Capitulum XIV
Estate eadem veniens prope Mutam fregi castrum Choczyn et alia quam plura castra domini de Potnsteyn, quia habui eodem tempore guerram cum eodem domino; et postea fuit concordatum. Eodem tempore inventa fuit argentifodina in Vresnik. Eadem estate arripui iter cum multis baronibus Boemie volens transire in comitatum Luczemburgensem ad patrem meum, qui miserat pro me; et de Francfurt reversus sum. In eadem reversione creavi collegium ad Omnes Sanctos in capella regia in castro Pragensi et processi ad regem Ungarie, qui graviter infirmabatur. Et antequam in Boemiam reverterer, me in Ungaria existente, venit pater meus ad Ludovicum, qui se gerebat pro imperatore, ad tractandum pro concordia. Dictus tamen Ludovicus promiserat michi nullos tractatus cum patre meo alicuius concordie se sine me habiturum, sed de consilio meo dicebat se cum patre meo graciose ordinaturum. Ipse vero Ludovicus immemor fidei ac promissionum suarum, fraudulenter decipiens patrem meum, ad composicionem eum deduxit, asserens se dudum mecum concordasse. Et sic posuit magnam diffidenciam inter me et patrem meum, fecitque, quod ex racione concordie, quam idem Ludovicus confinxerat inter me et ipsum factam fuisse, pater meus recepit ab ipso feoda sua tamquam ab imperatore. Concordavit eciam cum eo et in pluribus voluntati condescendit ipsius, que minime fecisset, si scivisset, quod ego nondum concordatus cum eo fuissem. Hoc vero ego resciens ad patrem meum in Mylteberk Maguntine diocesis acceleravi, significans eidem totum esse falsum et fraudulentum, quod idem Ludovicus Bavaricus secum tractavisset. Sicque ea, que inter ipsos facta fuerant, cum baronibus Boemie nec sigillare nec ratam habere volui eandem concordiam, et ea que ibidem acta fuerant, omnia pro non factis habui et nulla dixi. Abinde veni Bozoniam, que est in metis Ungarie et Austrie, et concordavi regem Ungarie cum duce Austrie. Deinde pater meus processit versus Moraviam volens destruere Nicolaum, ducem Opavie et Ratiuarie, quem patri meo vix reconciliavi. Dedit tamen patri meo castra et pecuniam multam. Abinde processi in obsidionem castri Potnsteyn, quod contra me et regem Boemie rebellaverat et spolia multa de eo committebantur. Et licet esset inacquisibile, infra novem tamen septimanas ipsum acquisivi turrimque cum barone, cuius castrum erat, in terram deieci, muros quoque cum toto castro solotenus prostravi. Deinde ivi cum patre meo Wratislaviam. Episcopus vero illius loci erat patri meo inobediens, propter quod pater meus commotus abstulit eidem castrum Milecz. Ipse vero ea de causa excommunicavit patrem meum; pater autem meus expulit eum una cum clero de civitate. Et hec dissensio duravit bene per duos annos inter patrem meum et clerum predictum. Abinde processit pater meus in Budissyn, proinde in Franciam in auxilium regi Francie, quia tunc incipiebat guerra inter reges Francie et Anglie, et dimisit me loco sui in regno. Ego autem substitui loco mei Petrum de Rosinberk et secutus fui eum per Bavariam, ubi inveni sororium meum Heinricum, ducem Bavarie, mortuum, qui unicum filium cum sorore mea Margaretha reliquerat in heredem, puerum decem annorum. Cuius tutelam pariter et patrie occupavit Ludovicus, qui se gerebat pro imperatore, racione matrimonii et tractatus, quem idem Ludovicus fecerat cum patre predicti pueri. Quia repulerat filiam Rudolphi, ducis Bavarie, comitis Palatini, filii fratris sui, que predicto puero erat promissa et iurata, deditque eidem filiam suam, que nondum loqui poterat, dicens, quod vellet pro ea promittere, donec eadem pro se loqueretur; que deo permittente muta facta est. Et inde transiens Bavariam veni ad patrem meum in comitatum Luczemburgensem.
Et ibi ego optans processi in auxilium regi Francie, cui tunc obsederat rex Anglie civitatem Rannatensem, antequam ipse gentem suam congregaret. Et abinde processit ante oppidum sancti Kwintini, deinde ante oppidum Rubemontis et abinde usque prope civitatem Laudinensem. Demum reversus est versus comitatum Hannonie, ubi rex Francie secutus est eum usque ad metas. Metatus est uterque castra in metis Hannonie. Rex vero Anglie secessit et recessit, dimittens regi Francie campum, cum eum per integram diem expectasset et acies essent parate, quamvis in exercitu multos principes Almanie secum haberet, videlicet ducem Bravancie, marchionem Juliacensem et de Monte, comitem Flantrensem de inferiori Almania; de superiori vero marchionem Misnensem, marchionem Brandeburgensem, filium Bavari, et quam plures alios cum potencia Ludovici, qui Ludovicus ipsum regem Anglie per Germaniam vicarium imperii constituerat.
Illis diebus, cum pater meus unum oculum perdidisset, in altero incipiens infirmari transivit in Montem Pessolanum secreto ad medicos, si posset curari; qui tamen eo tempore excecatus est. Ego vero procedebam ad regem Hispanie in auxilium eidem contra regem Granate Feragacium, ac gentes et apparatus meos iam premiseram in Montem Albanum. Sed pater meus retinuit me in Monte Pessolani secrete, non permittens me transire ulterius.