CAP. IX
Ornatus Bibliothecarum ebore et vitro. Armaria et Foruli, et Plutei, et Cunei
Peregi de Bibliothecis et produxi, quas aevum quidem non subduxit. Ut rem dicam, paucas e multis: et stillicidium de situla, veteri verbo. Tamen vel haec satis ad stimulum et exemplum. An et addam, aliquid de ornatu earum sive instructo? Fiat. In Isidoro lego: Peritiores architectos neque aurea lacunaria ponenda in Bibliothecis putasse, neque pavimenta alia, quam e Carystio marmore, quod auri fulgor hebetet et Carystii viriditas, reficiat oculos. Bono hoc judicio iste, sive a quo hausit. Nam de fulgore, certum est. et mihi compertum, intentioni et stilo officere, sicut de virore, liquet oculis recreandis esse. Boetius hoc amplius in Consolatione suggerit: comptos ebore et vitro parietes fuisse. Quomodo ebore? Nempe ut ipsa Armaria sive Loculi, fuerint eburna. Luxus an elegantia veterum ita habuit et in Legum libris hodieque legimus (L. III, §. sed si Biblioth., De Legat. III): Bibliotheca alias Locum significat, alias Armarium, sicut cum dicimus, Eboream Bibliothecam emit. Armaria, igitur, ex ebore, sed Vitrum cui rei? Opinor, ipsa Armaria antrorsus et in fronte clausa vitro fuisse, ut et a sordibus libri immunes praestarentur et tamen nobiles ac conspicui per vitrum adventoribus essent. Nos etiam in Armariis quibusdam, ubi sacra aut eorum reliquiae, usurpamus. Quid, parietes laterales? Non ergo Armaria aut Plutei ad parietes (neque enim conspicuus sic ille ornatur fuisset) sed in medio disposita, ut hodie quoque publicae fere Bibliothecae usurpant. Sane Vitra olim in quadras, orbes, ova, aut rhombos distincta parietes ornabant, non aliter, quam marmoreae crustae, saepius tamen cameras et lacunar. Ita enim Plinius (libro XXXVI): Pulsa ex humo pavimenta in cameras transiere, e vitro, novitium et hoc inventum. Novitium ita, ut tamen esset Neronis et Senecae aevo. Nam ut de re vulgata Seneca (Epist. LXXXVI) de Balneis: Nisi vitro absconditur camera, atque ibi me vide. Tamen in parietibus etiam fuisse, praeter Boetium, Vopiscus ostendit, in Firmo: Nam et vitreis quadraturis, bitumine aliisque, medicamentis insertis, domum induxisse perhibetur. Bitumen autem hic ad committendum nectendumque parieti accipio insertum, non ad ipsas quadras jungendas, quas decore magis ebur (ut in Boetio) distinxit. Atque id etiam in Armariis ipsis fuit, unde Eborea Bibliothecam Pandectis legum et in Seneca (De Tranquil., ca. IX): Armaria cedro atque ebore aptantur. Armaria autem fuisse in Bibliothecis, res et hodierna usio demonstrant, sed addo, numeris suis distincta. Ita Vopiscus: Habet Bibliotheca Ulpia in Armario sexto librum elephantinum. Elephantinum, an ex ebore, an in corio elephanti perscriptum? Vetus Scholiastes Iuvenalis, in illud: Hic libros dabit et forulos. Armaria, inquit, bibliothecam. Etsi proprie, opinor, Foruli, ipsi nidi, ut cum Martiale dicam, librorum, sive cum Seneca, distincta loculamenta. Sidonius et haec, et alia in Bibliothecis collocat (Lib. II, epist. IX): Hic libri affatim in promptu, videre te crederes aut Grammaticales Pluteos, aut Athenaei Cuneos, aut Armaria exstructa Bibliopolarium. Pluteos, id est tabulas inclinatas transversim, quibus libri legendi imponerentur, Cuneos, scamnorum seriem, ut in Athenaeo, sic digesta, Armaria autem plena et alta, quae dixi. Ea Pegmata (Lib. I) Cicero ad Atticum videtur appellasse.
CAP. X
Imagines in iis doctorum, laudabili more, cui origo ab Asinio
Sed vel praecipuus ornatus et imitandus, meo judicio, nondum hodie imitatus, sunt Imagines sive et Statuae doctorum, quas una cum libris disponebant. Nonne pulchrum et suave oculis ac cogitationi fuit? Natura trahimur ad simulacra et effigies magnorum virorum noscendas et illa corpora, sive hospitia, quibus caelestis se animus inclusit, ecce hic erat. Homeri, Hippocratis, Aristotelis, Pindari, Virgilii, Ciceronis et alia scripta videres aut libares oculis, una etiam imaginem scriptoris adjunctam. Iterum repeto, pulchrum et te. Illustrissime praeeunte, cur non usurpamus? Romanum hoc inventum videtur, ne omnia bella ad Graeciam referantur et Plinius inclinat (XXXV, cap. II): Nullum majus (inquit pulcherrima gnoma) felicitatis specimen arbitror, quam semper omnes scire cupere, qualis fuerit aliquis. Asinii Pollionis hoc Romae inventum, qui primus Bibliothecam dicando, ingenia hominum rem publicam fecit. An priores coeperint Alexandriae et Pergami Reges, qui Bibliothecas magno certamine instituere, non facile dixerim. Itaque Asinius videtur auctor, qui etiam (eodem Plinio prodente) M. Varronis (Lib. VII, cap. XXX): in Bibliotheca, quae prima in urbe (absurde in orbe alii) publicata est, unius viventis posuit imaginem. Quod tamen et aliis postea, indulgentia an judicio, datum video et nominatim Martiali poetae, qui gloriatur, quod (Praefat., lib. IX) Stertinius imaginem ejus ponere in Bibliotheca sua voluerit. Sed plerumque mortuorum et quos famae consensus iam sacrasset. Plinius (Lib. XXXV, cap. II): Non est praetereundum et novitium inventum, si quidem non solum ex auro argentove, aut certe ex aere, in Bibliothecis dicantur illi, quorum IMMORTALES ANIMAE in iisdem locis loquuntur; quinimo etiam, quae non sunt, finguntur, pariuntque desideria non traditi vultus. Appellat novitium id est Pollionis inventum. Ostendit mortuorum et e metallo plurimum fuisse, sed addo etiam e gypso, in privatis (pro cuiusque scilicet copia) Bibliothecis. Juvenalis: