Cavete ergo vobis ab omni peccato in etate tenera, quia parvus error in principio magnus erit in fine. Sed ambulate in lege domini sine macula, ut benediccionem accipiatis ab eo, qui ait: «Beati inmaculati in via, qui ambulant in lege domini,» ut sitis tamquam lignum, quod plantatum est secus decursus aquarum, quod fructum suum dabit in tempore suo, et folium eius non defluet, sed asscriptum erit in libro vite, ubi asscripta sunt nomina iustorum. Quod vobis prestare dignetur, qui dignus fuit aperire librum et signacula eius.
Capitulum III
Successioni vestre diligenter scripsi verba preassumpta sapiencie et timoris dei, quantum mea parvitas divini auxilii capax fuit. Nunc de vana et stulta vita mea vobis scribere cupio, ac de exordio transitus mei mundani, ut cedere vobis valeant in exemplum. Graciam autem michi a deo infusam et amorem studii, quod mei pectoris habuit tenacitas non tacebo; ut tanto magis speretis in divino auxilio in laboribus vobis succurrere, quanto patres et predecessores vestri vobis magis annunciant. Nam et scriptum est: «Patres nostri annunciaverunt nobis.» Cupio ergo vos non latere, quod Heinricus septimus, Romanorum imperator, genuit patrem meum nomine Johannem ex Margareta, ducis Bravancie filia. Qui duxit uxorem nomine Elyzabeth, filiam Wenceslai secundi, Boemie regis, et obtinuit regnum Boemie cum ea, quia masculinus sexus in progenie regali Boemorum defecerat. Et expulit Heinricum, Karinthie ducem, qui habebat in uxorem sororem seniorem uxoris sue dicte, que mortua est in posterum sine prole, qui regnum Boemie causa eiusdem sororis ante eum obtinebat, prout clarius in cronicis Boemorum continetur. Genuitque idem Johannes, rex Boemie, cum Elyzabeth regina primogenitum suum nomine Wenceslaum anno domini millesimo trecentesimo XVI pridie idus Maii hora prima in Praga. Deinde alium filium nomine Ottogarum, qui in puerili etate decessit. Demum genuit et tercium nomine Johannem. Habuitque predictus rex duas sorores desponsatas, unam tradidit Ungarorum regi Karoli Primo, que sine liberis mortua est; secundam vero dederat Karolo, Francorum regi. Ipso regnante in Francia anno incarnacionis domini millesimo trecentesimo vicesimo tercio, misitque me meus pater iam dictus ad dictum regem Francie me existente in septimo anno puericie mee; fecitque me dictus rex Francorum per pontificem confirmari et imposuit michi nomen suum equivocum videlicet Karolus et dedit michi in uxorem filiam Karoli, patrui sui, nomine Margaretam dictam Blanczam. Mortuaque est uxor sua, soror patris mei, anno illo sine prole. Demum idem rex aliam sibi matrimonio copulavit. Dilexitque me prefatus rex valde, et precepit capellano meo, ut me aliquantulum in litteris erudiret, quamvis rex predictus ignarus esset litterarum. Et ex hoc didici legere horas beate Marie virginis gloriose, et eas aliquantulum intelligens cottidie temporibus mee puericie libencius legi, quia preceptum erat custodibus meis regis ex parte, ut me ad hoc instigarent. Rex autem predictus non erat avarus pecunie et utebatur bono consilio et curia ipsius resplendebat senum principum tam spiritualium quam secularium congregacione.