Выбрать главу

Facta est autem magna dissensio inter regem Anglie, qui erat temporibus illis, et inter predictum regem Francie. Rex autem Anglie habebat in uxorem sororem predicti regis, quam idem rex expulit de Anglia una cum filio suo primogenito nomine Eduardo. Que veniens ad fratrem suum permansit in Francia in exilio una cum suo primogenito. Rex vero Francie indignatus propter expulsionem sororis sue et sororini rogavit socerum meum Karolum, patruum suum, ut vindicaret tantam verecundiam progeniei ipsorum factam. Qui assumpto exercitu intravit Aquitaniam, et quasi eam in toto devicit, excepto Burdegalis cum aliquibus fortaliciis sive castris Reversusque dictus Karolus in Franciam triumpho obtento, tradidit filiam filie sue, comitisse Hanonie, sororis mee uxoris, filio predicti regis Anglie Eduardo tempore exilii in uxorem, associataque sibi comitiva misit ipsum in Angliam. Qui invaluit in patrem et captivavit eum, et privavit eum regno, et imposuit sibi diadema. Eodem anno interemptus fuit in carceribus pater filii predicti.

In illo eciam anno mortuus est Karolus, socer meus, et dimisit filium primogenitum nomine Philippum. Eodem quoque anno in purificacione beate Marie obiit Karolus, Francorum rex, relicta uxore pregnante, que peperit filiam. Et cum de consuetudine regni filie non succedant, provectus est Philippus, filius soceri mei, in regem Francie, quia propinquior erat heres in linea masculina. Assumpsitque dictus Philippus consiliarios predecessoris sui, sed eorum consiliis minime acquiescens avaricie se contulit. Fuitque unus inter consiliarios suos, vir prudentissimus, Petrus, abbas Fiscanensis, nacione Limovicensis, homo facundus et litteratus, omnique morum honestate circumseptus, qui in die cinerum anno primo regni Philippi missam celebrans sic industriose predicavit, quod ab omnibus fuit commendatus. Ego vero eram in curia predicti regis Philippi, cuius sororem habebam, post mortem predicti Karoli, cum quo fueram quinque annis. Placuit autem michi predicti abbatis facundia seu eloquencia in eodem sermone, ut tantam contemplacionem haberem in devocione ipsum audiens et intuens, quod intra me cepi cogitare dicens: Quid est, quod tanta gracia michi infunditur ex homine isto? Cepique demum sui noticiam, qui me multum caritative ac paterne confovebat, de sacra scriptura me sepius informando.

Fuique duobus annis post mortem Karoli in curia regis Philippi. Post hos duos annos remisit me idem rex cum uxore mea, sorore sua, nomine Blancza, ad patrem meum Johannem, regem Boemie, in civitatem Luczemburgensem, qui comitatus erat patris mei ex successione patris sui divine memorie Heinrici imperatoris. Qui cum esset comes Luczemburgensis, electus fuit in regem Romanorum, prout in cronicis Romanis plenius, quomodo aut quanto tempore regnaverit, continetur.