Выбрать главу
Maxima calamitas! Abest pretiosum vas Vacat tabulatum, O iniquum fatum!
Sine lacte, sine cibo Non comedo neque bibo Infectis rebus abeo Non lambo quod non habeo.

Ter istud secum cantitans murmuravit cum repente recordatus est. Ipse ad heffalumpum captandum vas in Fovea Insidiosa collocaverat!

'Malum! dixit Pu. 'Ecce effectus erga heffalumpos benevolentiae. Et iterum cubitum iit.

Sed nihil ei cessatum ducit somnum. Quo magis dormire tentabat, eo minus poterat. Conatus est ovium gregis numerum recensere, quod nonnunquam optimum remedium insomniae est, et quia id haud bene evenit conatus est heffalumpos numerare. Id vero peius erat. Quotienscumque enim heffalumpum censuerat, iste recta via vas mellis Pui agressus est et FUNDITUS EXHAUSIT.

Aliquamdiu in maerore ibi versabatur, sed cum quingentesimus octogesimus septimus heffalumpus labra detergens secum dixit: 'Istud est mel saporis praecipui, nego mihi unquam dulcius fuisse, Pu sese diutius frenos imponere nequivit. Corripuit corpus e stratis, extra domum cucurrit et recta ad sex pinos properavit.

Phoebus adhuc dormitabat, supra silvam autem Centum Jugerum quasi lumen aliquod in coelo indicabat eum mox expergefactum opertorium lecti abjecturum esse. Luce incerta pini solitariae et frigidae videbantur, fovea profunda profundior quam erat adparebat, vas autem mellarium Pui imo in fundo mysticum aliquid erat, mera forma neque aliud. Sed eo appropinquante nares dixerunt id reapse mel esse, ac lingua parata emersit et labra perpolire coepit.

'Malum, dixit nasum in caccabum figens Pu, 'heffalumpus quidem omnia siccavit Deinde autem aliquamdiu meditatus dixit: 'Nullo modo; ipse fui. Oblitus sum.

Sane, maximam partem manducaverat. Sed aliquantulum imo in fundo vasis relictum erat itaque illico rostrum inseruit et lambere coepit. .

Sub idem tempus Porcellus experrectus erat. Simul, secum dixit: 'Heu. Deinde fortiter: 'Sic! postea etiam fortius: 'Ita est, inquit. Sese autem manu fortem esse, non sentiebat, quia verbum reapse in mente suo subsultans erat: 'Heffalumpus.

'Qualis esset adspectus heffalumpi?

'An ferox esset?

'Sibilo advocaretur? Et quomodo veniret?

'Amaret porcos, necne?

'Licet porcos amaret, discerneretne genera?

'Si forte casu contra porcos ferox esset, discerneretne porcos avum 'TRANSITUM VE' vocatum habentes?

Nullum harum interrogationum responsum novit. . et primum suum heffalumpum in hora tandem adspecturus erat!

Licet Pu cum eo iturus esset et omnia iucundiora viderentur comite aliquo — sed putemus heffalumpos contra porcellos et ursos feroces esse! 'Fortasse praestiterit dolorem sani capitis mentiri et praetendere se ad sex pinos ire non posse? 'Sed si dies pulcherrimus esset et nullus heffalumpus in fovea ipse iners in lectulo se continens totum tempus antemeridianum perderet. 'Quid faceret?

Deinde autem rationem prudentem excogitavit. Decrevit secretissime ad sex pinos adrepere, cautissime fundum foveae inspicere an heffalumpus intus esset, speculatum. Si esset, cubitum rediret, sin aliter autem, minime.

Itaque in viam se dedit. Primum cogitabat nullum heffalumpum in fovea fore, deinde autem, unum esse, appropinquans tandem certior factus est unum intus esse, quia audiebat aliquem heffalumpare ut nil supra.

'Eheu, eheu, eheu! Porcellus secum murmuravit. Aufugere voluit. Sed certe, iam tam propinquus, putavit se formam heffalumpi oculis intueri oportere. Ad marginem igitur foveae repsit et introspexit. .

Eo omni tempore Pu caput vase mellario expedire tentaverat. Quo vehementius vas succussit, eo artius adhaerebat. 'Malum, dixit in vase, et 'Succurrite' et saepissime: 'Vae. Tentabat vas contra aliquid tundere, sed contra quid videre nequiens id nihil profecit; tentabat in marginem scandere, sed nil nisi vas et vasis dumtaxat pauxillum videns viam invenire nequivit. Itaque postremo caput, vas et omnia sustulit, rumorem magnum et lugubrem tristitiae et desperationis emisit. . ibi vero Porcellus deorsum spectavit.

'Succurrite, succurrite! Porcellus clamavit. 'Heffalumpus, horribilis heffalumpus! et quam ocissime aufugit, clamitans: 'Succurrite, succurrite, horribilis heffalumpus! Hoff, hoff, hellibilis horralumpus! Holl, holl, hoffabilis hellerumpus! Et clamitare ac currere non desivit usque ad domum Christophori Robini.

'Quid ergo est, Porcelle? dixit Christophorus Robinus lectulo exsurgens.

'Heff, dixit Porcellus anhelitum ducens ut vix loqui posset, 'heff — heff — heffalumpus!

'Ubi?

'Illic, exclamavit ungulam agitans Porcellus.

'Qualem praebet speciem?

'Sicut — sicut — habet maximum caput quod unquam vidisti. Aliquid magnum et immane — sicut — sicut nihil. Permagnum — sane, putares — nescio — permagnum nihil. Sicut caccabus.

'Optime, dixit Christophorus Robinus calceos induens, 'ivero et videbo. Veni mecum.

Cum Christophoro comite Porcellus nihil timebat igitur viam capessiverunt. .

'Iam audio aliquid. . nonne audis? dixit Porcellus timidus, cum propinqui fuerunt.

'Audio aliquid, dixit Christophorus Robinus.

Erat Pu, caput adversae radici, quam invenerat, impingens.

'Ecce, dixit Porcellus, 'nonne, terribile est? — et dextrae Christophori se arte implicuit.

Repente, Christophorus Robinus latissimum cachinnum extollit. et risit. . et risit. . et risit. Ed dum ridet — bumm — caput heffalumpi contra radicem arboris tundit. E vase effracto Pu iterum caput extraxit. .

Tunc demum Porcellus intellexit se porcellum stultulum fuisse et adeo eum pudebat stultitiae suae ut recta via domum curreret et ex capite laborans cubitum iret. Christophorus Robinus autem et Pu ad jentaculum sumendum domum ierunt.

'O urse, dixit Christophorus Robinus, 'quam ex animo te diligo!

'Egomet quoque te, dixit Pu.

VI

Quo in capite Ior Natalem agit Diem et duo dona accipit

I or, auritulus ille annosus et cinereus apud ripam rivuli stabat et sese in aqua intuebatur. 'Patheticum! dixit. 'Mehercle, ita est. Patheticum.

Se convertens lente viginti ulnas secundum flumen descendit, vado transiit, et in ulteriore ripa lente rediit. Deinde se iterum in aqua adspexit.

'Non secus ac fore suspicatus eram, dixit. 'Hoc latere ne minime quidem melius. Sed nemo curat. Nemini curae est. Patheticum, ita est.

Tum strepitus in filicibus post eum factus est et exiit Pu.

'Ominor tibi bonas horas matutinas, dixit Pu.

'Salve, Urse Pu, dixit maestus Ior. 'Si mane bonum est, dixit. 'Quod in dubium voco, dixit.

'Cur? Quid tibi accidit?

'Nihil, Pu urse, nihil. Non omnes possumus et nonnulli nostrum nequeunt. Res non aliter se habet.