Ubi me existente patriarcha Aquilegiensis oppressus a duce Austrie et comite Veronensi, qui in campis iacebant prope Veronium in Foro Julii, quibus patriarcha cum gente sua resistere non valebat, misit michi epistolam in hec verba: «Vobis illustri principi Karolo de progenie regis Boemie, marchioni Moravie, nec non milicie vestre notifico, quod domus domine dominarum et virginis virginum Aquilegiensis per hostes graviter oppugnatur; cui tamen servitores dominarum vel, puellarum pocius adiuvare debent. Et ideo rogo vos et vestros principes universaliter, quatenus amore domine dominarum non permittatis ita ipsius domum et bona violari».
Quibus auditis una cum militibus nostris bene ducentis galeatis et mille peditibus transivimus per altissimos montes, ubi transitus non erat consuetus. Dominus quoque transitum nobis paravit per Senevallem, et venimus cum magna difficultate in diocesin Aquilegiensem et altero die ad patriarcham. Qui congregaverat gentem suam et castra metatus est ad nos prope unum flumen contra inimicos suos, qui iacebant ex altera parte rivi inter nos et eos existentis. Ipsi autem eadem nocte rescientes adventum nostrum fugierunt, et dispersus est exercitus eorum. Tunc nos secuti sumus eos et obsedimus partem eorum in castro. Ibi iacuimus per multum tempus et impugnavimus sepius dictum castrum. Ibidem ex nostris multi fuerunt vulnerati.
Capitulum XV
Post aliquantulum temporis Johannes rex et Karolus in Boemiam fuerunt reversi. Et rex Johannes tocius regni administracionem tradidit in manus Karoli, hac tamen condicione interposita, quod ipse Karolus deberet regi Johanni quinque milia de parata pecunia ordinare, et quod ipse rex Johannes non deberet infra duos annos ad manendum in Boemiam venire nec infra dictum terminum aliquam pecuniam a regno postulare. Hanc quidem pecuniam sibi per Karolum celeriter conquisitam accepit et in Franciam secessit. Post cuius recessum Karolus feliciter et satis industriose regni gessit gubernacula, et queque dissipata et distracta revocando in statum debitum disposuit ac reduxit.
Capitulum XVI
Expiratis itaque duorum annorum, sicut supra dictum est, curriculis rex Johannes reversus in Boemiam, disposuit cum Karolo, ut una versus Prussiam transirent contra Litvanos pugnaturi. Celeriter ergo ad viam procuratis necessariis Vratislaviam transierunt, quo eciam rex Ungarie, comes Hollandie et plures alii principes, marchiones, duces et multi viri spectabiles in eodem proposito de diversis mundi partibus convenerunt. Eis itaque in Vratislavia existentibus inter alia solacia, quibus principes solent insistere, ille odiosus et furibundus taxillorum ludus inter eos extitit. In quo rex Ungarie et comes Hollandie sic ferventer luserunt invicem, ut ipse comes in rege sexcentos florenos lucraretur. De quo dum dictum regem iracundum et turbulentum videret habere animum, motus vehemencia et arroganti animo prorupit in hec verba: «O domine rex, mirandum est, quod cum princeps tam magnificus sitis, cuius terra auro abundare dicitur, de tam modica pecunie summa sic egrum debetis monstrare animum et in inquietudine ponere mentem vestram. Ecce ut vos et omnes alii videatis aperte, quod pecunias taliter acquisitas non amplector, nec in usus meos transire, sed liberaliter a me transire debeant». Quo dicto omnes pecunias in ludo acquisitas proiecit in medium populi circumstantis. De quo ipse rex maiorem concepit iracundie materiam, quam tamen ut sapiens dissimulans silencio pressit. Post non multos vero dies omnes isti principes et magni viri de Vrastislavia versus Prussiam processerunt. Et ibidem cum per longum tempus glaciem expectantes iacuissent, hiems adeo fuit mollis et lenis, quod per glaciem transitum sicut alis annis minime habuerunt. Et sic multi magni viri suis votis frustrati perdiderunt labores similiter et expensas.
Capitulum XVII
Reversi sunt itaque domini prenominati et quisque eorum ad terram suam direxit gressus suos. Rex autem Cracovie et Bolco dux malignum fraudulenter conflaverunt consilium, qualiter Johannem regem et Karolum in eorum reditu de Prussia possent capere et post multas contumelias usque ad extremum denarium depactare. Ipsi autem talium insidiarum ignari, rex Johannes cum suis per marchiam Brandenburgensem et Lusaciam transeundo versus comitatum Lucemburgensem se recepit, Karolus vero vitare non potuit, quin oporteret eum per regis Cracovie terram versus Vratislaviam necessario remeare. Venit itaque in civitatem Calis, ubi procurante rege Cracovie irretitus fuit insidiis, non ut tanquam hostis publicus capi deberet, sed ne civitatem exiret clanculo custodiri. Quod statim dum Karolus intelligeret, finxit se huiusmodi non sentire custodiam, sed dixit: se ibidem velle pausacionis gracia per dies aliquot permanere. Misit itaque ad capitaneum Vratislaviensem nuncium pedestrem, insinuando sibi totius facti ordinem seriatim. Qui statim cum trecentis armatis prope civitatem Calis ad unum milliare pervenit, valentemque spadonem Karolo ante portam civitatis transmisit. Quem Karolus satis sagaciter, sicut per nuncium, quem in Vratislaviam transmiserat, edoctus fuit, tentavit, adductum itaque caballum ascendit et celeri cursu ad suos, qui de Vratislavia ad eripiendum eum venerant, citius perrexit. Dum igitur rex Cracovie intellexisset, quod Karolus suos sic evasisset laqueos, totam eius familiam, que post eum in Calis remanserat, captivari mandavit, quam postea, ex quo Karolum, sicut decreverat, retinere non potuit, absolutam abire permisit. Post hec rex dictus Cazimirus civitatem Stynaviam ad territorium Vratislaviense spectantem obsedit et expugnavit. Ubi multa enormia deflorando virgines et civium uxores deturpando commisit. Quod cum Johanni, regi Boemie, qui tunc super alveum Rheni moram traxit, insinuatum fuisset, statim in Boemiam venit, et congregato exercitu civitatem Swidnitz obsedit et suburbio eius depopulato et territorio eius in magna parte destructo civitatem Landeshute expugnavit et devicit. Et quia ipse dux Swidnicensis illas insidias et machinaciones iniquas, quibus Karolus in Calis, sicut superius narratum, extitit detentus, dolose et nequiter procuravit, rex Johannes et Karolus decem septimanas in terra dicti ducis iacentes, ea hostili prede in vindictam perpetrati criminis exposita in Boemiam redierunt.