Выбрать главу

'Ior, dixit Bubo, 'Christophorus Robinus convivium parat.

'Id est magni momenti et ponderis, dixit Ior. 'Censeo eos mihi micas reliquuas et pedibus calcatas epularum missuros. Cari et amabiles sunt. Minime, omitte mentionem facere.

'Ecce invitatio pro te.

'Invitatio qualis generis?

'Invitatio!

'Sic, iam audivi. Cuius e manibus elapsa est?

'Non est res esculenta, est invitatio ad convivium. Cras!

Ior lente caput quassans: 'Porcellum vis invitare, dixit. 'Parvulum illum cum auriculis trepidantibus. Porcellum videlicet dicis. Ei nuntiabo.

'Minime, minime, dixit Bubo, iam impatienter. 'Tu es.

'Serion' dicis tu?

'Scilicet, hoc pro certo habeo. Christophorus Robinus dixit: "Universos omnes! Dic omnibus!”’

'Omnibus praeter Iorem?

'Omnibus, dixit Bubo humiliter.

'O, dixit Ior. 'Error, procul dubio, promitto tamen. At si imber erit, nemo mi objiciat.

Sed non pluebat. Christophorus Robinus longam mensam ligneam construxerat et omnes mensam circumsedebant. Christophorus Robinus in summo sedebat, Pu imus et intra eos hic erant Bubo, Ior et Porcellus, illic autem Lepus, Canga et Ru. Et omnes Leporis cognati et amici per herbam fusi erant, si quis eos appellare vellet, aut aliquid manibus demitteret, aut horas quaereret, exspectantes.

Erat autem prixnum convivium in vita Rui et ipse trepidabat. Ut primum consederunt loqui coepit.

'Salve Pu, vagivit.

'Salve Ru, dixit Pu.

Ru paulisper in sella subsultabat, deinde denuo incepit:

'Salve Porcelle, vagivit.

Porcellus distentior, quam ut aliquid dicere posset, ungula innuit.

'Salve Ior, dixit Ru.

Ior maestus adnuit. 'Imbres impendent. Aut omnia me fallunt, dixit.

Ru coelum scrutatus est, si impenderent, sed non impendebant, itaque dixit: 'Salve Bubo, et Bubo lepide dixit: 'Salve amicule' et perrexit de calamitate, quae non multum abfuerat, quin amico suo, quem Christophorus Robinus omnino ignorabat, accidisset, loqui et Canga dixit Ruo: 'Primum bibe, corcule, deinde loquere. Itaque Ru, qui lac bibetat dicere conatus est, se utrumque simul posse. . et aliquamdiu tergum eius tundere et eum abstergere oportuit.

Cum omnes bellule suffarcinati fuerunt, Christophorus Robinus mensam cochleare pulsavit et omnes praeter Rum, qui singultu vehementer correptus esse cessavit et cognatus Leporis videri conabatur a colloquio desiverunt et intra silentium se tenuerunt.

'Hoc convivium, dixit Christophorus Robinus, 'est convivium quia aliquis aliquid fecit, et nobis omnibus notum est qui fuerit et est convivium eius, eius actionis causa et habeo donum pro eo et ecce donum. Deinde aliquamdiu quaerens palpabat et susurravit: 'Ubi est?

Dum quaerit Ior vehementer tussiculavit et in sermonem ingressus est:

'Amici et convivae, dixit, 'gaudere me tum dicam si mihi hoc verbo licebit uti — aut potius forsitan — me adhuc gavisum esse dicam, vos in convivio meo conspicere. Quod feci, nihil fuit. Unusquisque vestrum — praeter Leporem, Bubonem et Cangam — idem fecisset. Dictis meis, videlicet, transeo Porcellum et Rum, quia nimiopere parvuli sunt. Unusquisque vestrum idem fecisset. Sed coeco casu egomet fui. Supervacuum est notare, sed certe non egi, ut munus, quod nunc Christophorus Robinus quaerit, accipiam' — et ungulam primorem ad os admovens magna voce susurravit: 'Sub mensa conare! — 'Profecto non ea de causa egi, sed quia mihi persuasum est, nos omnes quantum est situm in nobis, omnibus et opem et salutem ferre debere. Sentio, nos omnes. .

'Hu-up, dixit fortuito Ru.

'Ru carissime, dixit, eum increpans, Canga.

'Egon' fui? dixit Ru aliquantum obstupefactus.

'Quid narrat Ior? susurravit Porcellus ad Pum.

'Nescio, dixit Pu luguberrimus.

'Credidi convivium in honorem tuum datum fuisse.

'Olim ego quoque credidi. Sed nunc non censeo.

'Quam mallem tuum, neque Ioris esse convivium! dixit Porcellus.

'Etiam ego, dixit Pu.

'Hu-up, dixit denuo Ru.

'Quod modo proposui, dixit Ior magna voce et severe, 'sicut modo proposui, cum variis clamoribus dissonis interruptus fuissem, sentio. .

'Ecce, clamavit Christophorus Robinus alacriter. 'Tradite ad vetulum Ursulum stultulum. Est pro Puo!

'Pro Puo? dixit Ior.

'Scilicet est. Est optimus ursus mundi.

'Scire debuissem, dixit Ior. 'Si verum quaerimus, non possum lamentari. Sunt mihi amici. Aliquis heri me allocutus est. Et fuit proxima hebdomade, aut paenultima quod Lepus in me incidens "malum!" dixit. . Circulus socialis. Semper aliquid agitur.

Nemo auscultabat, quia omnes dicebant: 'Aperi, Pu! 'Quid est, Pu? 'Scio, quid sit. 'Nescis — et dicta huiusmodi opifera. Videlicet Pu, quam ocissime citra desectionem funiculi potuit — quia nunquam sciri potest quando aliquantulum funiculi utile esse possit — aperuit. Postremo apertum fuit.

Pu cum quid esset, vidit, parum abfuit quin collaberetur gaudio. Erat theca graphidum singularis. Intus erant graphides cum signo B (Bono), B.B. (bono beneficoque) H.B. (heroico bonoque). Intus erant cuspidamentum plumbarium, cummi indianum ad verba errata eradenda, regula ad lineas ducendas ad verba supra ambulantia idonea, cum distantiis unciarum insuper inscriptis, si quis forte quantum unciarum aliquid esset scire cuperet et graphides caeruleae, graphides rubrae et graphides virides ad res peculiares in coloribus caeruleis, rubris et viridibus dicendas. Omnia haec lepida in sinibus singularibus erant, qui cum sonitu 'clic' claudebantur. Et omnia Pui fuere.

'O. dixit Pu.

'O Pu. dixerunt omnes praeter Iorem.

'Gratias ago, grunnivit Pu.

Sed Ior secum dixit: 'Negotium scriptionale. Graphides et quodcumque. Res nimis admiratae, si quaeritis a me quid sentiam. Nugae. Ineptiae.

Postea, cum omnes Christophoro Robino 'Vale' et 'Gratias ago' dixissent, Pu et Porcellus per vesperum aureum conjunctim meditabundi domum ierunt et per multum tempus silebant.

'Mane, simul atque expergefactus es, Pu, dixit postremo Porcellus, 'quid est primum, quod tecum dicis?

'Quid mihi in ientaculum paratur? Tu autem quid dicis o Porcelle?

'Dico: scire aveo, quid magni momenti hodie accidat, dixit Porcellus.

Pu meditabundus adnuit.

'Est idem, dixit.

'Quid tandem accidit? rogavit Christophorus Robinus.

'Quando?

'Postridie, mane.

'Nescio.

'Potesne cogitare et Puo ac mihi aliquando narrare?

'Si id tibi cordi est.

'Puo est, dixit Christophorus Robinus.

Suspirium ex imo duxit, ungulam ursi apprehendit et ostio, Winnie ille Pum post se trahens, exiit. Apud ostium respexit et dixit: 'Venisne ad me balneo utentem videndum?

'Possum, dixi.

'Theca graphidum Pui melior erat, quam mea?

'Eadem erat, dixi.

Adnuit et exiit. . et post punctum temporis audivi Winnie ille Pum tump-tump-tump gradum post eum revocare.

Appendix

Lectores nonnulli assidue rogitant:

'Qualis erat clausula carminis, quam Canga auscultare noluerat?

Eis, antequam VALE diceret, Winnie ille Pu ultimas strophas amice cantat:

Diem Veneris dum ago Et per silvam vacans vago, Meditor percontor me: Est-ne? It-ne? Habet-ne?
Sabbato, oh animalia! (Quibus? Quonam? Quorsum? Qualia?) Sciscitor ex aliquo: Quali modo et cum quo?
Die Domini in ludo Hanc canticulam concludo, Quod non novi, nescio Dormo, sterto, somnio.