Выбрать главу

Nec socium siquid nocte ministrat opem.

Ille nihil de me, nihil ulla affabilis umbra

Ingenia instillans omnia noctis, ovat;

Non fuerint illis iactanda silentia nostra,

Qui fueram haud ullo saucius inde metu.

Sed favor ut numeros fulsit tuus eius, ibidem

Materies ac vis destituere meos.

LXXXVII

Care, mihi valeas, nec te sum dignus habere,

Et pretii tandem gnarus es ipse tui.

Omne caput meriti te liberat, omnia iura

Cassa mea in te sunt, syngrapha siqua dedit.

Quo sis iure meus nisi te donante, meaque

A parte o tantas quid mereatur opes?

Muneris egregii causa in me defuit omnis,

Iamque revertatur muneris ille favor.

Te dederas ignarum a te maiora mereri,

Cuive dabas tete non ego notus eram.

Gratia sic ingens, ipsis erroribus auta,

Recidit in dantis, res ubi nota, manum.

Teque habui, tanquam somno quis lusus inani

Node quidem rex est, luce dieque nihil.

LXXXVIII

In numero cum me nullo censurus habendum

Incipies meritis indubitare meis,

Mecum ego pugnabo tua proelia, falsus et omnis

Cum fueris, vincam te tenuisse fidem.

Conscius et mihimet vitiorum, ea cuncta libellis

Scripta dabo causae subveniamque tuae;

Probra quibus teneor multis recludere possum,

Meque relinquenti gloria maior erit.

Nec nihilum interea fuero lucratus ibidem,

Figitur in te nam pectoris omnis amor;

Sique meis oritur fortasse iniuria rebus,

Nil mihi non prosit, si tibi prosit idem.

Totus amans totusque tuus, nil ferre malorum

Noluerim, ut capias nonnihil ipse boni.

LXXXIX

Ede in flagitio te me liquisse repertum,

Protinus id vincam turpe fuisse nefas.

Ede vacillantes ob gressus, debilis ibo,

Reiciet causam vox mea nulla tuam.

Dedecoris nequeas mihi, care, imponere tantum,

Quo vicis optatae sit tamen ille color,

Quantum ego non duplicem; demum si malle fateris,

Notitiam voltu dissimulare queo.

Non adero quocunque loci spatiabere, nomen

Dulce tuum in lingua non habitare sinam;

Impietas oris quaedam ne peccet in illo

Prodere amicitiae forsitan ausa notas.

Omnia me contra pro te facienda vovebo;

Osus eris quem tu, non meus is sit amor.

XC

Me ferias cum vis, si quando hoc tempore malim,

Omnia cum votis stant inimica meis;

Adde tuos fortunae itus, incumbe cadenti,

Nec venias subito tu novus ipse dolor.

Ah minime, hos fuerit si fas evadere lutus,

Tu mihi crudelis post mala victa veni;

Flamina ne noctis duplicaveris imbre diei,

Sitve per accitas tracta ruina moras!

Linquere me si vis, parcas ipse ultimus ire

Cum desaevierit tenuibus ira inalis;

Aggredere in primis tu me, mihi prima ferenda

Fortunae veniat pessima plaga velim.

Cetera deinde meae sortis, iam tristia visa,

Sint ad discidium non ita visa tuum.

XCI

Est atavis, est qui subtili mente superbit,

Corpore firmo unus, vi magis alter opum;

Sunt quibus arridet vestis nova pravaque forma,

Hunc canis, hunc currus, accipiterve iuvant.

Ingeniis aliis alia est adiuncta libido,

Causa voluptatis maxima cuique suae.

His ego particulis me nullus metior, uno

Praeditus has omnes exsuperante bono

Pluris amor tuus est genere alto stirpis habendus,

Pluris opes quam sunt vel pretiosa chlamys;

Dulcior est avibus vel equis mihi, compos et eius

Possideo quidquid gloria cuique sua est;

Anxius hoc uno, quod habes ea cuncta vicissim

Auferre, ac summae me dare tristitiae.

XCII

I, facias quodvis te furaturus amanti,

Per vitam meus es, sic mihi certa fides;

Vitaque amore tuo nescit diuturnior esse,

Ex illo quoniam pendet ut esse queat.

Propterea mihi nulla gravis sit noxa timenda,

Cui minima extemplo clauserit ipsa diem;

Sortis iter video mihi fortunatius ire

Arbitrio quam si pendeat illa tuo.

Perfidia haud possis tu me vexare rebelli,

Rupit ubi vitae stamina ruptus amor;

O ego bis felix, cui sors est utraque dulcis,

Dulce in amore tuo vivere, dulce mori

Sed quid ita excellit nihil ut metuatur iniqui?

Falsus, ubi nildum suspicor, esse potes.

XCIII

Vivere sic pergam decepti coniugis instar

Te ratus integra pectoris esse fide;

Nam speciem ostendes, penitus mutatus, eandem

Ore meus, vel dum pectus aberrat amans.

Nec, quia nil oculis odiosum vivit in istis,

Scire tuas animi fas erit inde vices.

In vario voltu rugisve aut fronte coacta

Plurimum apud numerum perfida corda leges;

Te bonitas divina creans decrevit in ista

Vt facie nunquam non habitaret amor;

Quidquid consuleres, quidquid sub corde moveres;

In facie voluit nil nisi dulce legi.

O genita in pestem mortalibus aurea forma,

Intima ni virtus aequet in ore decus.

XCIV

Laedere qui potis est nec volt, fecisse recusans

Quae genitum imprimis ad facienda putes;

Corda movens aliis, friget dum marmoris instar

Ipse cupidinibus succubuisse piger;

Dona deum in sese merito trahit ille, suaeque

Indolis ingenitas ille tuetur opes.

Ille sui est voltus dominus, sua possidet ora;

In multis alii servit id omne decus.

Flosculus aestati est aestivo gratus odore,

Floreat ac pereat cum tamen ipse sibi;

Siquid at incessit tetrae robiginis illum,

Gramine ab agresti vincitur eius honos.

Optima corrumpas in pessima; sique putrescunt

Lilia, non loliis est ita foedus odor.

XCV

Est tibi quod nomen maculat floremque iuventae,

Qualis odoriferam pestis operta rosam;

Est tamen, o, in te quam dulce et amabile visu,

Deliciis celans omnibus omne malum!

Istaque lingua tuae quae volgat facta diei,

Libera de lusu nequitur ausa loqui,

Cuncta tamen laudat carpendo, ac fama piatur

Pessima si nomen nuncupat illa tuum.

Et quibus es vitiis tu iam lectissima sedes,

O quam felicem sunt ea nacta domum

Qua macula obtentis veletur quaeque venustis,

Quodque vident oculi vestiat omne decor.

Care, cave in noxam ne tanta licentia vertat;

Culter abutendo dente retusus erit.

XCVI

Ille iuventam in te culpat magis, alter amorem,

Hic tibi non parvum credit utrumque decus.

Sitque decus seu non, adamavit summus et imus;

Mendaque noscuntur si tua, menda placent.

Vt bene laudatur semper vilissima gemma

Reginae in digitis, cum sedet alta throno,

Sic vitiosa in te virtutes esse videntur

Scilicet, inque bonis obtinuisse locum.

Quot lupus ille agnos potuisset fallere, voltus

Callidus agninos imposuisse sibi;

Tuque oculos hominum quos, o, corrumpere possis

Omnibus istarum viribus usus opum.

Quod mihi tu nolis; illo sociamur amore

Vt pariter curae sit tua fama meae.

XCVII

Qualis hiems illud tempus dum separor a te,

Quo sine nil varius quod iuvet annus habet!

Frigus erat quantum, quam raris ulla diebus

Lumina, quae species nuda Decembris agro!