Ideoque ille in quo spiritus interpellat gemitibus inenarrabilibus: Vnam, inquit, petii a domino, hanc requiram, ut inhabitem in domo domini per omnes dies uitae meae, ut contempler delectationem domini. Contemplabimur enim deum patrem et filium et spiritum sanctum cum mediator dei et hominum homo Christus Iesus tradiderit regnum deo et patre ut iam non interpellet pro nobis mediator et sacerdos noster, filius dei et filius hominis; sed et ipse in quantum sacerdos est, assumpta propter nos forma serui, subiectus sit ei qui illi subiecit omnia et cui subiecit omnia; ut in quantum deus est cum illo nos subiectos habeat, in quantum sacerdos nobiscum illi subiectus sit. Quapropter cum filius sit et deus et homo, alia substantia deus, alia homo, homo potius in filio quam filius in patre; sicut caro animae meae alia substantia est ad animam meam quamuis in uno homine quam anima alterius hominis ad animam meam.
[21] Cum ergo tradiderit regnum deo et patri, id est cum credentes et uiuentes ex fide pro quibus nunc mediator interpellat perduxerit ad contemplationem cui percipiendae susupiramus et gemimus, et transierit labor et gemitus, iam non interpellabit pro nobis tradito regno deo et patri. Hoc significans ait: Haec uobis locutus sum in similitudinibus; ueniet hora quando iam non in similitudinibus loquar uobis, sed manifeste de patre nuntiabo uobis; id est iam non erunt similitudines cum uisio fuerit facie ad faciem. Hoc est enim quod ait, sed manifeste de patre nuntiabo uobis, ac si diceret, 'manifeste patrem ostendam uobis.' Nuntiabo quippe ait quia uerbum eius est. Sequitur enim et dicit: Illa die in nomine meo petetis, et non dico uobis quia ego rogabo patrem; ipse enim pater amat uos quia uos me amatis et credidistis quia ego a deo exiui. Exiui a patre et ueni in hunc mundum: iterum relinquo mundum et uado ad patrem.
Quid est, a patre exii, nisi 'non in ea forma qua aequalis sum patri sed aliter, id est in assumpta creatura minor apparui'? Et quid est, ueni in hunc mundum, nisi 'formam serui quam me exinaniens accepi etiam peccatorum qui mundum istum diligunt oculis demonstraui'? Et quid est, iterum relinquo mundum, nisi 'ab aspectu dilectorum mundi aufero quod uiderunt'? Et quid est, uado ad patrem, nisi 'doceo me sic intellegendum a fidelibus meis quomodo aequalis sum patri'? Hoc qui credunt digni habebuntur perduci a fide ad speciem, id est ad ipsam uisionem, quo perducens dictus est tradere regnum deo et patri. Fideles quippe eius quos redemit sanguine suo dicti sunt regnum eius pro quibus nunc interpellat; tunc autem illic eos sibi faciens inhaerere ubi aequalis est patri, non iam rogabit patrem pro eis. Ipse enim, inquit, pater amat uos. Ex hoc enim rogat quo minor est patre; quo uero aequalis exaudit cum patre. Vnde se ab eo quod dixit: Ipse enim pater amat uos, utique ipse non separat; sed secundum ea facit intellegi quae supra commemoraui satisque insinuaui, plerumque ita nominari unamquamque in trinitate personam ut et aliae illic intellegantur. Sic itaque dictum est: Ipse enim pater amat uos, ut consequenter intellegatur et filius et spiritus sanctus; non quia modo nos non amat qui proprio filio non pepercit sed pro nobis omnibus tradidit eum; sed tales nos amat deus quales futuri sumus, non quales sumus. Quales enim amat, tales in aeternum conseruat, quod tunc erit cum tradiderit regnum deo et patri qui nunc interpellat pro nobis, ut iam non roget patrem quia ipse pater amat nos. Quo autem merito nisi fidei qua credimus antequam illud quod promittitur uideamus? Per hanc enim peruenimus ad speciem ut tales amet quales amat ut simus, non quales odit quia sumus, et hortatur ac praestat ne tales esse semper uelimus.
[XI 22] Quapropter cognita ista regula intellegendarum scripturarum de filio dei ut distinguamus quid in eis sonet secundum formam dei in qua est et aequalis est patri, et quid secundum formam serui quam accepit et minor est patre, non conturbabimur tamquam contrariis ac repugnantibus inter se sanctorum librorum sententiis. Nam secundum formam dei aequalis est patri et filius et spiritus sanctus quia neuter eorum creatura est sicut iam ostendimus; secundum formam autem serui minor est patre quia ipse dixit: Pater maior me est; minor est se ipso quia de illo dictum est: Semetipsum exinaniuit; minor est spiritu sancto quia ipse ait: Qui dixerit blasphemiam in filium hominis, remittetur ei; qui autem dixerit in spiritum sanctum, non dimittetur ei. Et in ipso uirtutes operatus est dicens: Si ego in spiritu dei eicio daemonia, certe superuenit super uos regnum dei. Et apud Esaiam dicit, quam lectionem ipse in synagoga recitauit et de se completam sine scrupulo dubitationis ostendit: Spiritus, inquit, domini super me; propter quod unxit me, euangelizare pauperibus misit me, praedicare captiuis remissionem, et cetera; ad quae facienda ideo se dicit missum quia spiritus domini est super eum. Secundum formam dei omnia per ipsum facta sunt; secundum formam serui ipse factus est ex muliere, factus sub lege. Secundum formam dei ipse et pater unum sunt; secundum formam serui non uenit facere uoluntatem suam sed uoluntatem eius qui misit eum. Secundum formam dei sicut habet pater uitam in semetipso, sic dedit et filio uitam habere in semetipso; secundum formam serui tristis est anima eius usque ad mortem, et: Pater, inquit, si fieri potest, transeat hic calix. Secundum formam dei ipse est uerum deus et uita aeterna; secundum formam serui factus est obediens usque ad mortem, mortem autem crucis.
[23] Secundum formam dei, omnia quae habet pater ipsius sunt: Et omnia tua mea sunt, inquit, et mea tua; secundum formam serui non est doctrina ipsius sed illius qui eum misit.
[XII] Et: De die et hora nemo scit neque angeli in caelo neque filius nisi pater. Hoc enim nescit quod nescientes facit, id est quod non ita sciebat ut tunc discipulis indicaret, sicut dictum est ad Abraham: Nunc cognoui quia times deum, id est nunc feci ut cognosceres, quia et ipse sibi in illa temptatione probatus innotuit. Nam et illud utique dicturus erat discipulis tempore opportuno, de quo futuro tamquam praeterito loquens ait: Iam non dicam uos seruos sed amicos. Seruus enim nescit uoluntatem domini sui; uos autem dixi amicos quia omnia quae audiui a patre meo nota uobis feci; quod nondum fecerat, sed quia certo facturus erat quasi iam fecisset locutus est. Ipsis enim ait: Multa habeo uobis dicere, sed non potestis illa portare modo. Inter quae intellegitur et: De die et hora. Nam et apostolus: Neque enim iudicaui me, inquit, scire aliquid in uobis nisi Christum Iesum et hunc crucifixum. Eis enim loquebatur qui capere altiora de Christi deitate non poterant. Quibus etiam paulo post dicit: Non potui loqui uobis quasi spiritalibus sed quasi carnalibus. Hoc ergo inter illos nesciebat quod per illum scire non poterant. Et hoc solum se scire dicebat quod eos per illum scire oportebat. Denique sciebat inter perfectos quod inter paruulos nesciebat; ibi quippe ait: Sapientiam loquimur inter perfectos. Eo namque genere locutionis nescire quisque dicitur quod occultat quo dicitur fossa caeca quae occulta est. Neque enim aliquo genere loquuntur scripturae quod in consuetudine humana non inueniatur quia utique hominibus loquuntur.
[24] Secundum formam dei dictum est: Ante omnes colles genuit me, id est ante omnes altitudines creaturarum, et: Ante luciferum genui te, id est ante omnia tempora et temporalia; secundum formam autem serui dictum est: Dominus creauit me in principio uiarum suarum. Quia secundum formam dei dixit: Ego sum ueritas, et secundum formam serui: Ego sum uia. Quia enim ipse est primogenitus a mortuis, iter fecit ecclesiae suae ad regnum dei ad uitam aeternam, cui caput est ad immortalitatem etiam corporis, ideo creatus est in principio uiarum dei in opera eius. Secundum formam enim dei principium est quod et loquitur nobis, in quo principio fecit deus caelum et terram; secundum formam autem serui: Sponsus procedens de thalamo suo. Secundum formam dei: Primogenitus omnis creaturae, et ipse est ante omnes et omnia in illo constant; secundum formam serui: Ipse est caput corporis ecclesiae. Secundum formam dei dominus gloriae. Vnde manifestum est quod ipse glorificet sanctos suos. Quos enim praedestinauit, ipsos et uocauit; et quos uocauit, ipsos et iustificauit; quos autem iustificauit, ipsos et glorificauit. De illo quippe dictum est quod iustificet impium; de illo dictum est quod sit iustus et iustificans. Si ergo quos iustificauit, ipsos et glorificauit, qui iustificat ipse et glorificat, qui est, ut dixi, dominus gloriae. Secundum formam tamen serui satagentibus discipulis de glorificatione sua respondit: Sedere ad dexteram meam aut ad sinistram non est meum dare uobis, sed quibus paratum est a patre meo.