'Recte interpretor sententiam Ioris, dixit Bubo. 'Si me rogatis. .
'Minime rogo, dixit Ior. 'Omnibus enuntio. Per me, vel polum septentrionalem quaeramus, vel in extremitate cavernae formicarum "Hic collegimus Nuces et Maium" ludamus, licet. Mea nihil refert.
Vox sonavit e primo agmine.
'Venite! clamavit Christophorus Robinus.
'Venite! clamaverunt Pu ac Porcellus.
'Venite! clamavit Bubo.
'Incipit expeditio, dixit Lepus. 'Me abire oportet. Et una Christophoro Robino ad agmen ducendum festinavit.
'Euge, dixit Ior. 'Abimus. Sed nolite mihi aliquid objectare.
Omnes igitur ad polum inveniendum abierunt. Inter eundum omnes ab hoc et ab hac confabulaverunt, omnes excepto Puo, qui carmen elaborabat.
'Ecce pars prima, dixit Porcello, cum perfecta esset.
'Pars prima cuius rei?
'Carminis mei!
'Qualis carminis?
'Huius.
'Cuius?
'Si aurem praebes, Porcelle, audias.
'Unde scis me aurem non praebere?
Pu respondere nequiens ita incepit cantare:
'Tace, dixit Puo cervices retorquens Christophoro Robino, 'nunc vero ad locum periculosum pervenimus.
'Tace, dixit Pu nunc velociter ad Porcellum se con vertens.
'Tace, dixit Porcellus Cangae.
'Tace, dixit Canga Buboni; dum Ru secum aliquoties 'tace' dixit tranquillissime.
'Tace, dixit Bubo Iori.
'Tace, dixit Ior voce horrenda omnibus Leporis cognatis amicisque. Et 'tace' omnes perpropere dixerunt totum per ordinem, usque ad ultimum omnium. Ultimus et minimus amicus-et-cognatus adeo cohorruit, quia tota expeditio ei 'tace' dixerat ut capite deorsum sese humo conderet; eo loco per duos dies permansit, sublato tandem periculo festinanter domum abiit et tranquille cum matertera vitam agebat. Nomen ei erat Alexander Scarabeus.
Perventum est ad flexibus riparum praeruptarum et saxosarum implicatum rivulum et Christophorus Robinus statim intellexit locum periculosum esse.
'Vepres huius loci insidiis nati sunt, explicavit.
'Quae sunt insidiae in vepribus? Pu Porcello susurravit.
'Pu dulcissime rerum, dixit Bubo modo suo dicendi superbo, 'num nescis quid insidiae sint?
'Bubo, dixit Porcellus caput retorquens, 'Pui susurrus omnino privatim dictus erat, neque oportuit. .
'Insidiae, dixit Bubo, 'est occulta exspectatio ad aliquem aggrediendum.
'Vepres etiam interdum ursos occulte aggrediuntur.
'Insidiae, dixit Porcellus, 'sicut in modo Puo explicaturus eram, est occulta exspectatio ad aliquem aggrediendum.
'Si quis in te repente impetum facit, insidiae sunt, dixit Bubo.
'Insidiae sunt Pu, si quis in te repente impetum facit, explicavit Porcellus.
Pu quid insidiae essent nunc certior factus dixit vepres contra se olim impetum fecisse, cum de arbore cecidsset et se per sex dies laboravisse ut spinas omnes ex corpore extraheret.
'De vepribus non loquimur, dixit Bubo haud ita multum iratus.
'Ego autem loquor, dixit Pu.
Nunc de saxo in saxum procedentes caute adverso flumine iter pergebant et aliquantulum post itineris ad locum pervenerunt, ubi ripae latiores erant, adeo ut utraque in parte aquae pratulum planus ad considendum et requiescendum aptus esset. Simul ac locum vidit Christophorus Robinus 'sistite gradum' iussit et omnes consederunt et requieverunt.
'Censeo, dixit Christophorus Robinus, 'nobis omnia viatica nunc edenda esse, ne tanta in humeris ferre debeamus.
'Edere omnia quae? dixit Pu.
'Omnia adlata, dixit Porcellus et operi accinxit.
'Bonum consilium, dixit Pu, et etiam accinxit operi.
'Omnesne aliquid habetis? rogavit ore pleno Christophorus Robinus.
'Omnes praeter me, dixit Ior. 'Usitato more. Et oculos suo modo melancholice circumtulit. 'Puto neminem vestrum coeco casu in carduo sedere. .
'Censeo me sedere, dixit Pu. 'Heus! Surrexit et retrospexit. 'Profecto, ita est. Recte existimavi.
'Gratias tibi ago, Pu. Si hoc tibi sufficit. Ad sedem Pui propius accedit et edere coepit.
'Insidere, sicut scitis, eis nihil confert, subjunxit, oculis inter masticandum sursum conversis. 'Vitalitatem tollit. Aliquantulum considerationis, aliquantulum respectus aliorum totam significant distinctionem.
Christophorus Robinus pransus statim aliquid Leporis in auriculam susurravit et Lepus dixit: 'Sane, optime, et conjunctim adverso flumine paululum ambulabant.
'Tibi dico, ceteris non item, dixit Christophorus Robinus.
'Ita est, dixit Lepus vultum adducens.
'Est — scire cupivi — est solum — Lepus, censeo te ignorare: qualis est adspectus poli septentrionalis?
'Sane, dixit Lepus barbam malis demissam perfricans. 'Nunc rogitas!
'Olim noveram sed aliquo modo oblitus sum, dixit obiter Christophorus Robinus.
'Ridiculum est, dixit Lepus, 'sed ego quoque aliquo modo oblitus sum, quamvis olim non ignoravissem.
'Censeo palum terrae infixum esse.
'Polum, si nec pila nec pilum sit palum esse oportet. Et palum terrae infixum esse oportet, quia non est locus alius ad palum collocandum idoneus.
'Hoc est quod egomet cogitaveram.
'Quaeritur autem, dixit Lepus. Ubi sit infixus?’
'Id est, quod quaerimus, dixit Christophorus Robinus.
Ad ceteros redierunt. Porcellus recumbens altiore somno dormiebat. Ru faciem et ungulas in rivulo lavabat, dum Canga omnibus superbe explicat nunc prima vice ipsum sibi faciem lavare, Bubo autem Cangae fabellam gratiosam narrabat plenam verborum longorum sicut 'Encyclopaedia' et 'Rhododendron, quam Canga non auscultabat.
'Omnes has ablutiones non magni aestimo, obmurmuravit Ior. 'O tempora, o mos ablutionis retroauricularis! Quid tibi videtur Pu?
'Sane, dixit Pu, 'puto. .
Sed nunquam, quid Pu cogitaverit, sciemus, quia Ru repente vagitum dedit, fluvius strepuit et Canga clamando cuncta pavore complevit.
'De ablutionibus hactenus, dixit Ior.
'Ru in aquam lapsus est! exclamavit Lepus et ipse ac Christophorus Robinus eum a periculo vindicatum accucurrerunt.
'Videte me natantem! vagivit Ru medio ex turbine et per cataractas ad proximum turbinem vectus est.
'Bene te habes, Ru carissime? clamavit Canga sollicite.
'Bene, dixit Ru. 'Videte me na. . et per proximas cataractas ad proximum turbinem vectus est.
Unusquisque aliquid ad auxiliandum fecit. Porcellus, iam omnino expergefactus, leves saltus dabat 'U, inquam' clamando; Bubo explicabat in casibus improvisis et temporariis immersionis capite ex aqua exstare magni momenti esse; Canga secundum ripam subsultans: 'Certe bene te habes, Ru carissime? dicebat, ad quod Ru ex omnibus, in quibus natabat turbinibus, 'Videte me natantem' respondebat. Ior tergum verterat et caudam primum in turbinem, ubi Ru inciderat, immerserat et nunc a calamitate aversus tranquille secum murmurabat et dixit: 'Ecce, quod ex ablutionibus evenire solet. Sed accipe caudam Rucule parvule et servatus eris'; Christophorus Robinus autem et Lepus praeter Iorem properans ad alios ante se clamaverunt.