Выбрать главу

CAP. V

Romanae Bibliothecae, privatae et prima Publica Asinii Pollionis

Atque hae Bibliothecae, quas memoratu dignas apud exteros repperi, veniamus ad Romanas, situ et aevo magis propinquas. Satis enim tarda ibi haec cura aut studium, apud Martis non Musarum proles: etsi, cum bono Deo, hic quoque cultus et elegantia denique invaluit, parvis primo initiis, ut solet. Isidori notatio est: Romam primus librorum copiam aduexit Aemilius Paullus, Perse Macedonum rege devicto: deinde Lucullus e Pontica praeda. Duos nominat, qui libros advexere, sed publici usus aut juris non prorsus fecere. Et de Aemilio, haud ultra legi, de Lucullo, Plutarchus ubertim Laudanda ejus impensa inquit et studium in libris. Nam et multos et eleganter scriptos conquisivit, eosque ut liberaliter paravit, ita etiam utendos dedit. Patebant enim omnibus Bibliothecae et in porticus adjectas atque exedras Graeci praesertim recipiebantur, qui velut ad Musarum aedem eo ventitabant, tempusque inter se jucunde traducebant, ab aliis curis liberi. Saepe et ipse cum iis versabantur et philologis se immiscebat, ad has porticus et ambulationes veniens. Ex quibus vides, Illustrissime Princeps, velut publicas fuisse has Bibliothecas et quamquam jus mancipiumque sibi retineret, usum tamen eruditis concessisse, quod et benigne vos facere soletis. At vero tertium etiam his duobus licebat addere, Cornelium Sullam, postea Dictatorem, qui e Graecia Athenisque magnam librorum vim traduxit et Romae deposuit ac disposuit, quod, praeter Plutarchum, Lucianus (Adversus indoctum) etiam scripsit. Tamen his omnibus vere Publica Bibliotheca nondum structa, quam cogitationem primus magnanimus et magnificus ille Iulius Caesar concepit, ac, nisi fata interpellassent, effecisset. Svetonius de eo: Destinabat Bibliothecas Graecas et Latinas, quam maximas posset, publicare, data M. Varroni cura comparandarum ac dirigendarum. O rem magni animi, atque item consilii! Nam quis in orbe terrarum huic curae aptior M[arco] illo Varrone, doctissimo inter Graecos Latinosque? Sed destinavit Caesar, non perfecit: Augustus, adoptione filius, inter alia ornamenta urbis et imperii, hoc quoque plurifariam adiunxit. Nam eo invitante atque incitante, Asinius Pollio, orator et Senator nobilis (Svetonio narrante): Atrium Libertatis exstruxit, atque in eo Bibliothecam publicavit. Isidorus (Origg. VI): Primus Romae Bibliothecas publicavit Pollio, Graecas Latinasque, additis auctorum imaginibus, in Atrio, quod de manubiis magnificentißimum instruxerat. De manubiis, inquit, nempe Dalmatarum, quos vicit. Item Plinius (Lib. XXXIV., cap. II): Asinius Pollio, primus Bibliothecam dicando, ingenia hominum rem publicam fecit. In Atrio Libertatis fuisse, id est in monte Aventino, ex istis constat, quod tamen instructum aut reparatum ab eo magis dixerim, quam exstructum. Nam jamdiu ante id fuisse et quidem a Tib. Graccho, patre Gracchorum, Plutarchus atque alii scriptores dicunt. Itaque ipse refecit et ad hunc usum splendide concinnavit. De eo Ovidius capiendus (III. Trist., eleg. I):

Nec me, quae doctis patuerunt prima libellis, Atria Libertas tangere passa sua est.

Non enim viros doctos audio, qui haec ad λέσχην, sive conventum poetarum, ducunt. Palam libellus conqueritur, non receptum se in Bibliothecam Asinii, quae prima patuit, sive publicata est, doctis libris.

CAP. VI

Augusti, Octavia; itemque Palatina. Praefecti et custodes iis

Atque haec igitur sub Augusto prima Publica fuit: duae mox aliae, ab ipso. Prior, Octavia, quam sororis suae memoriae et nomini dedicavit. De ea Dio Cassius (Lib. XLIX) in actis anni DCCXXI: Augustus Porticus et Bibliothecas, a sororis nomine Octavias dictas, exstruxit. Etsi Plutarchus (In Marcello) tamen in ipsam Octaviam transscribere hoc opus videtur: Εὶς δε τιμὴν αὺτοῦ (Μαρκέλλου) καὶ μνήμην ̓Οκταβία μέν ἡ μήτηρ τὴν βιβλιοθήκην ἀνέθηκε, Καίσαρ δε θεατρόν, ἀναγράψας Μαρκέλου: In honorem ac memoriam defuncti Marcelli mater Octavia Bibliothecam dedicavit, Caesar Augustus Theatrum, Marcelli nomine inscriptum. Falli Plutarchum opinor: quia Dionis quidem notatio totis decem annis citerior est Marcelli morte. Atque addit, ex Dalmatarum manubiis opera ea structa, miro concursu, ut prima atque altera Bibliotheca genti Barbarae debeantur. De hac et Svetonius in Melisso Grammatico: Cito manumissus, Augusto etiam insinuatus est, quod eleganter curam ordinandarum Bibliothecarum in Octavia porticu suscepit. Nota, in ipsa Porticu fuisse. Quomodo? Superiore ejus parte, uti arbitror, tuto et decore, cum inferior ambulationi modo esset. De hac Ovidius item sensit (III Trist., eleg. I):