Выбрать главу
Permulti pascuntur in Aegypto populosa Pugnantes libris, ac semper digladiantes Musarum in cavea.

Nam, explicante Athenaeo (Lib. I): τὸ Μουσεῖον τάλαρὸν που φησὶν, επισκώπτων τοὺς ἐν αὐτῲ τρεφομένους φιλοσόφους, ὅτι ὥσπερ ὲν πανάγρῳ τιςὶ σιτοῦᾳται, καθάπερ οἱ πολυτιμότατοι ὄρνιδε: Museum dixit Caveam, irridens Philosophos qui in eo alebantur, velut pretiosae quaedam aves. Iste Philosophos nominat, sed Strabo universe ἐλλογίσμους ἄνδρας dixit, litteratos doctosque viros. Et omne genus haud dubie receptum. Sed viros ait, non ergo pueros aut juvenes et qui velut in spem studiorum (hodie solitum) educarentur. Non, quin istud, velut praemium eruditis et quies quaedam honesta fuit, haud aliter quam Athenis, bene de rep. meritis victus erat in Prytaneo. Ubi estis Principes? Et quos urit aut excitat honestus aemulandi ignis? Sed pergit Strabo et Sacerdotem praeficit. Regum aut Caesarum dilectu. Magna igitur dignitas et quae ab ipso Caesare conferenda. Sed quid, quod ipsa ibi loca idem Caesar adsignaret? Ita enim Philostratus, de Dionysio Sophista: Αδριανὸς σατράπην αὐτὸν ὰπέφῃνεν οὐκ ὀλίγων ἐθνῶν. Κατέλεξε δὲ τοῖς δημοσίᾳ ἱπωεύουσι, καὶ τοῖς ἐν τῷ Μουσείῳ σιτουμένοις: Hadrianus Imp. Satrapam sive Praefectum eum constituit non exiguarum gentium, et adscripsit inter eos qui publice equo veherentur, itemque qui in Museo alerentur. Iterum, de Polemone: Κατέλεξε δὲ αὐτὸν καὶ τῷ Μουσείου κύκλῳ ἐς τὴν αἰγυπτίαν σίτησιν: Allegit eum (Hadrianus) et Musei conventui, ad Aegyptiam mensam. Sed notem ibi vocem κύκλῳ, circulo (etsi ego Conventui reddidi), qua significari arbitror, in orbem rem ivisse et quosdam allectos tempestive et in antecessum, id est, priusquam locus vacuus etiam esset. Sed spes sustentabat et ordine succedebant, qui sic adscripti, ut hodie in beneficiorum collatione Principes quidam usurpant. Athenaeus denique hujus donationis a Principe etiam meminit: ubi ait (Lib. XV) Pancratem quemdam poetam, ingeniose Hadriano adulatum de Antinoo suo, atque ille, inquit, ἡσθείς τῇ εὑρέσει, τὴν ἐν Μουσείῳ σίτησιν αὐτῷ ἔχειν ἐχαρίσατο: delectatus inventiuncula, cibum in Museo illi gratificatus est. Atque haec Strabo aliique super loco et instituto: licet addere, non vacuam omnino, aut otiosam ibi vitam vixisse (qui possent viri bono publico nati?), sed aut scripsisse, aut disseruisse et recitasse. Ita Spartianus tradit, Hadrianum Alexandriae in Museo multas quaestiones Professoribus proposuisse, aut propositas dissolvisse. Adde Svetonium, in Claudio (Cap. XLII): qui et Museum hoc, altero addito, adauxit, ut certi libri ibi quotannis recitarentur. Desino, Dux illustrissime, et te e magnis, ad omnia magna natum, hortor viam hanc verae laudis porro insistere et libris litterisque propagandis, aeternitati tuum nomen consecrare.

Approbatio

Libellus iste utiliter admodum in lucem proferetur, quod praeter Bibliothecarum originem ac fructum, ea contineat, quae ad stimulum conferant et exemplum. Quas, si quidem auctorum sint, optimorum ac selectorum, non immerito Severinus Boetius certissimas Philosophiae sedes appellat, ut in quibus ipsa cum erudito lectore de humanarum divinarumque rerum scientia disserat. 

Guilielmus Fabricius Noviomagus Apostolicus ac Archiducalis librorum Censor.