum duobus captivatur et unus occisus est. Convertuntque se ad Wyllam, ubi invenerunt necessaria pro equis, et in ordine vexillorum, ut superius patuit, sancti Georgii 4tum in ordine, tenuit dominus Eberhardus de Entzenherg, beate virginis dominus Ruspetzeler Francigena, deinde sequitur Magistri et aliorum cristianorum. In sabbato circumdederunt castrum; quidam de Francigenis cum equis tectis accesserunt, quorum quidam telis transfixi sunt, sic et equi quidam de nostris, percurruntque per paludem et cum crisianis sagittis mutuo se invadunt et comprimunt per longum tempus. Post hec exercitus pertransiit fluvium Wyllam et statuit stacionem retro castrum, exeuntque et in loco antiqui castri in monte viriliter invadunt cristianos, donee Magistri ordinacione sagittarii de Genewel eos a monte in forti alterna pugna propellerent ad castrum, quibusdam interfectis, nec post presumebant descedere. Sagittarii tunc occupant montem contra inimicos, deinde comportata sunt protecticula bombarde etc., quibus multipliciter domus impugnatur; varii eciam contigerunt conflic tus, in quibus Lithwa[364]ni vulnerati et captivati fuerunt, unus mansit in Wylla de cristianis, cuius causa polonis soldatis impugnatur, qui sepe pastuarios invaserunt, capiunt et occidunt; unde Magister cum consilio suorum misit vexillum marsalci cum multis; nichilominus multi vitam perdiderunt, ut assolet in tabs modi negociis. Sagittarii habita consultacione transeunt de castro, ut posteriores compellant. Deinde Magister consilio preceptorum premisit vexillum episcopi sambiensis, deinde Comitem Rudolfum de Kiborg commendatorem in Balga, de Brandenburg, et fratrem Marquardum de Soltzbach commendatorem de Reno, vicecommendatorem de Konigsberge ad insidiandum et invadendum Wytaudum, qui per suos speculatores seu vigiles avisatur, dicentes ei, inimicos esse in propinquo in parva potencia. Interim cristiani pertransibant silvam celeriter et veniunt ad paludem, in quo cognoverunt hostes cum potencia in duplici turma, in una Samayte cum Rutenis, in alia Wytaud cum suis, fortiter sibi adherentes, partibus in duabus. Nec de cristianis quis primus presumebat intrare paludem, donee eligerentur meliores, considerantes inimicorum ducem, turmam sinistram invadunt viriliter et dei dono Ruteni fugiunt, quos Comes de Czolrer cum parte populi hostiliter persequitur, hortaturque populum ad pugnam et bono animo surgunt contra Wytaudum, et fit grand bellum. Wytaud primo fugit, ut pluries fecerat et alii consequuntur; unde occisi [366] sunt 500 viri armati sub vexillo Wytaudi, quod eciam vi optentum est; unus quoque captivatus dux sc. Ywanus de Bilsa et multi occisi. Preceptores reduxerunt vexilla sua VII ad magistrum prope Wyllam, presentantes dictum ducem Magisro, et omnes gratulantur de huiusmodi paganorum multorum occisione. De nocte 400 descenderunt de castro, ut sagittarios levarent et pixides, qui dormierunt. Sed frater Johannes de Striffen commendator de Brandenburg, qui excubias temptavit, ab eis est visus; unde sagittis hostiliter eum invadunt, donee ad clamorem Balgenses commendatori subvenirent. Et sic pugant nocte. Post stacionem dierum 8 et post varia bellorum exercicia Magister Lyvoniensis venit ad Nergam et posteri sui sequenti die. Et Magister Prussie occurrit ei, invitat et amice tractat cum militibus suis et preceptoribus, ut decuit, in habundancia victualium etc. Nona die exercitus surgit et ad inferiorem civitatem se ponit, ubi variis ictibuis, sagittis etc. cristiani a Lithwanis turbantur non sine vindicta. Lyvoniensis Magister statuit sessionem ad Nergam infra domum, fecitque duos pontes et singulis diebus equitant sui pro preda, una vice 60 ex eis sunt captivati, tres teutoni et unus dominorum; innumeri nichilominus Lithwanorum [368] sunt occisi et captivati. Magister eciam Prussie fecit erigi protecticula et X pixides, cum quibus die noctuque sagittatur, donee chorea. Lithwanorum, quam in ponte habere solebant, deponeretur. Clauserunt quoque ad 8 dies, depositis pontibus, portas, firmabant cum multo labore et fatiga continua; turris castri sagittis dirumpitur et in aquam ruit. Reedificant vero structuram ligneam et similiter ut pulvis deicitur. Ex uno eciam lapidis impulsu multi corruerunt; unde Castrenses huiusmodi considerantes, ligneam structuram et turrim succenderunt. Deinde pixides statuuntur contra murum, qui crebris lapidum impulsibus pulverisatur. Turris eciam minor destructa pari modo; postea pruteni faciunt pontem trans Nergam in perniciem Lithwanorum, per quern adduxerunt necessaria exercitui. Unum quoque tugurium a proprio igne inflammatum est, de quo alia tuguria multa, similiter plures homines fuerunt incinerati. Flandrenses vero et Francigene maiora dampna in victualibus etc. tulerunt. Fuerunt quidem tuguria tecta cum frondibus habilibus ad incendium et difficilibus ad extinguendum. Post hec ordinant bombardam contra turrim inferiorem et injectione lapidum quassata et in pulverem redacta est. Interim singulis diebus nova fabricaverunt protecticula et propugnacula, que eciam Magistro cum bombardis parum proficiebant.