Выбрать главу

Item secundo funi superiori, videlicet fortitudini, correspondet secundus inferior, scilicet odium, et hiis trahuntur omnes mali. Nam omnis, qui male agit, odit lucem, sicut dicitur in evangelio Johannis: et quoad illos magis necessaria est fortitudo dei quam ad primos. Nam primi voluntarie veniunt ad iudicium, sperantes premium. Isti autem fugient iudicium, timentes supplicium eternum, et abscondent se in speluncis et petris montibus et dicent moncius et petris: «cadite super nos, et abscondite nos a facie sedentis super thronum et ab ira agni,» quando veniet dies magnus ire ipsorum, et quis poterit stare, sicut legitur in apocalypsi. Quare quoad eos necessaria est fortitudo, ut per illam trahantur inviti. De prima, scilicet fortifudine potest intelligi, quod dicit apostolus: Omnes rapiemur, scilicet fortitudine dei «obviam Christo in aera». Et quod salvator in evangelio dicit: «Cum exaltatus fuero a terra, omnia traham ad me ipsum,» scilicet fortitudine. De secundo vero legitur in libro regum: «Extendet super Jerusalem funiculum Samarie et pondus domus Achab.» De ambabus dicit psalmista: «Funes peccatorum circumplexi sunt me.» Et sic omnes educentur per apostolos in illa sagena. Nam ut ait apostolus: «Omnes stabimus ante tribunal dei, recepturi prout in corpore gessimus.»

Educent autem nos ad litus, id est tribunal omnipotentis dei, quod proprie litori comparatur. Nam sicut litus est terminus navigancium, sic idem tribunal est terminus et finis omnium in hoc seculo fluctuancium. Postquam autem educent nos, tunc erunt sedentes secus litus, id est tribunal, ut supra dictum est, sicut ait salvator in evangelio: «Cum sederit filius hominis in sede maiestatis sue, sedebitis et vos super sedes duodecim, iudicantes duodecim tribus Israhel.» Et eligent ad iudicantes domino nostro bonos in vasa, id est ascribent eos in eterna tabernacula, ubi pax est et gaudium, suo recto iudicio. Malos autem foras mittent, id est ad gehennam perpetuam condempnabunt, ubi est fletus et stridor dencium; quod fiet in verbo dei, dum dicet bonis: «Venite benedicti patris mei, percipite regnum» etc. Ad malos autem: «Ite maledicti in ignem eternum,» sicut legitur in evangelio Mathei. Quo iudicio finito statim angeli tanquam ministri et executores dictarum sentenciarum et iudicii separabunt malos de medio iustorum et mittent eos in caminum ignis, ut sequitur in verbo evangelii premissi. Nam ipsi sunt ministri verbi dei, ut de eis psalmista dicit: «Benedicite domino omnes angeli eius, potentes virtutes facientes verbum illius ad audiendam vocem sermonum eius. Benedicite domino omnes virtutes eius ministri, qui facitis voluntatem eius.»

Sequitur autem in verbis premissis: «Intellexistis hec omnia?» Dicunt ei: «Eciam.» Interrogatoria sunt hec verba. Unde cum dominus proposuisset discipulis suis predictas tres parabolas, interrogabat eos verbis hiis: Intellexistis hec omnia? Interrogabit autem eos, non quia de eorum sciencia dubitaret, quia omnia novit, antequam fiant, sed ut interrogando intellectum eorum ad sui cognicionem alcius elevaret, quod nobis in persona Petri liquide in evangelio Mathei demonstratur, cui interrogato, «quem homines dicunt filium [hominis],» respondenti: «Tu es Christus, filius dei vivi,» statim a domino dictum est: «Caro et sanguis non revelavit tibi, sed pater meus, qui est in celis.» Ecce quomodo ad interrogacionem discipulorum intellectus fuerat continue elevatus, unde protinus responderunt: «Eciam domine.» Dominus igitur elevacionem intellectus eorum conspiciens, ac ipsos ad capienda verba sue sancte doctrine ferventes considerans, ipsosque adhuc amplius allicere et invitare cupiens, premia celestia eis pro mercede pollicetur, dicens: «Ideo omnis scriba doctus in regno coelorum similis est patri familias, qui profert de thesauro suo nova et vetera.» Et bene dicit scriba doctus, qui videlicet verbo doctrine et exemplo bone vite eos erudiendo instruit et informat. Nam qui docent et non faciunt, vocantur quidem scribe, sed non docti, ut [dicit] in evangelio Mathei: «Super cathedram Moysi[s] sederunt scribe et farisei, sed doctrinam eorum facite, secundum opera eorum nolite facere.» Ecce, quod vocantur scribe, sed non docti. Ideo non omnis scriba, sed dumtaxat scriba doctus similis est homini patri familias, qui de thesauro suo profert nova et vetera. Thesaurus enim est divicie successive recondite. Sicut igitur pater familias tempore opportunitatis et necessitatis pro terrena gloria de thesauro suo profert nova, que noviter recondidit, et vetusta, que dudum reservavit: sic scriba doctus de thesauro suo, quem spiritu sancto inspirante in corde suo recondidit, pro gloria in celesti patria adeptura ad erudicionem et iustificacionem aliorum sua sancta predicacione et erudicione novi et veteris testamenti misteria salubriter profert et exponit. Recte enim tales sunt scribe docti, de quibus legitur in Daniele: «Qui autem docti fuerint, fulgebunt» etc. et qui ad iusticiam erudiuut multos, quasi stelle in perpetuas eternitates.