CAP. III
Graecae Bibliothecae, Pisistrati et Aristotelis praecipuae, itemque Byzantina
Atque ista de Aegypti Bibliothecis repperi, pauca et parva fortasse de multis et magnis. Sed aevum scilicet absorpsit, quod et in Graeciae Bibliothecis liceat accusare. De quibus nobilioribus strictim Athenaeus: ubi Laurentium suum ita in hoc studio parandorum librorum dilaudat, ut dicam eum, Polycratem Samium, Pisistratum tyrannum, Euclidem Atheniensem, Nicocratem Cyprium, Euripidem poetam, Aristotelem philosophum superasse (Lib. I). Et de omnibus istis singillatim non habeo dicere, nisi de Pisistrato, cui et laudem primi auctoris in hoc studio, Agellius adscripsit. Et sane Polycrates aevo fere concurrit. Sed Agellii verba: Libros Athenis disciplinarum liberalium, publice ad legendum praebendos, primus posuisse dicitur Pisistratus tyrannus (Lib. VI). Magnus vir (odiosum hoc modo cognomen tolle) et cui Homerum etiam digestum et correctum numquam soluturi debemus. Adeo Critica haec cura olim Principum, imo Regum, fuit. Ea Bibliotheca ab ipsis deinde Atheniensibus varie aucta, donec spoliavit et avexit Xerxes, Athenarum potitus. Sed eosdem, Olymp. CXVII, multis post annis, Seleucus Nicator, Syriae rex, liberaliter remittendos Athenas curavit, donavitque. Et mansisse deinde ad Sullae tempora, qui et ipse Athenas cepit, diripuit, afflixit: postea tamen instauratam, juste opinor. Quomodo enim mater artium, sine instrumento hoc librorum? Imo plures ibi Bibliothecae postea et Hardianus Imp. Jovis Panellenii aedem Athenis struxit et in ea Bibliothecam Pausaniae scriptum. Sed de Euclide, quod ait Athenaeus: hunc Archontem fuisse, inter primos ejus magistratus comperior: nec ultra. De Aristotele autem, Strabo magnifice in verbis, quae supra dedi et addidi ex Athenaeo, Bibliothecam ejus tandem ad Ptolomaeos Reges venisse, etsi Strabo atque alii videantur negare. Nam ille ita: Libros Aristotelis, qui ad Neleum venissent, ad posteros deinde transmissos, ineruditos homines et qui sub clavibus eos, sine usu ullo habuissent. Denique sub terram conditos, a blattis et tineis vitiatos, tandem Apelliconi Teio magna pecunia addictos fuisse. Qui erosos lacerosque describi, vulgari, et si parum bona fide aut judicio curasset. Eo autem mortuo, Sullam Athenis potitum, eosdem libros suos fecisse, Romam misisse, ibique Tyrannionem Grammaticum iis usum, atque (ut fama est) intercidisse, aut invertisse (Lib. XIII). Quibus similia aut eadem Plutarchus, in Sulla. Quae si vera, quomodo ad Philadelphum a Neleo venerint, Athenaeo supra assertum? Nisi forte (atque ego arbitror) ipsos quidem Aristotelis libros, ab illo, inquam, scriptos Neleus tenuerit, posterisque transmiserit, ut peculiarem thesaurum at reliquam vim alienorum scriptorum, vendiderit Philadelpho Neque memoratu digna alia de Graeciae Bibliothecis legere memini et Romani haud dubie pleraque talia ad se transduxerunt, Graecia jam potiti, nisi placet Byzantinam his accensere, quae Principum aevo fuit. Nam Zonaras et Cedrenus tradunt. Basilisci imperio, Bibliothecam ibi conflagrasse, in qua centum viginti millia librorum essent recondita, inter ea Draconis intestinum CXX pedes longum, cui aureis litteris Homeri Ilias atque Odyssea fuerint inscripta. Etsi haec Thraciae proprie, non Graeciae attribuenda.
CAP. IV
Attalica Bibliotheca, cui Eumenes auctor. Plinii et Vitruvii aliqua hic forte inconsiderantia. Quanta et quam diu fuerit
Sicut et Attalica sive Pergamena, Asiae: quae proxima claritate ab illa Alexandrina fuit. Nam Attalici Reges, e parvis progressi, cum societate opibusque Romanis crevissent: sedem regni Pergamum varie, tum et Bibliothecis, exornarunt. Eumenem, Attali Regis filium, auctorem huic rei Strabo prodidit: Eumenes, inquit, urbem instruxit, et donariis ac Bibliothecis, uti nunc est, eleganter excoluit. (Lib. XIII). Et Plinius, qui scribit: aemulatione circa Bibliothecas Regum, Ptolomaei et Eumenis, supprimente chartas Ptolomaeo, membranas Pergami, ut Varro auctor est, repertas (Lib. XIII, cap. XI). Cui paria Hieronymus, in Epistola ad Chromatium, itemque Aelianus tradiderunt, sed Attalum, pro Eumene, nominantes. Enimuero de neutro horum satis conuenit, si tempora examinas: quoniam isti posteriores Philadelpho, toto fere saeculo, fuerunt. Quomodo igitur, quod Plinius ait, aemulatio inter eos? Nisi hoc subvenit, Ptolomaeum simpliciter nominari: qui alius a Philadelpho esse potuit et Ptolomaeus Quintus, cognomento Epiphanes, cum Eumene vixit. Atque ille fortasse (quanquam de insigni eius studio in Bibliothecas nihil proditum) chartam suppressit, invidia, ne alter veterem illam nova sua aequaret. Sed error sive inconspectio clarior in Vitruvio, qui his verbis scripsit: Reges Attalici, magnis Philologiae dulcedinibus inducti, cum egregiam Pergami Bibliothecam, ad communem delectationem, instituissent: tunc item Ptolomaeus, infinito Zelo cupiditatisque studio incitatus, non minoribus industriis, ad eumdem modum, contenderat Alexandriae comparare (Lib. VII, initio). Quid? Ut Attalici reges ante Alexandrinos in hoc studio? Ut exemplum ardoremque isti ab iis sumpserint? Imo vero contra fuit et peregerant jam, cum nec illi cogitarent. Nisi et hic placet de posteriore aliquo Ptolomaeo adducere et velare, sed velare. Ceterum Bibliotheca haec nec copia, nec aevo, Alexandrinam aequavit. Nam de utroque isto Plutarchus scribit Antonium virum, fascinatum amoribus Cleopatrae, χαρίσασθαι μέν αὐτῇ τὰς ὲκ Περγάμου βιβλιοθήκας, ἐν αἷςεἲκοσι μυριάδες βιβλίων ἀπλῶν ἦσαν: gratificatum ei Bibliothecam Pergami, in qua essent ducenta millia singularium librorum (In M. Antonio), id est voluminum. Hoc enim opinor ἀπλὰ βιβλία dici, cum in uno volumine plures saepe libri, quos non vult in numerum hunc venire. Ergo ea ipsa statim post Alexandrinam periit, sed in ea vixit: an et in loco suo revixit? Certe Strabonis supra verba si attendis, significant, cum ait: uti nunc est, excoluit. Quando nunc? Strabonis scribentis, id est, Tiberii aevo. Ut appareat, aut revectam ab Augusto victore esse, qui pleraque irrita Antonii fecit, aut certe exscriptam iterum, et instauratam. De quo, praeter suspicari, non equidem dicam.