Выбрать главу

'Scilicet, dixit Pu.

'Hoc mihi ad multa quadrat, dixit Ior maestus. 'Id omnia explicat. Haud mirum.

'Alicubi caudam reliquisse debes.

'Aliquem caudam sustulisse oportet, dixit Ior. 'Sic agit vulgus, subjunxit, longum post silentium.

Pu sensit sibi aliquid auxiliare dicendum esse, sed ignorabat quid. Decrevit igitur, dicendi vice opiferum quid facere.

'Ior mi, dixit sollemniter, 'egomet, Winnie ille Pu, caudam tuam reperiam.

'Gratias tibi ago Pu, respondit Ior. 'Fidelis amicus es, dixit. 'Nonnullis dissimilis, dixit.

Itaque Winnie ille Pu caudam Ioris quaesitum abiit. Erat dies vernus iucundus in silva, cum exiret. Nubeculae tenerae feliciter in coelo caeruleo ludebant, modo sese sub solem insinuantes, quasi si eum extinguere vellent, modo repente delabentes, ut aliarum partes venirent. Trans eas et inter eas sol lucidum fulgebat. Vetus pinetum prope ornamentum viride et novum sicut acu pictum quod fagi tam lepide induerant miserum et vetustum apparebat. Per lucum et silvam ursus iter fecit. Descendit clivos erica et vepribus indutos, transivit alveos saxosos rivulorum, scandit ripas arduas et glareosas, et ad extremum fessus et fame confectus ad silvam Centum Jugerum pervenit. In silva autem Centum Jugerum Bubo habitabat.

'Si quis quid de qua re scit, ursus secum meditatus est, 'Bubo est, qui aliquid de aliqua re non ignorat, dixit. 'Nisi forte Winnie ille Pu non vocor. Sed vocor, dixit. 'Denique!

Bubo 'ad castaneas' venusta et vetusta quadam domo habitabat, quae domibus aliorum maior erat, aut saltem urso ita apparebat, quia et pulsatorem ostii et funiculum tintinnabuli habebat. Infra pulsatorem libellus erat cum hac inscriptione fixus:

CUESO SONA AES SI RSPONSM VIS.

Ifra funiculum tintinnabuli libellus autem erat cum hac inscriptione fixus: CUESO PULSA SI RSPONSM NON VIS.

Has inscriptiones Christophorus Robinus, qui solus in silva ortographus erat, manu scripserat. Nam Buboni, quamvis multis sub aspectibus sapiens esset, aptus ad nomen suum legendum et emendate BBO litteras faciendum, minus prospere succedebat verba implicata sicut 'MORBILLI’ et ’PANISTOSTATUS CUM BUTYRO’ scribere.

Winnie ille Pu ambas inscriptiones diligenter et accurate primum a dextra ad sinistram et postea, ne quid eum fugeret, a sinistra ad dextram perlegit. Deinde, ut omnia pro certo haberet, pulsavit et traxit pulsatorem, traxit et pulsavit funiculum tintinnabuli et magna voce: ’Bubo! Responsum quaero!’ dixit. 'Ursus fatur! Ostium apertum est et Bubo foras prospexit.

'Salve Pu, dixit. 'Quomodo omnia?

'Terribilia sunt et tristia, dixit Pu, 'quia Ior, qui amicus meus est, caudam amisit. Flebiter lamentatur. Amabo te, dic: Quid mi igitur suades? Quomodo possum caudam eius invenire?

'Bene, dixit Bubo, 'formula consueta rei exsequendae est, quae sequitur.

'Quid est: rei esse quendae? dixit Pu. 'Quia ursus pusilli ingenii sum verba difficilia fastidio.

'Id est, quod fieri debet.

'Si id est, nec hercle magnopere curo, dixit Pu humillime.

'Res exsequenda id est: praemium promittimus.

'Paulisper subsiste, dixit Pu ungulam sublevans. 'Quid faciamus? Quid dixisti? Loquendo enim sternuisti.

'Minime sternui.

'Bubo, sternuisti!

'Habe me, Pu, excusatum, minime sternui. Nequimus inscьs nobis sternuere.

'Optime audivi: prr — prr!

'Dixi: praemium promittimus.

'Iterum sternuisti!

'Praemium! dixit magna voce Bubo. 'Denuntiationem scribimus ad indicandum nos magnum quid illi, qui caudam Ioris invenerit, daturos esse.

'Teneo, teneo, dixit Pu adnuens. 'Cum ageretur de aliqua re, adiunxit meditabundus, 'ista diei hora aliquid manducare soleo — ea matutina hora, et avide cellularium in angulo cubiculi Bubonis contemplabatur. . 'aliquantulum lactis condensati, aut quantulumcumque alicuius rei, vel forsitan lambitum mellis. .

'Recte, bene, dixit Bubo, 'scribamus denuntiationem et tota in silva distribuemus.

'Lambitum mellis, murmuravit secum ursus, 'aut — aut nihil, pro temporibus.

Suspirium ab imo duxit et strenue conatus est verba Bubonis auscultare.

Sed Bubo longis longioribusque verbis utens latius se fudit, donec quod initio dixerat renovans explicavit, neminem nisi Christophorum Robinum ad denuntiationem scribendam idoneum esse.

’Ipse libellos in ostio meo antico scripsit. Vidistine eos, Pu?’

Bubone iam per aliquid temporis loquente Pu oculis clausis vicissim aiebat et negabat et ad postremum 'sic, sic' dicto nunc 'minime vero' dixit, qua de re Bubo locutus esset omnino nesciens.

'Eos non vidisti? dixit Bubo, admiratus. 'Veni et tandem adspice!

Itaque foras ierunt. Pu pulsatorem et infra inscriptionem, funiculum tintinnabuli et infra inscriptionem contemplatus est, et quo magis funiculum tintinnabuli oculo scrutatus est, eo magis sensit se rem similem iam pridem, quondam, alicubi vidisse.

'Funiculus pulcher est, annon? dixit Bubo. Pu capite nutavit.

'Hoc mihi memoriam alicuius rei renovat sed cuius nescio, dixit. 'Ubi reperisti funiculum?

'Caeco casu in silva inveni. Ex arbusto quodam pendebat et in principio credidi aliquem ibi habitare, itaque traxi, sed nihil evenit, deinde iterum magva vi tintinnabulum pulsare conatus sum, ad postremum autem mihi in manu mansit, et quia evidenter nemini utilis erat, domum tuli.

'Bubo, dixit Pu sollemniter, 'erravisti. Funiculus beneficium dabat alicui. Alicui necessarius erat.

'Cui?

'Iori. Amico meo carissimo Iori. Tenuit eum.

'Tenuit?

'Ei vinculis adstrictus erat, dixit Winnie ille Pu maestus.

His dictis funiculum ab uncino refigens eum Iori retulit; et cum Christophorus Robinus caudam suo loco confixisset, Ior tam laetus in silva caudam receptam agitans circumsiliebat, ut Winnie ille Pu sensu insolito et mirabili affectus domum festinare deberet, ut aliquid ad sese sustinendum sumeret. Et postquam semihora amplius laete manducaverat, os abstergens superbe ita secum cantitavit:

Dic: quis invenit caudam? Ut illum plaudam! 'Illi, dicis tu? Esto! Sed fuit Pu.

V

Quo in capite Porcellus in heffalumpum incidit

Die quodam, cum Christoporus Robinus, Winnie ille Pu et Porcellus confabulabantur, Christophorus Robinus buccellam, quam manducabat deglutivit et neglegenter dixit: 'Hodie heffalumpum vidi, o Porcelle. 'Quid agebat? rogavit Porcellus.

'Heffalumpabat, dixit Christophorus Robinus. 'Eum me vidisse non puto.

'Olim etiam ego unum vidi, dixit Porcellus. 'Saltem credo unum vidisse, dixit. 'Fortasse autem heffalumpus non erat.