Выбрать главу

Si desipio hic, corrigat me qui melius sapit; mihi aliud non uidetur. Neque enim quaeremus aliud cum ad illius contemplationem peruenerimus, quae nunc non est quamdiu gaudium nostrum in spe est. Spes autem quae uidetur non est spes. Quod enim uidet quis, quid et sperat? Si autem quod non uidemus speramus, per patientiam exspectamus quoadusque rex in recubitu suo est. Tunc erit quod scriptum est: Adimplebis me laetitia cum uultu tuo. Illa laetitia nihil amplius requiretur quia nec erit quod amplius requiratur. Ostendetur enim nobis pater et sufficiet nobis. Quod bene intellexerat Philippus ut diceret: Domine, ostende nobis patrem et sufficit nobis. Sed nondum intellexerat eo quoque modo idipsum se potuisse dicere: 'Domine, ostende nobis te et sufficit nobis.' Vt enim hoc intellegeret, responsum est ei a domino: tanto tempore uobiscum sum et non cognouistis me? Philippe, qui me uidit, uidit et patre. Sed quia uolebat eum ex fide uiuere antequam illud posset uidere, secutus est et ait: Non credis quia ego in patre et pater in me? Quamdiu enim sumus in corpore, peregrinamur a Domino. Per fidem enim ambulamus, non per speciem. Contemplatio quippe merces est fidei, cui mercedi per fidem corda mundantur, sicut scriptum est: Mundans fide corda eorum. Probatur autem quod illi contemplationi corda mundentur illa maxime sententia: Beati mundicordes quoniam ipsi deum uidebunt. Et quia haec est uita aeterna, dicit deus in psalmis: Longitudinem dierum replebo eum, et ostendam illi salutare meum. Siue ergo audiamus: 'Ostende nobis filium,' siue audiamus: Ostende nobis patrem, tantumdem ualet quia neuter sine altero potest ostendi. Vnum quippe sunt, sicut ait: Ego et pater unum sumus. Denique propter ipsam inseparabilitatem sufficienter aliquando nominatur uel pater solus uel filius solus adimpleturus nos laetitia cum uultu suo.

[18] Nec inde separatur utriusque spiritus, id est patris et filii spiritus, qui spiritus sanctus proprie dicitur, spiritus ueritatis quem hic mundum accipere non potest. Hoc est enim plenum gaudium nostrum quo amplius non est, frui trinitate deo ad cuius imaginem facti sumus. Propter hoc aliquando ita loquitur de spiritu sancto tamquam solus ipse sufficiat ad beatitudinem nostram; et ideo solus sufficit quia separari a patre et filio non potest, sicut pater solus sufficit quia separari a filio et spiritu sancto non potest, et filius ideo sufficit solus quia separari a patre et spiritu sancto non potest. Quid enim sibi uult quod ait: Si diligitis me, mandata mea seruate, et ego rogabo patrem, et alium aduocatum dabit uobis ut uobiscum sit in aeternum, spiritum ueritatis quem hic mundus accipere non potest, id est dilectores mundi? Animalis enim homo non percipit quae sunt spiritus dei.

Sed adhuc uideri potest ideo dictum: Et ego rogabo patrem, et alium aduocatum dabit uobis, quasi non sufficiat solus filius. Illo autem loco ita de illo dictum est tamquam solus omnino sufficiat: Cum uenerit ille spiritus ueritatis, docebit uos omnem ueritatem. Numquid ergo separatur hinc filius tamquam ipse non doceat omnem ueritatem, aut quasi hoc impleat spiritus sanctus quod minus potuit docere filius? Dicant ergo, si placet, maiorem esse filio spiritum sanctum quem minorem illo solent dicere. An quia non dictum est: 'Ipse solus,' aut: 'Nemo nisi ipse' uos docebit omnem ueritatem, ideo permittunt ut cum illo docere credatur et filius? Apostolus ergo separauit filium ab sciendis his quae dei sunt ubi ait: Sic et quae dei sunt nemo scit nisi spiritus dei! ut iam isti peruersi possint ex hoc dicere quod et filium non doceat quae dei sunt nisi spiritus sanctus, tamquam maior minorem; cui filius ipse tantum tribuit ut diceret: Quia haec locutus sum uobis, tristitia cor uestrum impleuit. Sed ego ueritatem dico: expedit uobis ut ego eam; nam si non abiero, aduocatus non ueniet ad uos.

[IX] Hoc autem dixit non propter inaequalitatem uerbi dei et spiritus sancti, sed tamquam impedimento esset praesentia filii hominis apud eos quominus ueniret ille qui minor non esset quia non semetipsum exinaniuit sicut filius formam serui accipiens.

Oportebat ergo ut auferretur ab oculis eorum forma serui quam intuentes hoc solum esse Christum putabant quod uidebant. Inde est et illud quod ait: Si diligeretis me, gauderetis quoniam eo ad patrem, quia pater maior me est, id est propterea me oportet ire ad patrem quia dum me ita uidetis, et ex hoc quod uidetis aestimatis minor sum patre, atque ita circa creaturam susceptumque habitum occupati aequalitatem quam cum patre habeo non intellegitis. Inde est et illud: Noli me tangere; nondum enim ascendi ad patrem meum. Tactus enim tamquam finem facit notionis. Ideoque nolebat in eo esse finem intenti cordis in se ut hoc quod uidebatur tantummodo putaretur. Ascensio autem ad patrem erat ita uideri sicut aequalis est patri ut ibi esset finis uisionis quae sufficit nobis. Aliquando item de filio solo dicitur quod ipse sufficiat et in eius uisione merces tota promittitur dilectionis et desiderii nostri. Sic enim ait: Qui habet mandata mea et custodit ea, ille est qui me diligit. Qui autem me diligit, diligetur a patre meo; et ego diligam eum et ostendam me ipsum illi.

Numquid hic quia non dixit: 'Ostendam illi et patrem' ideo separauit patrem? Sed quia uerum est: Ego et pater unum sumus, cum pater ostenditur, et filius ostenditur qui in illo est; et cum filius ostenditur, etiam pater ostenditur qui in illo est. Sicut ergo cum ait: Et ostendam illi me ipsum, intellegitur quia ostendit et patrem, ita et in eo quod dicitur: Cum tradiderit regnum deo et patri, intellegitur quia non adimit sibi. Quoniam cum perducet credentes ad contemplationem dei et patris, profecto perducet ad contemplationem suam qui dixit: Et ostendam illi me ipsum. Et ideo consequenter cum dixisset illi Iudas: Domine, quid factum est quia ostensurus es te nobis et non huic mundo? respondit Iesus et dixit illi: Si quis me diligit, sermonem meum seruabit; et pater meus diliget illum, et ad illum ueniemus et mansionem apud illum faciemus. Ecce quia non solum se ipsum ostendit ei a quo diligitur, quia simul cum patre uenit ad eum et mansionem facit apud eum.

[19] An forte putabitur mansionem in dilectore suo facientibus patre et filio exclusus esse ab hac mansione spiritus sanctus? Qui est ergo quod superius ait de spiritu sancto: Quem hic mundus accipere non potest quoniam non uidet illum; nostis illum uos quia uobiscum manet et in uobis est? Non itaque ab hac mansione separatus est de quo dictum est, uobiscum manet et in uobis est. Nisi forte quisquam sic absurdus est ut arbitretur cum pater et filius uenerint ut mansionem faciat apud dilectorem suum, discessurum inde spiritum sanctum et tamquam locum daturum esse maioribus. Sed et huic carnali cogitationi occurit scriptura; paulo quippe superius ait: Et ego rogabo patre, et alium aduocatum dabit uobis ut uobiscum sit in aeternum. Non ergo discedet patre et filio uenientibus, sed in eadem mansione cum ipsis erit in aeternum quia nec ille sine ipsis uenit nec illi sine illo. Sed propter insinuationem trinitatis personis etiam singulis nominatis dicuntur quaedam; non tamen aliis separatis intelleguntur propter eiusdem trinitatis unitatem unamque substantiam atque deitatem patris et filii et spiritus sancti.

[X 20] Tradet itaque regnum deo et patri dominus noster Iesus Christus, non se inde separato nec spiritu sancto, quoniam perducet credentes ad contemplationem dei ubi est finis omnium bonarum actionum et requies sempiterna et gaudium quod non auferetur a nobis. Hoc enim significat in eo quod ait: Iterum uidebo uos, et gaudebit cor uestrum, et gaudium uestrum nemo auferet a uobis. Huius gaudii similitudinem praesignabat Maria sedens ad pedes domini et intenta in uerbum eius, quieta scilicet ab omni actione et intenta in ueritatem secundum quendam modum cuius capax est ista uita, quo tamen praefiguraret illud quod futurum est in aeternum. Martha quippe sorore sua in necessitatis actione conuersante quamuis bona et utili, tamen cum requies successerit transitura, ipsa requiescebat in uerbo domini. Et ideo dominus conquerenti Marthae quod eam soror non adiuuaret respondit: Maria optimam partem elegit quae non auferetur ab ea. Non partem malam dixit quod agebat Martha, sed istam optimam quae non auferetur. Illa enim quae in ministerio indigentiae est, cum indigentia ipsa transierit, auferetur. Boni quippe operis transituri merces est requies permansura. In illa igitur contemplatione deus erit omnia in omnibus quia nihil ab illo aliud requiretur, sed solo ipso inlustrari perfruique sufficiet.