Erat hercle casus memorabilis. Fossae parvulae et siccae, in quibus Porcellus totiens naso foderat in rivulos mutatae erant, rivuli quos vado transierat rivi erant et rivus, cuius inter praeruptas ripas tam feliciter luserat alveo egressus ubique tam large patuit, ut Porcellus mirari inciperet, num lectulum eius mox invasurus esset.
'Aliquantulum perterrefacit, secum dixit, 'animal parvulum ab omni parte aquis circumdatum esse. Christophorus Robinus et Pu in arbores ascendendo effugere possunt, Canga saliendo, Lepus cuniculos agendo, Bubo sese alis sustollendo, Ior magna voce clamando donec integer incolumisque servatus esset, sed ego hic sum, aquis circumdatus et quodcumque sit agere impotens.
Sine intermissione pluebat et singulis diebus aqua magis magisque crescebat usque eo, donec paene Porcelli fenestra tenus pervenerat, neque tum quidem ipse aliquid fecerat.
'Ecce Pu, secum cogitavit. 'Pu parum cerebri habet, sed nunquam aliquid ei incommode accidit. Puerilia tractat et in bonum exeunt. Ecce Bubo. Bubo non habet, quod cerebrum vocari possit, sed non ignorat res. Certo non ignorat quid aquis circumdatum facere oporteat. Ecce Lepus. Est homo nullius libri, sed semper consilia prudentia capit. Ecce Canga. Non est ingeniosa Canga, Canga non est, sed de Ruo timens etiam inconsulto recte agat. Ecce etiam Ior. Ior iam adeo miser est, ut hoc fieri non curet. Sed scire aveo quid Christophorus Robinus conetur.
Tum repente historiae recordatus est, quam Christophorus Robinus ei narraverat de homine quodam in insula deserta, qui aliquid scripti in lagoenula undis commiserat. Et Porcellus mente finxit aliquem, si ipse quid scriberet et in lagoenula in aquarn conjiceret adventurum et se servaturum esse.
A fenestra recessit et domum perscrutari coepit — totam partem nondum submersam — postremo lapidem scriptorium et chartam albam et siccam invenit, atque lagoenulam cum cortice. Itaque una pagina scripsit:
SUCCURRITE
PORCELLUS (EGO)
et pagina aversa:
PORCELLUS SUM, EGO, SUCCURRITE,
SUCCURRITE
Postea chartam in lagoenula collocavit, lagoenulam cortice quam artissime occlusit, se e fenestra quam longissime, ne delaberetur, proclinavit et lagoenulam quam longissime potuit — splass — ejecit; lagoenula post punctum temporis in summam aquae emersit. Porcellus lagoenulam lente et longe supernatantem observabat, usque eo quoad dolebat de fatigatione oculorum, et modo lagoenulam, modo aquam undatim crispam sequi cogitabat, repente autem intellexit se lagoenulam nunquam iterum visurum esse et se omnia, quae fieri potuerant, ut servaretur, fecisse.
'Nunc autem, cogitavit, 'alium quem aliquid facere oportet, et spero eos mox acturos esse, quia nisi quid faciant natare debeo, quod nequeo, spero igitur eos mox acturos esse. Suspirium ex imo duxit et dixit: 'Utinain Pu adesset! Alter cum altero jucundius se habet!
Pluvia incipiente Pu dormiebat. Pluebat, pluebat et pluebat et ipse dormiebat, dormiebat et dormiebat. Diem laboriosum habuerat. Recordamini quomodo palum septentrionalem invenerat — sane, adeo elatus erat ut Christophorum Robinum interrogaret, si essent alii poli, qui ab urso parvi cerebri reperiri possent.
'Est Polus Australis, dixit Christophorus Robinus, 'et opinor etiam Polum Orientalem et Occidentalem esse, quamquam apud quosdam ambigitur.
Pu his verbis mira alacritate affectus suasit in expositione ad Polum Orientalem inveniendum ire, sed Christophorus Robinus de aliis negotiis cum Canga gerendis cogitabat; itaque Pu solus ad Polum Orientalem petendum exiit. Utrum reperisset, necne, oblitus sum. Sed domum reversus adeo defatigatus erat, ut media in coena, id est paulo postquam semihora amplius manducaverat, somnus artus eum in cathedra abstulisset, et dormiebat, et dormitebat et dormiebat.
Tunc repente somniavit. Erat apud Polum Orientalem et erat polus valde frigidus, genere frigidissimo nivis et glaciei obtectus. Alvearium ad dormitandum idoneum invenerat sed locus cruribus suis deerat itaque foris manserunt. Et vusilli silvatici policolae orientales advenerunt et pellem eius rodebant ut ex ea nidos pro progenie texerent. Quo magis rodebant, eo frigidiora crura fiebant, quoad expergefactus esset et — o - in cathedra sedebat pedibus aquis submersis et aqua omnino circumdatus.
Per aquam usque ad portam transiit et foras spectavit. .
'Graves seriaeque res, dixit Pu. 'Mihi fugiendum est.
Maximum igitur vas mellis capiens cum eo ad largum arboris ramum, alte ab aqua aufugit, postea autem descendit et alio cum vase aufugit. . et fuga tota peracta Pu alto in ramo sedebat, pedibus iactantibus et juxta eum X vasa mellis erant. .
Post biduum erat Pu, in ramo sedens pedibus iactantibus et juxta eum erant IV vasa mellis.
Post triduum erat Pu, in ramo sedens pedibus iactantibus et juxta eum erat vas mellis.
Post quadriduum erat Pu. . Et quarta die mane lagenula Porcelli fluctibus ad eum advecta est et Pu clara voce 'MEL' clamans se in aquam praecipitavit, lagoenulam manu cepit et ad arborem haud facile revertit.
'Malum! dixit Pu lagenulam recludens. 'Inanis humiditas! Quid ista chartula sibi vult? Chutam extraxit et adspexit.
'Est nuncius, secum dixit, 'profecto est. Ecce littera «P», scilicet est, videlicet est et «P» significat «Pu» denique est nuncius pro me et ego litteras nescio. Oportet me Christophorum Robinum invenire, aut Bubonem, aut Porcellum, unum Lectorum Prudentium qui scripta legese possunt, et ii mihi quid nuncius significet, legent. Sed natare non valeo. Malum!
Postea autem consilium cepit et censeo consilium pro urso parvi cerebri bonum fuisse. Secum dixit:
'Si lagoenula fluctuat vas etiam fluctuabit et si vas fluctuat ego insuper sedere possum, si vas permagnum est.
Itaque vas maximum apprehendit et cortice clausit.
'Omnes naves nomina habent, dixit, 'proinde navem meam "Ursum fluctuantem" vocabo. Haec ubi dixit navem in aquam deduxit et ipse saltu se in aquam dedit.
Aliquantisper Pu et 'Ursus fluctuans' haesitabant uter insuper esse deberet, sed unam ac alteram positionem experti processerunt infra 'Ursus fluctuans' et insidens Pu, triumphans et pedibus vehementer remigans.
Christophorus Robinus summa in silva habitabat. Pluebat, pluebat et pluebat sed aqua ad domum eius pervenire non valebat. Iucundissimum erat in valles despicere et aquam circa se videre, sed imber torrentis modo effundebatur, ut ipse totum fere per tempus domi se contineret et de rebus cogitaret. Singulis diebus mane cum umbella exibat et surculum in terram infodebat apud marginem aquae et omnibus subsequentibus diebus mane exibat et surculum videre nequibat, itaque alterum quidem surculum inserebat apud marginem aquae et postea domum ibat et singulis diebus iter usque ad aquam brevius erat, quam pridie. Quinto die mane aquam circumundique vidit et intellexit se primum in vita in insula vera esse. Quod propemodo mirabile erat.
Eo mane Bubo aquam transvolans Christophorum Robinum amicum salutatum advenit.
'Inquam, Bubo, dixit Christophorus Robinus. 'Nonne jucundum est? In insula sum!
'Coeli mores nuper adversi erant, dixit Bubo.
'Qui.
'Pluit, explicavit Bubo.
'Ita est, dixit Christophorus Robinus. 'Pluit.
'Inundatio iam altitudinem inauditam aequat.
'Quae?
'Est abundantia aquae, explicavit Bubo.
'Est, dixit Christophorus Robinus. 'Sane est.
'Nihilominus, melior tempestatum ratio provideri protest. Quandocumque. . 'Vidistine Pum?