Выбрать главу

17. Exinde cum discursis itineribus magnis Tiposam noster dux introiret, legatis Mazicum, qui se consociaverant Firmo, suppliciter obsecrantibus veniam, animo elato respondit se in eos ut perfidos arma protinus commoturum.

18. quibus minantis periculi metu defixis revertique iussis ad sua, Caesarea mire tendebat urbem opulentam quondam et nobilem, cuius itidem originem in Africae situ digessimus plene, eamque ingressus cum omnem paene incendiis late dispersis vidisset exustam, horridasque canitie silices, primam et secundam legionem ad tempus ibi locari disposuit, ut favillarum egerentes acervos, agitarent ibi praesidium, ne repetito barbarorum impetu vastaretur.

19. Quae cum rumores veri distulissent et crebri, provinciae rectores tribunusque Vincentius e latibulis, quibus sese commiserant, egressi, tandem intrepidi ad ducem ocius pervenerunt. quibus ille gratanter visis atque susceptis, agens etiam apud Caesaream, fide rerum diligentius explorata, conperit Firmum per speciem paventis et supplicis tectiore consilio id moliri ut nihil hostile metuentem exercitum in modum tempestatis subitae conturbaret.

20. quam ob rem conversus hinc venit ad municipium Sugabarritanum Transcellensi monti adcline, ubi inventos equites quartae Sagittariorum cohortis, quae ad rebellem defecerat, ut contentum se supplicio leniori monstraret, omnes contrusit ad infimum militiae gradum, eosque et Constantianorum peditum partem Tigavias venire iusserat cum tribunis, e quibus unus torquem pro diademate capiti inposuit Firmi.

21. dumque haec aguntur, reverterunt Gildo et Maximus, Bellen e principibus Mazicum et Fericium gentis praefectum ducentes, qui factionem iuverant quietis publicae turbatoris ........................................... producerent vinctos.

22. quo ita ut statutum est facto, lucis primo exortu ipse egressus cum invenisset eos in exercitu circumsaeptos: «quid de istis nefariis» inquit «proditoribus fieri oportere, contubernales devoti, censetis?», secutusque adclamationem rogantium sanguine vindicari, eos qui inter Constantianos merebant, prisco more militibus dedit occidendos, Sagittariorum vero primoribus manus incidit, residuos supplicio capitali multavit, ad aemulationem Curionis acerrimi illius ducis, qui Dardanorum ferociam in modum Lernaeae serpentis aliquotiens renascentem hoc genere poenarum extinxit.

23. sed obtrectatores malivoli vetus factum laudantes, hoc ut dirum vituperant et asperrimum, Dardanos hostes memorantes internecivos, et iuste, quae sustinuere, perpessos, hos vero subsignanos milites debuisse lenius corrigi, ad unum prolapsos errorem. quos scientes forsitan admonemus, hanc cohortem et facto fuisse et exemplo adversam.

24. ante dictos Bellen et Fericium, quos duxerat Gildo, tribunumque Sagittariorum Curandium ea re iussit occidi, quod nec ipse umquam cum hostibus congredi voluit, nec suos ut pugnarent hortari. agebat autem haec Tullianum illud advertens quod ,salutaris rigor vincit inanem speciem clementiae",

25. Exin profectus, fundum nomine Gaionatis, muro circumdatum valido, receptaculum Maurorum tutissimum arietibus admotis evertit, et caesis omnibus incolis moenibusque conplanatis, ad Tingitanum castellum progressus, per Ancorarium montem Mazicas in unum collectos invasit, iam tela reciprocantes volitantia grandinis ritu.

26. et cum esset utrimque discursum, agmina viribus armisque incitata nostrorum non perferentes Mazices, licet bellicosum genus et durum, diversis stragibus inplicati foedo diffluxere terrore, ruentesque in fugam caesi sunt absque his, qui reperta copia discedendi, supplici prece veniam, quam dari tempus flagitaverat, inpetrarunt.

27. Suggen eorum ductorem ........................................................................................................ Romano successerat, in Sitifensem Mauritaniam ire disposito ad agitanda praesidia, ne provincia pervaderetur, ipse praeteritis elatior casibus gentem petit Musonum, quam conscientia rapinarum et caedum actibus congregaverat Firmi, ut sperabatur maiora mox adepturi.

28. Progressusque aliquantum iuxta Addense municipium comperit, dissonas cultu et sermonum varietate nationes plurimas unum spirantibus animis, inmanium exordia concitare bellorum, adigente hortanteque maxima spe praemiorum sorore Firmi nomine Cyria, quae abundans divitiis et destinatione feminea, nisibus magnis instituit iuvare germanum.

29. quocirca Theodosius veritus, ne Marti sese committeret inpari, congressusque multitudini inmensae cum paucis – tria enim armatorum milia ductabat atque quingentos – amitteret universos, inter pudorem cedendi pugnandique ardorem gradiens retro paulatim, trudente pondere plebis abscessit.

30. hocque eventu barbari nimium quantum elati sequentesque pertinaciter ............ certare necessitate ..........semet ipsum et ad internecionem perdiderat cunctos, ni gentium turbulenta concussio procul Mazicum visis auxiliis, quos anteibant quidam Romani, arbitrata in se impetum agminum ferri conplurium, versa in pedes aperuisset nostris exitus antehac intersaeptos.

31. exinde cum militem ducens incolumem Theodosius ad fundum venisset nomine Mazucanum, exustis desertoribus paucis, aliisque ad sagittariorum exemplum, quibus manus ademptae sunt, contruncatis, Tipatam mense Februario venit.

32. ubi diutius agens ut antiquus ille Cunctator pro negotio consultabat, commentis potius et prudentia quam periculosis congressibus hostem pugnacem et inpetrabilem iactu telorum, si fors copiam dederit, oppressurus.

33. mittebat tamen adsidue suadendi quosdam peritos ad gentes circumsitas, Baiuras Cantaurianos Avastomates Cafaves Davaresque et finitimos alios, nunc timore, nunc nummis eos ad societatem alliciens veniamque petulantiae interdum promittendo cum .............................. per ambages et moras hostem frangentem suos impetus oppressurus, ut quondam Pompeius Mithridatem.

34. Qua causa declinans perniciem proximam Firmus, licet praesidiorum magnitudine communitus, relicta plebe, quam coegerat magna mercede, quoniam latendi copiam nocturna quies dedit, Caprarienses montes longe remotos penetravit, et diruptis rupibus inaccessos.

35. cuius abitu clandestino multitudo dispersa, sine rectore particulatim diffluens, invadendi eius castra nostris copiam dedit. hisque direptis, et interfectis, qui resistebant, vel in deditionem acceptis, regionum maxima parte vastata, gentibus, per quas transibat dux consultissimus, adposuit fidei conpertae praefectos.

36. hac inopina sequendi confidentia territus perduellis, servis comitantibus paucis, digressu celeri consulturus saluti, nequo praepediretur obstaculo, abiecit pretiosarum sarcinas specierum, quas avexerat secum. uxorem namque fessam labore continuo et per ancipitis .......................................................

37. Theodosius nullique adeuntium parcens, mundiore victu stipendioque milite recreato, Caprariensibus Abannisque eorum vicinis proelio levi sublatis, ad municipium properavit ...... ense: verisque nuntiis doctus barbaros occupasse iam tumulos, per anfracta undique spatia in sublime porrectos, nullique pervios nisi indigenis locorum perquam gnaris, repedando dedit hostibus facultatem per indutias licet breves Aethiopum iuxta agentium adminiculis augeri vel maximis.

38. qui concatervatis copiis fremituque minaci sine sui respectu ruentes in pugnam, averterunt eum inaestimabilium turmarum specie dira perterrefactum, statimque redintegratis animis, commeatus vehens abunde, revertit et conglobatis suis scutaque in formidabilem moventibus gestum, controversas isdem opposuit manus.

39. quamquam igitur inmite quiddam barbaricis concrepantibus armis manipuli furentium inminebant, ipsi quoque parmas genibus inlidentes: tamen ut pugnator ille cautus et prudens, militis paucitate diffisus, audacter agmine quadrato incedens, ad civitatem nomine Contensem flexit iter intrepidus, ubi captivos nostros Firmus ut in munimento abstruso locarat et celso: cunctisque receptis in proditores satellitesque memorati animadvertit acriter, ut solebat.

40. Hoc ei magni numinis adiumento gerenti prosperrime, verus indicat explorator confugisse ad Isaflensium populum Firmum: ad quem resposcendum una cum fratre Mazuca ceterisque necessitudinibus illuc ingressus, cum adipisci non posset, genti bellum indixit.

41. et proelio atroci commisso, ferocientibus barbaris ultra modum, aciem in rotundo habitu figuratam opponit, adeoque Isaflenses pondere catervarum urgentium inclinati sunt, ut plurimi caderent, et ipse Firmus ferox et saepe in suam perniciem praeceps equo auferretur in fugam, per saxa et rupes discurrere citius adsueto, Mazuca vero frater eius caperetur letaliter saucius.

42. qui Caesaream mitti dispositus, ubi saeva inusserat monumenta facinorum pessimorum, dilatato vulneris hiatu decessit. caput tamen eius avulsum residuo corpore, cum magno visentium gaudio urbi inlatum est ante dictae.

43. post haec Isaflensium gentem, quae obstitit, superatam dux nobilis incommodis multis, ut aequitas poscebat, adflixit. ibi Evasium potentem municipem Florumque eius filium et quosdam alios, per secretiora consilia temeratorem quietis iuvisse confutatos aperte, flammis absumpsit.

44. Exindeque pergens interius, nationem Iubalenam spiritu adgressus ingenti, ubi natum Nubelem patrem didicerat Firmi, repulsus altitudine montium et flexuosis angustiis stetit. et quamlibet facto in hostem impetu, pluribusque peremptis aperuerit viam, formidans tamen sublimia collium ad insidiandum aptissima, ducens suos incolumes revertit ad Audiense castellum: ubi Iesalensium gens fera semet dedit, voluntaria auxilia praestare spondens et commeatus.

45. His et eius modi gloriosis actibus exultans amplissimus ductor, ipsum otii turbatorem petebat valido virium nisu, ideoque prope munimentum nomine Medianum diu consistens, per multas prudentesque sententiarum vias eundem sibi prodi posse sperabat.

46. haecque cogitationibus anxiis altioreque prospiciens cura, rursus ad Isaflenses hostem conperit revertisse: quos nihil moratus, ut antea, agminibus adoritur incitatis. cui rex Igmazen nomine, spectatus per eos tractus opibusque insignis, progressus obviam confidenter: «cuius loci es tu» inquit «vel quid acturus huc venisti? responde.» quem Theodosius fundata mente intuens torvum: «comes» ait «Valentiniani sum, orbis terrarum domini, ad opprimendum latronem funereum missus: quem nisi statim reddideris, ut invictus statuit imperator, peribis funditus cum gente, quam regis.» quo audito Igmazen post convicia multa, quae congessit in ducem, ira doloreque perculsus abscessit.

47. et secutae principio lucis, utrimque occursurae sibi ad confligendum processerunt acies minacissimae, et barbarorum viginti paene milia in ipsis locata sunt frontibus, occultatis pone terga subsidialibus globis, ut adsurgentes paulatim nostros multitudine clauderent insperata: hisque Iesalenses auxiliares accessere quam plures, quos adiumenta et commeatus nostris docuimus promisisse.

48. contra Romani, quamvis admodum pauci, tamen fortibus animis victoriisque antegressis elati, densatis lateribus, scutisque in testudinis formam cohaerenter aptatis restiterunt gradibus fixis, et a sole orto usque ad diei extimum pugna protenta, paulo ante vesperam visus est Firmus, equo celsiori insidens, sago puniceo porrectius panso milites clamoribus magnis hortari, ut dedant Theodosium oportune, truculentum eum adpellans et dirum et suppliciorum saevum repertorem, si discriminibus eximi vellent, quae perferebant.