'Bene est Ru, advenio, clamavit Christophorus Robinus.
'Unum e vobis aliquid transversum flumen porrigere oportet, clamavit Lepus.
Pu autem iam aliquid egit. Ab Ruo spatium duorum turbinum secundum flumen distans palum longum ungulis tenens stabat, et Canga advenit et alteram extremitatem prehendit et conjunctim palum transversum partem inferiorem turbinis tenuerunt. Et Ru, etiam tunc superbus 'Videte me natantem' clamans contra palum vectus est et emersit.
'Nonne me natantem vidistis? pipivit Ru alacriter dum Canga eum vituperat et perfricat. 'Pu me natantem vidisti? Quod feci natare vocatur. Lepus, quid fecissem, vidisti? Natabam. Eja Porcelle! Porcelle inquam! Quid me fecisse cogitas? Natabam! Christophore Robine! Me. .
Sed Christophorus Robinus non auscultabat. Pum contemplatus est.
'Pu, dixit, 'ubi invenisti palum? Pu palum simul ungulis tenebat et oculis.
'Inveni, dixit, 'et utilem esse putavi. Denique collegi.
'Pu, dixit sollemniter Christophorus Robinus, 'expeditio finita est. Invenisti Palum Septentrionalem!
'O, dixit Pu.
Ior caudam in aquam mergens sedebat, dum omnes revertunt.
'Dicite Ruo adhibeat celeritatem, dixit 'Cauda frigescit. Nolo mentionem faciam, sed facio. Nolo lamentari, sed ecce: cauda friget.
'Ecce me, vagivit Ru.
'En, ades!
'Me natantem vidisti?
Ior caudam ex aqua traxit et ultro citroque jactavit.
'Sicut exspectabam, dixit. 'Sensum omnino perdidit. Torpet. Mehercle, ita est. Torpet. Bene, si nemini curae est, certe iustum est.
'Doleo quia doles, vetule Ior! Tibi caudam detergo, dixit Christophorus Robinus, muccinium extraxit et caudam confricuit.
'Gratias tibi ago habeoque, Christophore Robine! Unicus rerum caudalium expertus adpares. Nunquam cogitant nonnulli — hinc illae lacrimae! Non possunt aliquid mentibus fingere. Cauda iis non cauda est, sed aliquantulum, quod de spinae termino procidit.
'Noli curare Ior, dixit Christophorus Robinus, quam maxime assidue fricans. 'Tali modo meliuscule tibi est?
'Magis sensum caudae habet, fortassis. Iterum pertinet, si tenes quid dicam.
'Heus Ior, dixit Pu, cum palo suo adveniens.
'Heus Pu. Gratum mihi fecisti, quod rogavisti, sed post unum diem aut duo iterum ea uti potero.
'Qua de re?
'Re, de qua loquimur. .
'De nulla re locutus sum, dixit Pu mirabundus.
'Iterum erravi. Putavi te dixisse te caudae meae miseruisse, quia torgida fuisset et te opitulaturum esse.
'Minime, dixit Pu. 'Ego non fui. Parumper meditatus et auxiliabundus subjunxit: 'Fortasse alias quis fuit.
'Bene est, si eum videas, age pro me gratias.
Pu timidus Christophorum Robinum contemplabatur.
'Pu Palum Septentrionalem invenit, dixit Christophorus Robinus. 'Quid potest mirabilius reperiri? Pu modeste oculos dejecit.
'Serion' dicis tu? dixit Ior. 'Erat quod quaesivimus?
'Sane, dixit Pu.
'O, dixit Ior. 'Bene. Utique non pluvit. . dixit.
Palum terrae infixerunt, et Christophorus Robinus inscriptionem ad palum alligavit:
PALUS VII
TRIONALIS
REPERIT PU
PU
INVENIT
Deinde omnes domum redierunt. Et censeo, sed ea res parum comperta est, Rum balneo calido usum esse et statim cubitum isse. Pu autem domum reversus rebus suis gestis elatus ad sese resuscitandum aliquantulum cibi sumpsit.
IX
Quo in capite Porcellus ab omni parte aquis circumdatus est
Pluebat et pluebat et pluebat. Porcellus secum dixit se nunquam dum erat — et Deus scit quantum sit longaevus: trimus aut quadrimus erat! — tantum pluviarum vidisse. Per dies et dies et dies.
'Si saltem, cogitabat ex fenestra spectans, 'Pui in domo fuissem, aut Christophori Robini in domo, aut Leporis in domo cum pluviae incepissent, per totum hoc tempus colloquium habuissem pro solitudine, nullo cum alio negotio ac coniicere quando pluviae desinerent. Et mente fingebat seipsum cum Puo esse, dicentem: 'Unquam pluvias tales vidisti, Pu? et Pum dicentem: 'Nonne ATROX est, Porcelle? et Porcellum dicentem: 'Scire aveo quomodo res apud Christophorum Robinum se habeant, et Pum dicentem: 'Puto Leporem vetulum et pauperculum nunc iam aquis submersum esse. Suavis fuisset huiusmodi confabulatio et profecto parum proderat rem memorabilem sicut inundationem habere, si cum nullo dividi poterat.
Erat hercle casus memorabilis. Fossae parvulae et siccae, in quibus Porcellus totiens naso foderat in rivulos mutatae erant, rivuli quos vado transierat rivi erant et rivus, cuius inter praeruptas ripas tam feliciter luserat alveo egressus ubique tam large patuit, ut Porcellus mirari inciperet, num lectulum eius mox invasurus esset.
'Aliquantulum perterrefacit, secum dixit, 'animal parvulum ab omni parte aquis circumdatum esse. Christophorus Robinus et Pu in arbores ascendendo effugere possunt, Canga saliendo, Lepus cuniculos agendo, Bubo sese alis sustollendo, Ior magna voce clamando donec integer incolumisque servatus esset, sed ego hic sum, aquis circumdatus et quodcumque sit agere impotens.
Sine intermissione pluebat et singulis diebus aqua magis magisque crescebat usque eo, donec paene Porcelli fenestra tenus pervenerat, neque tum quidem ipse aliquid fecerat.
'Ecce Pu, secum cogitavit. 'Pu parum cerebri habet, sed nunquam aliquid ei incommode accidit. Puerilia tractat et in bonum exeunt. Ecce Bubo. Bubo non habet, quod cerebrum vocari possit, sed non ignorat res. Certo non ignorat quid aquis circumdatum facere oporteat. Ecce Lepus. Est homo nullius libri, sed semper consilia prudentia capit. Ecce Canga. Non est ingeniosa Canga, Canga non est, sed de Ruo timens etiam inconsulto recte agat. Ecce etiam Ior. Ior iam adeo miser est, ut hoc fieri non curet. Sed scire aveo quid Christophorus Robinus conetur.
Tum repente historiae recordatus est, quam Christophorus Robinus ei narraverat de homine quodam in insula deserta, qui aliquid scripti in lagoenula undis commiserat. Et Porcellus mente finxit aliquem, si ipse quid scriberet et in lagoenula in aquarn conjiceret adventurum et se servaturum esse.
A fenestra recessit et domum perscrutari coepit — totam partem nondum submersam — postremo lapidem scriptorium et chartam albam et siccam invenit, atque lagoenulam cum cortice. Itaque una pagina scripsit:
SUCCURRITE
PORCELLUS (EGO)
et pagina aversa:
PORCELLUS SUM, EGO, SUCCURRITE,
SUCCURRITE