Выбрать главу

XXII. De rupe, quae uno digito movetur, et non toto corpore.

In regno Arelatensi, provincia Ebredunensi, castro, gaod Noth dicunt, est rupes magna, quam si minimo digito impulseris, totam ad facilem motum duxisti. Si vero totum corpus aut infinita plaustra boum admoveris, immobilis perseverat.

XXXIV. De vento, quem in chirotheca conclusit sanctus.

Quia vero ventorum ac montium fecimus mentionem, asserentes, montes plurimos omnibus ventis esse altiores, illud quoque annectimus, valles esse sic montium contiguitate conclusas, quod ad illas nunquam aura pervenit. Ecce in regno Arelatensi, episcopatu Vasconensi castrum Divionis multis colonis inhabitatum. Hoc in valle, circumquaque montibus circumsepta, positum est, in quod, eo quod ventus nec levissimus subintraverat usque ad tempora Caroli Mfagni], sterilis, semper vallis extiterat, omnique humano commodo prorsus inutilis. Verum infoecunditatem ipsius comperiens archiepiscopus Arelatensis, sanctissimus vir, miraculis praeclarus, Caesarius, mare civitati suae subjacens adiit, et chirothecam suam vento marino repletam strinxit. Accedens itaque ad vallem, inutilem tunc habitam, in nomine Christi chirothecam, plenam vento, scopulo cuidam injecit, ventumque perpetuum jussit emittere. Sicque factum est, quod statim rupes, facto foramine, per scissuram exhaustum ventum semper eructuat, quem pontianum vulgus nominat, quasi a ponto illuc virtute divina translatum. Hic, inquam, impetuosus terminos cujusdam subterfluentis aquae non

72

transgreditur, omnia foecundat, omnia salubrat, et dum praetereuntes a fronte salutat, eos altiore flatus algore flagellat: quos vallis confinium egressos quasi prohibitus, ne datas sibi metas excedat, non approximat. XXXIX. De puteo, de Cerseules.

In regno nostro Arelatensi, diocesi Vapicensi, est castrum Cerseules, in cujus castri territorio lacus aliae profunditatis excrevit. Sane in lacus medio crusta pratum fecit, quae per anni circulum ab hominum attactu libera, tempore herbae tondendae, applicitis restibus, ad terram trahitur lacui imminentem, et sic defalcata sectiones recepit. Inter plurimos cohaeredes facta itaque congrua divisione, solutis funibus crusta redit in id ipsum, quo fuerat, meditullium lacus occupatura. XLII. De rupe, quae nominatur Aequa Villa.

Solent adolescentiae sectatores non minus figmenta venari quam vera; et cum vanitas vanitatum sit et omnia vanitas: vani filii hominum, dum mentiuntur, in stateris inter matura praecoquum aliquid decerpunt, et non minus fabulis delectantur quam rebus gestis. Ecce in regno Arelatensi et episcopatu Gratianopolitano juxta Diensis dioecesis confinium est rupes altissima in territorio, quod incolae Treves nominant, quam altera e vicino rupes respicit, cui nomen aequa villa, eo, quod sit aequalis illi, sed inaccesibilis in sua altitudine. (**) Ex opposita ergo rupe conspicientibus apparet illic fons perspicuus, qui scopulosa scala delabitur: et in summo rupis apice ad modum prati, herba viret, in quo nonnunquam panni super extensi candidissimi visuntur ad exsiccandum expositi, sicut lotrices in usu habent. Istud unde prodeat aut quid signet, aut quo ministrante compareat, quaerere facile fuit, sed invenire difficillimum. LVII. De dominica castri de Espervel.

Frequens est, ut angeli satanae in angelos lucis se transforment, et in humanis mentibus aliquid diabolicae immissionis nutriant. Ad istorum agnitionem quoddam admiratione dignissimum subtextui, quod a viris probatissimae ac sincerae religionis accept Erat in regni Arelatensis finibus, episcopatu Valentino, castrum Espervel nomine. Hujus castri domina in assiduam consuetudinem duxerat, inter missarum solennia post evangelium, ecclesiam egredi. Non enim poterat consecrationem dominici corporis sustinere. Cum post multos annos id compertum vir ejus, dominus castri, habuisset, nec tantae praesumtionis causam sedulus investigator invenisset, in uno aliquo die solemni finito evangelio, egrediens domina, per virum et clientulos ejus invita ac renitens detinetur, statimque sacerdote verba consecratoria proferente, domina spiritu diabolico levata avolat, partemque

73

capellae secum in praecipitium ducens, nullatenus in partibus illis visa est. Sed et pars turris, cui capella innitebatur, adhuc superstes rerum fert testimonium. Hinc tibi, felix Auguste, doctrina sumenda est circa eos, qui circa divina sacramenta devoti sunt, et contra illos, [ob presbyteros] qui fornicantur, adeo contemnentes sacramenta per manus nostri temporis sacerdotum ministrata, quasi ad veritatem virtutemque sacramentorum dignitas aut indignitas operetur ministrantium! Profecto haeretici sunt hi, qui solem contemnunt transeuntem per immunda loca. Quisquis ad baptismum venit per fidem, Deo saltern decimam sui laboris off erat primitiasque cogitationis secundum illud: primum quaerite regnum Dei, decimasque solvat suae dietae. Saltern dum corpus consecratur dominicum et offertur pro nobis ad dominum Deum patrem, unica hora stet cum Christo in cruce pro nobis pendente, oret cum orante, vigilet cum vigilante; dum pro ipso Christus patrocinatur ejus advocatus, a judicis praesentia non recedat. In ecclesia nihil praeter orandum meditetur, nihil loquatur, nihil vagis oculis intueatur. Non sit solo evangelio contentus, non oratione, non epistola, non negligat illud, quod sequitur, quod quaeritur et quod creditur. Omnis consummationis finis quaerendus est. Cum enim Deus suos dilexisset, in fine dilexit illos. Finis, non pugna coronat. Nil credas actum, cum quid superesset agendum. Si cum xenio nuncius Domini venisti, ut offeras, quod mittitur, nunquid dicto salutationis verbo etproposita xenii dominici qualitate, ipso quod mittitur, non porrecto, ac responso gratiarum non audito, redibis prudenter, imperfecto opere? Si offene venis per orationem, quod sacerdos offert per communicationem, ut quid xenio non porrecto summo patri, refugisti? Hic enim est paschalis transitus ad esum agni mysticum per Jesum ordinatus. Transit enim per medium castrorum nostrorum agnus, qui tollit peccata mundi. Transit etiam per os sacerdotis ita, quod non comminuitur ex eo. Et sicut in verbis consecratoriis a sinu Patris mittitur, ut descendat ad manus sacerdotis, ita et in communicationem redit et ascendit per os sacerdotale ad Deum patrem nostrum, et a nobis et pro nobis factas preces in ejus conspectum oblaturus. Hinc est quod ab ipso Domino dicitur: hoc facite in meam commemorationem: quotiescunque enim hoc feceritis, mortem Domini annunciabitis, donec veniat. Quisquis ergo fugis non completa hostia, ipsam, quae mittitur pro te, hostiam tibi prodesse non posse credis; quasi venisses, ut imperatorem visitares, visisque cursoribus ejus, recessisses? Cursores domini sunt, et nuncii, Gregorius in introitu, quem cecinit, Paulus in epistola, ac Propheta in lectione, modulatio gradualis et Alleluja. Tuba dominica sonat in evangelio, verum inter secreta sacerdotis opera Christus ipse descendit, tanto districtius occurrentem te sibi dijudicans, quanto secretius

74

te videt intus renes, et corda perscrutans. Ecce, quod peccato pessimae illius mulierculae, de qua diximus, capella cornut, ipsaque inter manus tenentium eam evanuit, sed et ipsum castrum saniere diruptum consilio sedem mutavit et nomen. Translati enim sunt incolae ad castrum, quod Carpei nuncupatur.

CXXII. De valle, de Lentuscula.

Est in regno Arelatensi et provincia Ebredunensi locus, in quo per Alpium summa cacumina facili cursu in aestate, et brevi sed plurimum periculoso transitu descenditur in Italiam. Nomen vallis de Lentuscla incolae indiderunt, in cujus apice si quis tussierit aut clamaverit, statim ex aliis rupibus nix coagulata descendit, et exaggerationem ad se trahens infinito cumulo transeuntes obruit, et ad infimam abyssum dejectos prosternit.

CXXVI. De aqua, de qua sanantur gutturnosi.

Est in provincia Ebredunensi, quae pars est regni Arelatensis, castrum de Barles, in cujus territorio fons scaturit, ex cujus aquae potu et lavacro curantur gutturnosi. Sunt et in regno Arelatensi plurimi fontes, qui aestate fervente scaturiunt, hyeme vero siccantur.